‹ Landry vs Hamel [microforme] (volume 2)Chapitre 25 sur 68 · A) EE · texte numérisé non relu

A) EE

sessoribus in causa, aliquem virum ecciesiasticeum delegare qui loca visitet et testes andiat, servatis servandis, et relationem faciat. Idem praestare poterit ipse officialis per se ipsum, vel per unum ex assessoribus.

9. Causa in prima instantia dirempta censeatur, si unus saltem ex assessoribus cum officiali consenserit. Si vero uterque assessor ab officiali dissentiat, nulla sententia proferatur, sed res ad Ordinarium deferatur.

10. Episcopale tribunal, in causis criminalibus, constabit saltem duobus assessoribus ecclesiasticis ab Episcopo selectis cum Episcopo ipso vel Vicario Generali.

11. À sententia in his causis ab Episcopo lata, ad tribunal laicale appellatio quaelibet est omnino reprobanda, necnon appellatio quae dicitur ab abusu, scilicet cum quis sub eo praetextu quod Episcopus judicando sua protestate abusus sit, ad judices saeculares confugiat. Sic appellantes in excommunicationem majorem speciali modo Pontifici Romano reservatam ipso facto incidunt (Pii IX. Const. Apostolicae Sedis.)

12. His et in similibus casibus, si quis gravatum ab ecclesiasticis judicibus se existimet, appellatio ejus intra decem dies utiles pateat, juris ordine servato, ad Metropolitanum et ad Sanctam Sedem. Appellatio a sententia officialitatis fieri non potest ad Ordinarium qui censetur ipse judicasse per suum officialem.

13. De expensis incurrendis tum in prima, tum in ulterioribus instantiis, haec sunt tenenda :

(a) Ubi res agitur pro bono religionis et cleri honore, ipse promotor de assensu Ordinarii, causam nomine publico suscipiat, et expensae ferendae erunt a Curia, si causa ceciderit.

() Si accusator pro proprio commodo egerit, cautionem in forma legali dare debebit in favorem officialis pro solvendis expensis, ad quas damnandus erit si accusationem probare non potuerit.

(c) Si accusatus se reum esse negaverit, similem cautionem dare teneatur pro casu quo causa ceciderit.

DOCUMENT C

DÉCRET ÉTABLISSANT L'OFFICIALITÉ MÉTROPOLITAINE DE QUÉBEC — JURiDICTION CRIMINELLE.

(Apographum.)

Elzearus-Alexander Taschereau, Dei et Apostolicae Sedis gratia, Archiepiscopus Quehecensis, Solio Pontificali Adstans:

Omnibus r .-sentes inspecturis Salutem et Benedictionem in Domino.

Cum in Decreto IX Concilii Provincialis Quebecensis sexti statutum fuerit ut in unaquaque dioecesi hujusce Provinciae constituatur tribunal ecclesiasticum seu Officialitas ad audiendas et dirimendas causas clericorum in sacris constitutorum vel sacerdotum, de aliquo crimine accusatorum, Nos, volentes hoc decretum ad executionem mandare, per has praesentes dictum tribunal ecclesiasticum seu Officialitatem constituimus et erigimus.

Constabit juxta supradicti decreti tenorem Offciali, quatuor assessoribus, promotore et vice-promotore, cancellario et vice-cancellario, qui omnes ab Ordinario designentur et sint ad nutum revocabiles.

In dictis causis criminalibus, Officialis duos ex quatuor assessoribus secum assumet, et, citato reo, causam audiet et dirimet saltem summarie procedendo ita ut veritas pateat. Donec aliter a Sancta Sede statuatur, volumus ut in omnibus serventur tum. ea quae in decreto IX Concilii Nostri Quebecensis sexti statuuntur, tum Instructio quam die 11 junii 1880 dedit $S. C. Episcoporum et Regularium pro ecclesiasticis Curiis quoad modum procedendi rconomice in causis disciplinaribus et criminalibus clericorum. Regulas «utem speciales quas ad dicti decreti conciliaris et dictae instructionis meliorem executionem opportunas judicaverimus, pro temporum necessitate statuimus.

Supradicti tribunalis sea Officialitatis jurisdictio sese extendat non solum ad causas criminales et disciplinares clericorum in sacris constitutorum, vel sacerdotum, in prima instantia exoriendas in hac Nostra Archidiccesi Quebecensi, sed etiam ad illas ejusdem naturae quae in secunda instantia ad Nostram archiepiscopalem jurisdictionem ex diœcesibus suffraganeis Nostris per appellationem deducentur.

