II. — OFFICE DU CŒUR DE JÉSUS
diens usque ad mortem, mortem autem Grucis : propter quod et Deus exaltavit illura, et dédit ei nomen quod est super omne nomen. Audisti quia cum Salvator noster verus Deus sit, et conformis Patri, a quo genitus est, humiliavit tamen semetipsum, factus obediens usque ad mortem. Nam cum salvare humanum genus Deus Pater voluerit, neque id creatura aliqua posset efïîcere : ipse Deus iinigenitus, qui voluntatem Patris novit, hujumodi dispensationem suscepit : sicque obsecutus est genitori, ut mortem etiam turpissimam subierit ; propterea, inquit, Deus exaltavit eum.
Lectio IX
Exaltatus autem a Deo dicitur, quamvis consubstantialis ei sit, et Dominus gloriae a scripturis nuncupetur : quia in servi forma factus, id est homo sicut nos, rediit rursus ad Patrem, cum carne, ut una cum Pâtre, etiam homo factus, conglorifîcetur : a quo diligi non incipit tune primum, quando voluntariam subjectionem aut suscepit, aut perfecit : sed quemadmodum, quamvis exaltatus semper est, et gloriae plenus, secundum naturam divinam, exaltari tamen et glorificari dicitur factus homo, qui, secundum humanitatem, divina gloria erat destitutus : sic, quamvis semi>er diligatur ut Filius, diligi tamen etiam cum carne scribitur : qui propterea homo factus est, ut genus humanum, quod propter preevaricationis crimen Deus oderat, ad dilectionem ipsius reduceret ; propterea origo, janua, et via omnium bonorum nobis exstitisse Christus dicitur.
Te Deum laudamus.
DIE XXm OGTOBRIS -quarta die infra octavam.
In secundo Nocturno.
De Sermone sancti Bernardi, Abbatis.
Super Cantica Serm. i,xn.
Lectio IV
Ego fidenter, quod ex me mihi deest, usurpo mihi, ex
visceribus Domini : quoniam misericordia affluxmit, nec de-
sunt foramina, per quae affluant. Foderunt manus ejus, et
pedes, latusque lancea foraverunt : et per has rimas licet
mihi sugere mel de petra, oleumque de saxo durissimo,
id est, gustare et videre, quoniam suavis est Dominus. Ck> gitabat cogitationes pacis, et ego nesciebam. Quis enim cognovit scnsum Domini, aut quis consiliarius ejus fuit ? At clavus penetrans, clavus reserans factus est mihi, ut videam voluntatem Domini.
Lectio V Quidni videam per foramen ? Clamât clavus, clamât vulnus, quod vere Deus sit in Christo mundum reconciliaas sibi. Ferrum pertransiit animam ejus, et appropinquavit Cor illius, ut non jam non sciât comfvati infirmitatibus meis. Patet arcanum Cordis per foramina corporis, patet magnum illud pielatis sacramentum, patent viscera misericordiae Dei nostri, in quibus visitavit nos oriens ex alto. Quidni viscera per vulnera pateant ? In que enim clarius quam in vulneribus tuis eluxisset, quod til, Domine, suavis et mitis, et multa? misericordiae .'' Majorem enim miserationem nemo habet, quam ut animam suam ponat quia pro addictis morti et damnatis.
Lectio VI In me quidem multitudo peccatorum, in te autem, Domine, quid nisi pietatis thesauri. divitiae bonitatis ? Hae in fcraminibus petra; repositae sunt mihi : Quam magna multitudo dulcedinis tuae in illis ! opertae quidem, sed his qui p>ereunt. Ut quid enim sanctum detur canibus, vel margalitie porcis ? Nobis autem revelavit Deus per Spiritum suum : etiam et apertis foraminibus, introduxit in sancti. Quanta in his multitudo dulcedinis, plenitudo gratiae, perfectioque virlutum ! Ibo mihi ad illa sic referta cellaria, atque ad admonitionem prophetae, relinquam civitates, et habitabo in i>etra, ero quasi columba nidificans in summo ore foraminis.
In tertio Nocturno
Lectio VII Lectio sancti Evangelii secundum Joannem In illo tempore : Dixit Jésus discipulis suis : Sicut dt» lexit me Pater, et ego dilexi vos : manete in dilectione mea. Et reliqua.
De Homilia sancti Cyrilli Episcopi Alexandrini
Nonne igitur jure seipsum a Pâtre diligi dicit, quia man
data ejus servavit ? Num tibi durus tanti mysterii sermo