‹ La Sainte BibleChapitre 1219 sur 1331 · Si ce ne sont point des arbres · texte numérisé non relu

Si ce ne sont point des arbres

portas, cunctus populus qui in ea est salvabitur, et serviet tibi sub tiibuto.

12. Sin autem fœdus inire noluerit, et cœperit contra te bellum, oppugnabis eam;

13. cumque tradiderit Dominus Deus tuus illam in manu tua, percuties omne quod in ea generis masculini est, in ore gladii,

14. absque mulieribus et infantibus, jumentis, et ceteris quse in civitate sunt. Omnera prsedain exercitui divides , et comedes de spoliis hostium tuorum, quse Dominus Deus tuus dederit tibi.

15. Sic faciès cunctis civitatibus , quse a te procul valde sunt , et non sunt de his urbibus, quas in possessionem accepturus es.

16. De his autem civitatibus, qiu dabuntur tibi, nullum omnino permittes vivere ;

17. sed interficies in ore gladii, Hethœum videlicet, et Amorrhaeum, et Chananseum , Pherezaeum, et Hevaeum, et Jebusseum, sicut praecepit tibi Dominus Deus tuus ;

18. ne forte doceant vos facere cunctas abominationes, quas ipsi operatisunt diis suis, et peccetis in Dominum Deum vestrum.

19. Quando obsederis civitatem multo tempore, et munitionibus circumdederis ut expugnes eam, non succides arbores de quibus vesci potest, nec securibus per circuitum debes vastare regionem, quoniam lignum est, et non homo, nec potest bellantium contra te augere numerum.

Page 1