II. OFFICE DU CŒUR DE JÉSUS
niinquam tepescis ! Accende me. Accendar, inquam, totus a te, ut totus diligam te. Minus enim te amat, qui tecum aliquid amat, quod non propter te amat. Diligam te, Domine, quoniam tu prier dilexisti me. Et unde mihi verbum, ut explicem signa dilectionis tuae maximœ erga me, propter innumera bénéficia tua, quibus a principiis educasti me ?
In tertio Noctitrno
Lectio sancti Evangelii secundum Joannem Lectio vu
In illo tempore : Dixit Jésus discipulis suis : Sicut dilexit me Pater, et ego dilexi vos : manete in dilectione mea. Et reliquia.
De HonùUa sancti Cyrilli, Episcopi Alexandrini
Quid igitur illud est, aut quid signifîcat, ut gaudium mcum in vobis sit ? Homo factus unigenitus Dei Filius, absque peccato, omnia sustinuit quee Judaeorum excogitare malitia potuit. Inveniemus enim eum injuriis ac persecutionibus petitum, probris acerbis pulsatum, sputis inquinatum, colaphis percussum, verberibus caesum, tandemque Cruci propter nos et pro nobis affixum. Quibus in tantis ac tam gravibus malis, dolore nequaquam devictus est, sed laetitia sibi convenienti et gaudio plenus erat, labores et opprobria delicias sibi esse putans : quoniam Dei Patris voluntatem adimpleri, et homines salvari videbat.
Lectio vui Exsultavit enim in Spiritu, instante jam cruciatu, et dixit : Confiteor tibi, Pater, Domine caeli et terrae, quia occultasti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis. Vides quia gaudet Spiritu, cum démentes olim bomines ad sapientiam revocentur : et gratias, hac de re, Patri agit. Eodem modo, cum. labore confectus, super Jacob puteum sederet, Samaritanorum salute laetatus, etiam necessaria corporis alimenta contempsit. Nam cum rogaretur a discipulis suis ut manducaret ; Meus cibus est, inquit, ut Patris mei voluntatem faciam, et opus ejus perficiam. Quis ergo dubitabit delicias ei et gaudium fuisse, Patris voluntatem adimplere ; hoc est, eos qui periea-ant. ad salutem revocare ?
Leclio IX
Haec igitur omnia, inquit, locutus sum vobis, ut gaudium meum in vobis sit, id est, ut illis solummodo laetari rébus velitis, quibus ego gaudeo. Sic enim fortes ad certamina eritis, et, spe salvandorum hominum, pericula et labores libenter subibitis, non parum gaudentes, quoniam per vos voluntas Patris, qui vult omnes ad cognitionem veritatis pervenire, perficietur. Hanc ego elegi laetitiam, banc etiam si vos habeatis, sincero ac integro afTiciemini gaudio. Veram enim solidamque laetitiam illam tantummodo, quae in Deo est, et propter Deum, appellaraus ; mundanum vero gaudium asserimus, quod velut umbra et somnium avolat. Sic perfectum odium nuncupwmus, quod juste ac recte adversus veritatis hostes habetur. Unde beatus ille David, adversus eos qui gloriœ divinae resistebant, ait : Perfecto odio oderam illos. Dilectionem similiter perfectam nominamus, qua? Deo lotos conjungit eos qui illam susceperint in Deo et propter Deum, non autem eam quae in terrenis ac nihili rébus versatur.
Te Deum.
DIE XXV OCTOBRIS 9exta die infba octavam.
In seclndo Nocturno.
De Sermone sancti Bonaventurœ Episcopi.
{In stiniulo Amoris. Parle i. Cap. i)
Lectio IV
Bonum est mihi cum Jesu esse, et in ipso volo tria taber-
nacula facere, unum in manibus, unum in pedibus, sed
aliud continuum in latere, ubi volo quiescere, dorraire, vi-
vere, bibere, comedere, légère, orare, et omnia mea negotia
pertractare. Ibi loquar ad Ck>r ejus, et ab ipso quod voluero,
impetrabo. Sic faciens, dulcissimac matris vestigia sequar,
cujus animam passionis Filii gladius pertransivit. Secure
de cetero ipsam alloquar vulneratus, et ipsam ad quod
voluero inclinabo. Et non solum apparebo, cum Filio ejus,
cruciflxus, sed ad praesepe rcdiens, ibi cum eo jacebo par-
vulus ; ut ibidem cum Filio ejus uberibus ipsius mexear
laetari. Miscebo igitur lac matris cum sanguine Filii, et
mihi dulcissimam potionem faciam.