Et le roi de Babylone les frappa et
et vitulos duodecim sereoa qui eraut sub basibus quas fecerat rex Salomon in domo Domini. Non erat pondus œris omnium horum vasorum.
21. De columnis autem, decem et octo cubiti altitudinis erant in columna una, et funiculus duodecim cubitorum circuibat eam ; porro grossitudo ejus quatuor digitorum, et intrinsecus cava erat.
22. Et capitella super utramque serea : altitudo capitelli unius quinque cubitorum, et retiacula et malogranata super coronam in circuitu, omnia œrea; similiter columnae secundse, et malogranata.
23. Et fuerunt malogranata nonaginta sex dependentia ; et omnia malogranata centum, retiaculis circumdabantur.
24. Et tulit magister militise Saraiam, sacerdotem primum, et Sophoniam, sacerdotem secundum, et très custodes vestibuli ;
25. et de civitate tulit eunuchum unum, qui erat prsepositus super viros bellatores ; et septem viros de his qui videbant faciem régis, qui inventi sunt in civitate; et scribam principem militum , qui probabat tyrones ; et sexaginta viros de populo terrse, qui inventi sunt in medio civitatis.
26. Tulit autem eos Nabuzardan, magister militise, et duxit eos ad regem Babylonis in Réblatha.