mais il reconnaîtra pour l'aîné le
sanguinem innocentum in medio populi tui Israël. Et auferetur ab eis reatus sanguinis ;
9. tu autem alienus eris ab innocentis cruore, qui fusus est, cum feceris quod prsecepit Dominus.
10. Si egressus fueris ad pugnam contra inimicos tuos, et tradiderit eos Dominus Deus tuus in manu tua, captivosque duxeris,
11. et videris in numéro captivorum mulierem pulchram, et adamaveris eam, voluerisque habere uxorem,
12. introduces eam in domum tuam ; quœ radet caesariem, et circumcidet ungues ,
13. et deponet vestem in qua capta est, sedensque in domo tua, flebit patrem et matrem suam uno mense ; et postea intrabis ad eam, dormiesque cura illa, et erit uxor tua.
14. Si autem postea non sederit animo tuo, dimittes eam liberam, nec vendere poteris pecunia, nec opprimere per potentiam , quia humiliasti eam.
15. Si habuerit homo uxores duas, imam dilectam, et alteram odiosam, genuerintque ex eo liberos, et fuerit filius odiosae primogenitus,
16. volueritque substantiam inter filios suos dividere, non poterit filiurn dilectse facere primogenitum , et praef erre filio odiosae ;