Il a vu qu'il n'y a pas d'homme
9. Propter hoc elongatum eet judicium a nobis, et non apprehcndet nos justitia. Expectavimus lucem, et ecce tenebrœ ; splendorem , et in tenebris ambulavimus.
10. Palpavimus sicut cseci parietem, et quasi absque oculis attrectavimus ; impegimus meridie quasi in tenebris, in caliginosis quasi mortui.
11. Rugiemus quasi ursi omnes, et quasi columbse méditantes gememus ; expectavimus judicium, et non est; salutem, et elongata est a nobis.
12. Multiplicatae sunt enim iniquitates nostrse coram te, et peccata nostra responderuiit nobis, quia scelera nostra nobiscum, et iniquitates nostras cognovimus :
13. peccare et mentiri contra Dominum, et aversi sumus ne iremus post tergum Dei nostri, ut loqueremur calumniam et transgressionem ; concepimus et locuti sumus de corde verba mendacii.
14. Et conversum est retrorsum judicium, et justitia longe stetit, quia corniit in platea veritas, et sequitas non potuit ingredi.
15. Et faota est veritas in oblivionera, et qui recessit a malo praedse patuit. Et vidit Dominus, et malum apparuit in oculis ejus, quia non est judicium.