‹ La Sainte Bible (volume 4)Chapitre 539 sur 938 · Et tu as oublié le Seigneur qui t'a · texte numérisé non relu

Et tu as oublié le Seigneur qui t'a

6. -Levate in cœlum ocuios veitros, et videte sub terra deorsum ; quia ca^ii sicut fumus liquescent, et terra siciit vestimentum atteretur, et habitatores ejus sicut hœc interibunt ; salus autem mea iu sempiternum erit, et justitia mea non deficiet.

7. Audite me, qui scitis justum, populus meus, lex mea in corde eorum ; nolite timere opprobrium hominum, et blasphemias eorum ne metuatis ;

8. sicut enim vestimentum, sic comedet eos vermis, et sicut lanam, sic devorabit eos tinea; salus autem mea in sempiternum erit, et justitia mea in generationes generationum.

9. Consurge, consurge, induerô fortitudinem, brachium Domini ; consurge sicut in diebus antiquis, in generationibus sœculorum. Numquid non tu percussisti Buperbum, vulnerasti draconem?

10. Numquid non tu sîccasti mare, aquam abyssi vehementis ; qui posuisti profundum maris viam, ut transirent iiberati ?

11. Et nunc qui redempti sunt a Domino revertentur , et venient in Sion laudantes, et lœtitia sempiterna super capita eorum, gaudium et Igetitiam tenebunt; fugiet dolor et gemitus.

12. Ego, ego ipse consolabor vos. Quis tu, ut timeres ab homine mortali, et a filio hominis qui quasi fœnum ita arescet?

Page 1