I . Lamartine, Hymne à la nuit
Extraits de l'Encyclique Providentissimus Deus de Léon XIII (i8 novembre 1893) ^.
Nulla quidem theologum inter et physicum vera dissensio intercesserit, dum suis uterque finibus se contineant, id caventes, secundum S. Augustin! monitum, « ne aliquid temere et incognitum pro cognito asserant 2 », Sin tamen dissenserint, quemadmodum se gerat theologus summatim est régula ab eodem oblata : « Quidquid, inquit, ipsi de natura rerum. veracibus documentis demonstrare potuerint, ostendamus nostris Litteris non esse contrarium; quidquid autem de quibuslibet suis voluminibus his nostris Litteris, id est catholicae fidei, contrarium protulerint, aut aliqua etiam facultate ostendamus, aut nulla dubitatione credamus esse falsissimum. ^ »
De cuius aequitate regulae in consideratione sit primum, scriptores sacros, seu verius « Spiritum Dei, qui per ipsos loquebatur, noluisse ista (videlicet intimam adspectabilium rerum constitutionem) docere homines, nuUi saluti prof utura ^ ; quare eos, potius quam exploration em naturae recta persequantur, res ipsas aliquando describere et tractare aut quodam translationis modo, aut sicut comm unis sermo per ea ferebat tempora, hodieque de multis fert rébus in quotidiana vita, ipsos inter homines scientissimos. Vulgari autem sermone quum ea primo proprieque efierantur quae cadant sub sensus, non dissimiliter scriptor sacer (monuitque et Doctor Angelicus) a ea secutus est quae sensibiliter apparent ^ » seu quae Deus ipse, homines alloquens, ad eorum captum significavit humano more.