Nunc ergo, fili mi, acquiesce consiliis meis
9. Et pergens ad gregem, affer mihi duos haedos optimos, ut faciam ex eis escas patri tuo, quibus libenter vescitur ;
10. Quas cum intuleris, et comederit, benedicat tibi priusquam moriatur.
11. Cui ille respondit : Nosti quod Esau f rater meus homo pilosus sit, et ego lenis.
12. Si attrectaverit me pater meus, et senserit, timeo ne putet me sibi voluisse illudere, et indueam super me maledictionem pro benedictione.
13. Ad quem mater : In me sit, ait, ista maledictio, fili mi; tantum audi vocem meam, et pergens affer quae dixi.