‹ La Sainte BibleChapitre 228 sur 1331 · Locutus est itaque Ilemor ad eos · texte numérisé non relu

Locutus est itaque Ilemor ad eos

Sichem filii mei adhœsit anima filiae vestrœ; date eam illi uxorem,

9. Et jungamus vicissim connubia; filias vestras tradite nobis, et filias nostras accipite ;

10. Et habitate nobiscum; terra in potestate vestra est; exercete, negotiamini , et possidete eam.

11. Sed et Sichem ad patrem et ad fratres ejus ait : Inveniam gratiam coram vobis, et quœcumque statueritis, dabo.

12. Augete dotem, et munera postulate, et libenter tribuam quod petieritis; tantum date mihi puellam hanc uxorem.

13. Responderunt filii Jacob Sichem et patri ejus in dolo, ssevientes ob stupruin sororis :

14. Non possumus facere quod petitis nec dare sororem nostram homini incir cumeiso; quod illicitum et nefarium est apud nos.

15. Sed in hoc valebimus fœderari, si volueritis esse similes nostri, et circumcidatur in vobis omne masculini sexus.

16. Tune dabimus et accipiemus mutuo filias vestras ac nostras, et habitabimus vobiscum, erimusque unus populus.

17. Si autem circumeidi nolueritis, tollemus filiam nostram , et recedemus.

Page 1