Offeret igitur eam saccrdos, et statuet coram Domino
17. assumetque aquam sanctam in vase fictili, et pauxillum terrœ de pavimento tabernaculi mittet in eam.
18. Cumque steterit mulier in conspectu Domini, discooperiet caput ejus, et ponet super manus illius sacrificium recordationis, et oblationem zelotypise; ipse autem tenebit aquas amarissimas, in quibus cum execratione maledicta congessit:
19. adjurabitque eam, et dicet : Si non dormi vit vir alienus tecum, et si non polluta es deserto mariti thoro, non te nocebunt aquse istae amarissimœ, in quas maledicta congessi.
20. Sin autem declinasti a viro tuo, atque polluta es, et concubuisti cum altero viro,