Vous ferez aussi des boucles d'or
5. Accipientque aurum, et hyacinthum, et purpuram, coccumque bis tinctum, et byssum.
6. Facient autem superhumerale de auro et hyacintho et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta, opère polymito.
7. Duas oras junctas habebit in utroque latere summitatum, ut in unum redeant.
8. Ipsa quoque textura et cuncta operis varietas erit ex auro, et hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta.
9. Sumesque duos lapides onychinos, et sculpes in eis nomina filiorum Israël :
10. Sex nomina in lapide uno, et sex reliqua in altero, juxta ordinem nativitatis eorum.
11. Opère sculptons et cœlatura gemmarii sculpes eos nominibus filiorum Israël, inclusos auro atque circumdatos,
12. Et pones in utroque latere superhumeralis, memoriale filiis Israël. Portabitque Aaron nomina eorum coram Domino super utrumque humerum, ob recordationem.