‹ La Sainte Bible (volume 4)Chapitre 705 sur 938 · Ne les écoutez donc pas ; mais · texte numérisé non relu

Ne les écoutez donc pas ; mais

per gentem illam, ait Oominus, donec consumam eos in manu ejus.

9. Vos ergo, nolite audire prophetas vestros, et divinos, et somniatores, et augures , et malefîcos , qui dicunt vobis : Non servietis régi Babylonis.

10. Quia mendaciiim prophetant vobis, ut longe vos faciant de terra vestra, et ejiciant vos, et pereatis.

11. Pon'o gens quse subjecerit cervicem suam sub jugo régis Babylonis, et servierit ei, dimittam eam in terra sua, dicit Dominus, et colet eam, et habitabit in ea.

12. Et ad Sedeciam, regem Juda, locutus sum secundum omnia verba hsec, dicens : Subjicite colla vestra sub jugo régis Babylonis , et servite ei , et populo ejus, et vivetis.

13. Quare moriemini, tu et populus tuus, gladio, et famé, et peste, sicut locutus est Dominus ad gentem qua^ servire noluerit régi Babylonis?

14. Nolite audire verba prophetarum dicentium vobis : Non servietis régi Babylonis ; quia mendacium ipsi loquuntur vobis.

15. Quia non misi eos, ait Dominus; et ipsi prophetant in nomine meo mendaciter, ut ejiciant vos, et pereatis, tara vos quam prophetse qui vaticinautur vobis.

16. Et ad sacerdotes, et ad populura istum, locutus sum, dicens : H sec dicit Dominus : Nolite audire verba prophetarum vestrorum, qui prophetant vobis, dicentes : Ecce vasa Domini revertentur de Babylone nunc cito ; mendacium enim prophetant vobis.

Page 1