Sum. théol., p. I, q. lxx, a. i, ad
Quod vero defensio Scripturae sacrae agenda strenue est, non ex eo omnes aeque sententiae tuendae sunt, quas singuli Patres aut qui deinceps interprètes in eadem declaranda ediderint : qui, prout erant opiniones aetatis, in locis edisserendis ubi physica aguntur, fortasse non ita semper iudicaverunt ex veritate, ut [non] quaedam posuerint, quaenimc minus probentur. Quocirca studiose dignoscendum in illorum interpretationibus, quaenam reapse tradant tanquam spectantia ad fidem aut cum ea maxime copulata, quaenam imanimi tradant consensu; namque « in his quae de necessitate fidei non sunt, licuit Sanctis diversimode opinari, sicut et nobis », ut est S. Thomae sententia h Qui et alio loco prudentissime habet : « Mihi videtur tutius esse hujusmodi, quae philosophi communiter senserunt, et nostrae fidei non répugnant, nec sic esse asserenda ut dogmata fidei, etsi aliquando sub nomine philosophorum introducantur, nec sic esse neganda tanquam fidei contraria, ne sapientibus hujus mundi occasio contemnendi doctrinam fidei praebeatur ^. » Sane quamquam ea, quae speculatores naturae certis argumentis certa iam esse affirmarint, interpres ostendere débet nihil Scripturis recte explicatis obsistere, ipsum tamen ne fugiat, factum quandoque esse, ut certa quaedam ab illis tradita, postea in dubitationem adducta sint et repudiata. Quod si physicorum scriptores termines disciplinae suae transgressi, in provinciam philosophorum perversitate opinionum invadant, eos interpres theologus philosophis mittat refutandos.
At nefas omnino fuerit, aut inspirationem ad aliquas tantum sacrae Scripturae partes coangustare, aut concedere sacrum ipsum errasse auctorum.
Nec enim toleranda est eorum ratio, qui ex istis difiicultatibus sese expediunt, id nimirum dare non dubitantes, inspirationem divinam ad res fidei morumque, nihil praeterea, pertinere, eo quod falso arbitrentur, de veritate