Séquence « in Nativitate Domini
Lætabundus Exultet fidelis chorus;
Alléluia.
Regem reguin Intactæ profudit torus :
Res miranda!
Angélus consilii Natus est de virgine Sol de Stella !
Sol occasum nesciens ; Stella semper rutilans, Semper clara ;
Sicut sidus radium, Profert virgo filium Pari forma.
Neque sidus radio, Neque mater filio Fit corrupta.
Sibyllinis versibus Hæc prædicta!
Infelix, propera,
Crede vel vetera,
Cur damnaberis, gens misera ?
Quem docet littera Natum considéra :
Ipsum genuit puerpera.
(Félix Clément, p. 455.)
Cedrus alta Libani Conformator hyssopo Valle nostrà.
Verbum ens Altissimi Corporari passum est Carne sumpta.
Esaias cecinit,
Synagogo meminit, Numquam tamen desinit Esse cæca.
Si non suis vatibus, Credat vel gentilibus;