‹ Le bienheureux Raymond de CapoueChapitre 20 sur 27 · XXIII MAGISTRO GENERAI.I EIUSDEM ORDINIS BEATO N'UNXUPATO · texte numérisé non relu

XXIII MAGISTRO GENERAI.I EIUSDEM ORDINIS BEATO N'UNXUPATO

Inter viros gloriosos et parentes suos inclyta Fratrum Praedicatorum familia merito collaudat Raymundum Capuanum, xxiii Generalem Ordinis Magistrum. Qui ortus Capuae circiter anno 1330 ex nobili progenie de Vineis, Deiparae Virgini ab infantia se dicavit, cuius ope, succrescente aetate et humaniorum litterarum curriculo laudabiliter emenso, quindennis a Sancto Pâtre

2i6 Dicretum confirmatloiiis cidtus.

Dominico vocatus ad eiusdem Ordinem convolavit. Expleto tyrocinio , sacerdotio auctus, docendique munere instructus, adhuc iuvenis ita virtute prudentiae eluxit, ut ad confessiones audiendas illi concreditum fuerit asceterium quod ineunte saeculo xiv B. Agnes a Monte Politiano instituerat, cuius etiam vitam ipse descripsit. Inde Romani accitus coenobio ad aedem Minervae moderando praepositus fuit : attamen officio Prions paullo post dimisso et praehabita suorum praesidum licentia, sacris missionibus operam dédit praestantissimam, in salutem animarum et incrementum pietatis.

Anne autem 1374 Senas missus ibique studiis praefectus, Angelicae quoque Virgini Catharinae datus est conscientiae moderator. Cum eadem plurimum adlaboravit sive ad disciplinam regularem instaurandam, sive ad domicilium stabile Romani Pontificis huic Almae Urbi restituendum ; atque unius praeclare gesta et gloriam in meritum et laudem alterius redundasse compertum est.

Decretum corifirmationis cuUus. 217

Antequam Catharina in caelestem patriam migraret, Raymundo incepta opéra perficienda commendavit. Deinceps Ven. Dei Famulus Ordinis Praedicatorum Generalis Magister electus, nulli pepercit labori et industriae ut religiosam observantiam ad primaevum splendorem revocaret ; unde post sanctissiniLim Patrem Legiferum Dominicum, glorioso titulo Parentis et Restitutoris Ordinis a suis alumnis meruit cohonestari. lurium Sanctae Sedis Summorumque Pontificum vindex et assertor egregius, pro restituenda Ecclesiae unitate diro schismate dilaniata indefessus ac veluti Angélus consilii et pacis permagnam Europae peragravit partem , populorum ac principum sibi concilians admirationem atque amorem. Nil igitur mirum quod acceptissimus fuerit Summis Pontificibus Gregorio XI, Urbano VI et Bonifacio IX ; amplissimos tamen honores in laborum praemium et benevolentiae signum ab ipsis delatos, humilis Servus Dei démisse recusavit. Tan-

2i8 Decretum coiifirmationis cullus.

dem, dum in Germania religiosae disciplinae reformandae toto pectore incumberet, Nurimbergae, lethali morbo affectus sanctissime obiit anno 1399, tertio Nonas Octobris. Sacrae exuviae splendido apparatu elatae, in Ordinis Praedicatorum templo depositae fuerunt ; quae, exordiente saeculo xvi, a Fratribus eiusdem Ordinis Neapolim in Ecclesiam S. Dorninici translatae sunt. Intérim Raymundus sanctimoniae fama quam adhuc vivens adeptus fuerat, post obituni celebratus etiam. pluribus ecclesiastici cultus signis magis in dies auctis honoratus est, Quare instante Postulatore Generali Ordinis Praedicatorum P. Vincentio Ligiez cl. me. quum valida haberentur argumenta ad probandum eiusmodi cultum publicum, ecclesiasticum et immemorialem, nempe longe ante aevum Urbanianum, eidem Servo Dei exhibitum, illumque numquam intermissum ad haec usque tempora perseverare, Inquisitio Ordinaria super eodem cultu Romae adornata est, et ab Emo Cardinali Urbis Vicario

Dicretum confirmationis ctiltiis. 219

etiam prolata sententia. Delatis autem actis ad Sacrorum Rituum Congregationem, rogante Rmo P. Andréa Frûhwirth Ordinis Praedicatorum Magistro Generali una cum R. P. Mauro Maria Kaiser, hodierno eiusdem Ordinis Postulatore, attentisque litteris postulatoriis quorumdam Emorum S. R. E.

Cardinalium, ac Rmorum Sacrorum Antistitum necnon Praepositorum Generalium Ordinum et Congregationum regularium, Emus et Rmus Diius Cardinalis Caietanus Aloisi-Masella huiusce causae Relator in Ordinariis Comitiis subsignata die ad Vaticanum habitis, sequens dubium discutiendum proposuit : c( ^/i setitentia lata ab Eiïio ac Riïio DTio Cardinali Urbis Vicario sîtper cnltu ab immemorabili tempo re praestito Servo Dei Raymwido a Captta, seu Sîtper casît excepta a Decretis sa. me. Urbani Papae VIII, sit confirmanda in casu et ad effectum de quo agitur? )) Et Sacra eadem Congregatio, omnibus maturo examine perpensis, auditoque voce et scri-

Decrduin confirmationis culliis.

pto R. P. D. loanne Baptista Lugari Sanctae Fidei Promotore, rescribendum censuit: Affirmative seît sententiani esse confinnandain. Die 9 Mail 1899.

Facta postmodum de iis Sanctissimo Domino Nostro Leoni Papae XIII per infrascriptum Cardinalem Sacrae Rituum Congregationi Praefectum relatione, Sanctitas Sua Rescriptum Sacrae ipsius Congregationis ratum habuit et confirmavit. die decimaquinta iisdem mense et anno.

C. Ep, Praenestinus Card. MAZZELLA S. R. C. Praefedus. L. ^ S.

DiOMEDES Panici, 6". R. c. Secretarius.

Page 1