B. et C. jullii
C. Copie du XVIe siècle dans le « Vieil registre consernant les privileges de Sainct Sanson », D. 372, p. 27, papier; avec cette analyse : « Confirmatio privilegiorum Sancti Sansonis facta per Innocentium papam quintum. »
Innocentius, episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis priori et conventui monasterii Sancti Sansonis Aurelianensis, ordinis Sancti Augustini, salutem et apostolicam benedictionem. Solet annuere Sedes Aposlolica piis votis et honestis pelentium precibus favorem benivolum impertiri 1. Ea propter, dilecti in Domino filii, justis vestris postulationibus gralo concurrentes assensu, omnes liberlates et immunitates a predecessoribus ? nostris Romanis pontificibus sive per privilegia sive alias indulgentias monaslerio vestro seu vobis concessas, necnon liberta- Les el exempiiones secularium exaclionum a regibus et principibus vel aliis Christi fidelibus rationabiliter vobis el monasterio predicto indultas, sicut ea omnia juste et pacifice obtinetis, vobis et per vos eidem monasterio auctorilate apostolica confirmamus et presentis scripli palrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmationis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare 3 presumpserit, indignationem omnipotentis Dei et bealorum Petri et Pauli, apostolorum ejus, se noverit incursurum. Datum Laterani, XV° calendas maïii, pontificalus nostri anno primo.