Causas vero tum primae tum secundae instantiae quae non sint criminales aut disciplinares clericorum in sacris constitutorum aut sacerdotum, Nobis et Vicariis Nostris Generalibus dirimendas reservamus sicut fert consuetudo archidiœcesis.

Item plenam Nobis facultatem reservamus extrajudiciale remedium ex informata conscientia pro criminibus occultis, quod decrevit Sancta Tridentina Synodus (sess. XIV, cap. I. de ref.) adhibendi, vel etiam in publicis paterna Nostra Jurisdictione rem terminandi si ipse reus ita maluerit et Nobis quoque visum fuerit.

Datum Quebeci, ex Archiepiscopalibus aedibus, sub signo nostro, sigilloque Archidiœcesis ac nostri subsecretarii chirographo, die decimasexta februarii, anno millesimo octingentesimo octogesimo secundo.

L, +5, (Signat.) E. À. Archiepiscopus Quebecen.

De mandato Illmi et Rmi DD. Archiepiscopi Quebecensis.

(Subsignat.) C. A. Marois, P“" subsecretarius archidiœcesis Quebecen.

Pro vero apographo, C. A. Marois, P“" secretarius, Archiepiscopi Quebecensis.

Quebeci, die 27* maii 1882.

DOCUMENT D

DÉCRET ÉTABLISSANT L'OFFICIALITÉ MÉTROPOLITAINE DE QUÉBEC — JURIDICTION CIVILE,

Elzearus-Alexander Taschereau, Dei et Sedis Apostolicae gratia, Archiepiscopus Quebecensis, Assistens Solio Pontificali.

Dilecto Nobis in Christo admodum Reverendo Cyrillo Stephano Legaré, Vicario Nostro Generali, Salutem et Benedictionem in Domino.

Die decima sexta februarii, anno millesimo octingentesimo octogesimo secundo, Te in Officialem Nostrum ad nutum deputavimus pro dirimendis causis criminalibus clericorum in sacris constitutorum et sacerdotum de aliquo crimine accusatorum, juxta decretum IX Concilii Provincialis Quebecensis sexti. Cum autem praeter causas criminales exoriri possint etiam causae civiles in quibus reorum partem agant cle-

rici vel sacerdotes, Nos de tua probitate, prudentia et experientia aliisque quibus polles virtutibus plene confisi, Te, Nostrum Vicarium Generalem jam in litteris datis die 17° aprilis 1881, creatum et constitutum declaramus officialem ad nost 1m beneplacitum ad audiendas et dirimendas quoque causas civiles clericorum nostrorum et sacerdotum, tum in prima instantia exoriendas in Nostra Archidiœcesi Quebecensi, tum in secunda instantia ad Nostram archiepiscopalem jurisdictionem ex diœcesibus suffraganeis per appellationem deducendas.

In his autem civilibus causis audiendis et dirimendis servetur quantum fieri potest instructio quam die 11 junii 1880 dedit S. C. Episcoporum et regularium pro ecclesiasticis curiis quoad modum procedendi œconomice in causis disciplinaribus et criminalibus clericorum.

Tu vero non teneris in causis civilibus assessores tibi assumere ex quatuor nominatis pro causis criminalibus, sed nihil impedit quominus eorum sententiam exquirere valeas quin sequi tenearis.

Eosdem vero officiales quos ad causas criminales Jam nominavimus vel in futurum nominabimus per has praesentes nominamus et instituimus in officiales curiae nostrae pro causis civilibus clericorum cum iisdem facultatibus et obligationibus.

Eadem quoque sit pro utroque tribunali taxa cancellariae nostrae.

Datum Quebeci, ex aedibus Nostris Archiepiscopalibus, sub signo nostro sigilloque Archidiœcesis, ac Nostri secretarii ad hoc chirographo, die vigesima februarii anno millesimo octingentesimo octogesimo tertio.

E,.6$. (Sign.) E. À. Archiepiscopus Quebecea.

De mandato Illmi ac Rmi Archiepiscopi Quebecensis, (Subsign.) P. Beauper, presbiter, secretarius ad hoc.

Pro vero apographo,

H. Térv, presbiter.

Ego ex altera parte scriptus, Cancellarins Officialitatis Metropolitani Quebecensis, testor apographum ex alteris partibus decreti extendentis ad causas mere civiles potestatem Officialis Metropolitani ad causas criminatrices clericorum dirimendas creati, in omnibus conforme esse documento originali in archiviis Curiae Archiepiscopalis detento.

In quorum fidem praesens documentum manu nostra propria signavimus Quebeci, et sigillo Archidiæcesis munivimus die vigesima octava mensis Julii anno millesimo octingentesimo octogesimo tertio.

Page 1