EN RÉPONSE A LA DÉDICACE DU LIVRE DE M. L'ABBÉ RICHE
RE VERENDISSIMO DOMINO DOMINO OBSERVA N TISSIMO DOMINO A. RICHE, PRESBYTERO S. SULPITII.
Révérende Domine Domine Observantissime ,
Gratulatur tibi Sanctissimus Dominns Pius IX qnod calumnias in sanctissimam Christi rebgionem conflatas fucatasque jactato scientiarum incremento, et obtentu civilis progressus ac utilitatis explodere sis aggressus, ea ratione qnse efficacissima esse consuevit. Historia enim ostendit quanta luce caligantes mentes catholica doctrina illustraverit, et quomodo homines semper discentes et numqpaam ad scientiam veritatis pervenientes adduxerit ad nobilissimam originis suse prsestantissimique finis notitiam. Demonstrat reformates ab ea mores, leges ad justitiae normam co mpositas, cicuratos barbares et ad civilem vivendi rationem adductos, fracta servitutis vincula, dignitatem mulieris vindicatam, temperatumimperium, cupiditates retnsas, promotamliberalitatem, scientiam artesque fotas et provectas, communique di-
PRÊTRE DE SAIST-SCLPICE
8UK LE
lectionis nexu conjunctam universam humanam familiam. Hsec atque aKa te observanda suscepisse legentium oculis per tuas Catholicismi relationes cum humana societate ipsa partitio operis prodit; undesponte seguitur, subducta catholica reL'gione, omnia rursum pessum ire debere, nec aliud nisi ruinam humanse societati inoliri, qui divinum Christi opus aggrediuntur. Quamobrem, etsi suis curis distentus idem Sanctissimus Dominus operam nondum voluminis tui lectioni dare potuerit, nequivit tamen non commendare propositum tuum, teque, prsesentibus maxime in adjunctis, opportunum opus et perutile suscepisse non censere. Ei itague spectatum a te fructum ominatur, tuumque obsequium grato animo excipiens Divini favoris auspicem ac paternse suae benevolentise pignus Apostolicam benedictionem tibi peramanter impertivit.
Ego vero data occasione libenter utor ut sinceram existimationem meam tibi profitear cui bona et felicia omnia divinitus adprecor.
Tui Révérende Domine Domine Observantissime, Addictiss. Observaiitissimus famulus,
- . ■ Franciscus MERGURELLI,
' Sanctissimi Doniini Secret, ab Epistolis Latinis.
Romse, die 4 aprilis 1866.