‹ Le Droit de Glanage: Patrimoine des PauvresChapitre 124 sur 248 · MAGNUM BULLARUM ROMANUM XXXI · texte numérisé non relu

MAGNUM BULLARUM ROMANUM XXXI

$ 3. Nostro igitur consilio , nostrique animi desiderio inhærentes, cum nuper a Nobis cognitum, atque intellectum fuerit, in quibusdam Principatibus, ac Dominiis lege lata juberi, & præcipi, ut liber pauperibus in prædia relinquatur aditus ad legendas, quæ post messem reliquæ sunt, Spicas, easque ad proprias domos ferendas ; hac Nostra in perpetuum valitura sanctione , Motu proprio, ex certa scientia, ac plenitudine potestatis , volumus, præcipimus, jubemus, ac mandamus, ut exordiendo à proxima futura frumentorum messe, atque ita deinceps in futurum, in universo Statu, Nobis, & Sedi Apostolicæ mediatè, aut immediate in temporalibus subjecto, messe facta, a Dominis prædiorum liberum omnino Spicilegium pau»eribus permittatur, ia ut sine ullo impedimento Spicas, vel solo dispersas, vel a Messoribus præteritas legere, easque familiis suis domum importare possint. Indigna enim, atque indecens prorsus Nobis visa res est, ut in aliis Dominiis hujusmodi subsidio, & solatio pauperum constitutis legibus consulatur ; in nostro autem Ecclesiastico Temporali Statu id ipsum nulla lege, nulloque edicto demandetur ; eo magis quod mitiori ratione a Nobis adhibita, multis in locis nihil profecimus. E. hæc quidem est provisionis Nostræ ratio, quam ineundam esse

putavimus contra eos, qui sola animi duritie, & avaritia non

ferenda, in sublevandis pauperibus contumaces se præbueruntt

$&. 4. Sed quoniam, sicut superius innuimus, alii reperti sunt, qui induci nequiverunt, ut liberum pauperibus aditum ad sua prædia post messem sinerent, veriti, ne aliquod ex hacre detrimentum contra nostram voluntatem facultatibus suis crearetur ; Nos, nonnullis Artis Agrariæ peritis in consilium adhibitis, has sequentes regulas, quarum observatione omnis damni timor excluditur, statuendas esse censuimus.

$. 5. Prima autem est, ut nemini ingredi liceat prædia, seu prædiorum regiones, vulgô quarhi, ubi segetes metuntur, neque cuiquam aditus ad ea liber sit, nisi posteaquam manipulorum acervi, vulgo le casole, è solo sublati, & in nubilarium, Italicè à barcone, translati fuerint. Id autem hanc ob causam fiat, ne abusus ille contingat, ut Messores, datà operâ, è manibus suis dilabi sinant Spicas , ab lis, qui ponè eos sequentur,

Ilaque lege lala, ut alibi jam factum est, jubet in Statu Ecclesiæ pauperibus liberum spicilegium permitli.

Araltorum tamen indemaitati consute

Ingredi prædia non liceat, donec manipuli in nubilarium translati non fuerint.

Post tlranslalionem liceat per decem dies spicas relictas colligere.

Nec interim pecora in agros immiltantur.

Elapsis 10. diebus emptores Spicæ utantur jure suo juxta pacta conven- La.

Quæ reducuntur ad formam prisentis Constitulionis.

Ab hac lege nul-

lius latifundia exempta decernuntur.

Page 1