‹ Landry vs Hamel [microforme] (volume 2)Chapitre 24 sur 68 · V. W. LaRue · texte numérisé non relu

V. W. LaRue

DOCUMENT B

DÉCRET DU VI CONCILE PROVINCIAL AU SUJET DES OFFICIALITÉS. DECRETUM IX.

De foro ecclesiastico et de officialitatibus.

1. Ex divina institutione, Ecclesia est vera perfectaque societas plane libera, sub regimine Summi Pontificis et Episcoporum, quibus competit potestas leges ferendi, et causas audiendi ac dirimendi, atque legum observantiam pœnis exigendi. Consequenter existit forum judiciale

ecclesiasticim. Quod quidem forum agnoscendum esse, verba Christi de-

monstrant : “ Si peccaverit in te frater tuus… dic Ecclesiae, si autem “ Ecclesiam non audierit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus , (Matth. | XVII, 15, 17).

2. Hinc Pius VI in Constitutione Auctorem Fidei, eos damnat | qui dicunt Ecclesiae non fuisse a Deo collatam protestatem jubendi per leges, ac devios contumacesque exteriore judicio ac salutaribus pœnis | | coercendi atque cogendi. Item Pius IX, in Litteris Apost. Ad Apostolicae, | propositionem damnat sequentem : “ Ecclesia vis inferendae potestatem non habet. ,

3. Concilium Vaticanum, Constitutione Pustor aeternus, docuit et

declaravit Romanum Pontificem divino Apostolici primatus jure, esse

Judicem supremum fidelium, et in omnibus causis ad examen ecclesias-

ticum spectantibus ad ipsius posse judicium recurri. 4. Jure divino et vi institutionis Christi, Episcopi potestatem judiciariam habent sibi propriam, quam vel per se, vel per Vicarium aut alium quemcumque ad nutum revocabilem, in eis quae fidem, sacramenta, sacras functiones nec non officia et jura sacro ministerio adnexa respiciunt, exercere possunt.

5. Contra deliquentes clericos possunt quibusdam in casibus Episcopi procedere, ut ait Tridentina Synodus, ertrajudicialiter (sess. XIV, cap. 1. de ref.) aut sine strepitu et figura judicit et sola facti veritate inspecta (sess. XXV, cap. 14. de ref.). Attamen regulariter clericorum delicta ad officialitates seu tribunalia ecclesiastica sunt remittenda.

6. Quapropter in quantum possible fuerit in unaquaque diϾcesi constituatur tribunal ecclesiasticum sen officialitas, constans officiali, quatuor assessoribus, promotore, vice-promotore, necnon cancellario et vicecancellario ; qui omnes ab Ordinario designentur et sint ad nutum revocabiles.

7. Quandocumque clericus in sacris vel sacerdos de aliquo crimine accusatus fuerit, nisi agatur de casu in quo Ordinarius secundum Canonem possit et ipse velit procedere sola facti veritate inssecta, vel nisi ipse reus maluerit paterna ejus jurisdictione rem terminari, accusatio a promotore vel vice-promotore coram officiali proponatur.

8. Officialis duos sibi assessores assumat ex quatuor nominatis, et citato reo causam audiat et dirimat, saltem summarie procedendo ita ut veritas pateat. Ubi necessarium fuerit propter locorum distantiam et ad vitandas expensas, possit officialis, de assensu saltem unius ex as-

nm

Page 1