‹ Le Droit de Glanage: Patrimoine des PauvresChapitre 125 sur 248 · XXXII ANNEXES · texte numérisé non relu

XXXII ANNEXES

colligendas ; aut pauperes non contenti Spicis in solum fortuito delapsis, aut a Messoribus præteritis, ad eas auferendas ex ipsis manipulorum acervis manus porrigere audeant.

$. 6. Altera regula est,ut manipulorum acervis è prædio,aut quarlo , ubi messum est, ablatis, translatisque in nubilarium, liber pauperibus pateat ingressus per decem dies ad Spicas legendas in solo relictas; quo temporis spatio neque domini, neque alii, qui ab ipsis Spicas emerunt, pauperibus Spicilegium prohibere possint, neque in prædia, regiones, seu quarli, in quibus messis facta est, boves, sues, aliaque hujusmodi animalia ad pascendum immittere.

$. 7. Tertia autem est, ut decem diebus elapsis, liceat dominis, seu Spicæ emploribus, in prædia , regiones, seu quarti, ea animalia, quæ voluerint, inducere, juxta eorum pacta conventa; de quibus id insuper statuimus, ut tam ea, quæ ante hanc nostram Constitutionem, quàm illa, quæ post ejus publicationem lient, salvà semper libertate pauperibus concessà colligendi per decem dierum spacium Spicas, facta intelligi, atque ita observari debeant.

$. 8. Hac autem præsenti nostra Constitutione, quæ ad universum Statum Nobis, & Sedi Apostolicæ tam mediatè, quàm immediatè in temporalibus subjectum spectat, motu, scientia, & potestate simili volumus, & decernimus, ut comprehendantur latifundia, possessiones, prædia, regiones, seu quarti, & quæcumque Terræ, in quibus seritur, & colligitur frumentum. sive ad Cameram Nostram Apostolicam pertineant, sive ad quamcumque Ecclesiam, Monasterium, Abbatiam, Religionem Congregationem, Institutum, Hospitale, etiam si sint bona, seu Commendæ Militum S. Joannis Hierosolymitani, Religiosorum Societatis Jesu, Monachorum Cassinensium, Cardinalium S R. E., Patriarcharum, Archiepiscoporum, Episcoporum, Capi. tulorum, Monasteriorum Monialium, & cujuseumque alterius personæ, quæ speciali mentione indigeret; ita etiam cujus cumque Personæ Sæcularis quavis dignitate, & privilegic suffultæ; volentes, ut ab hujusmodi nostra Dispositione mi nimè eximantur, immo ut prorsus comprehensæ censeantur

MAGNUM BULLARUM ROMANUM XXXIIT

etiam Communitates, Duces, Principes, Marchiones, Comites, Equites, & quæcumque aliæ personæ, quavis honorum prærogativa, & dignitatum gradu præeminentes.

S. 9. Mandamus insuper modernis, & pro tempore existentibus Archiepiscopis, & Episcopis, ac Locorum Ordinariis temporalis Ditionis nostræ ; item modernis etiam , & pro tempore existentibus Sanctæ Romanæ Ecclesiæ Cardinalibus Provinciarum Legatis, Præsidibus, Vice-Legatis, Civilatum, Oppidorum, & Locorum Gubernatoribus, & Præsidi Annonæ, quoad ea loca, quæ ejus jurisdictioni subsunt, ut præceptum, mandatum, ordinationem, voluntatemque nostram hujusmodi ab omnibus, ad quos spectat, & spectabit in futurum, in suis respectivè Diœcesibus, Provinciis, Civitatibus, & locis perpetud observari mandent, et faciant; dantes propterea, & elargientes iisdem Archiepiscopis, & Episcopis, ac Legatis, Præsidibus, Vice- Legatis, & Gubernatoribus, nec non Annonæ Præsidi, cumulativum jus præsentes nostras Litteras exequendi, & transgressores quoslibet pœna scutorum triginta monetæ per eos Manu Regia exigendà omnino coërcendi, puniendique. Ad quem effectum declaramus totidem censeri debere contraventionis delicta commissa fuisse, pœnasque incursas, quot sunt latifundia, possessiones, prædia, regiones, seu quarli, ex quibus Pauperes exclusi fuerint. Ut vero prædicti voluntatis Nostræ Executores in exigendis pœnis, iisque, detraclis expensis necessariis, inter Pauperes Locorum distribuendis, omnem quoad possunt diligentiam adhibeant, conscientiam eorum oneramus; monentes, ut sedulo curent, ne Pontificiam indignationem Nostram incurrant, seque reos subtracti Pauperibus subsidii ante Tribunal Dei constituant.

$. 10. Non obstantibus quibusvis Constitutionibus, & Ordinationibus etiam Apostolicis, si quæ essent, ac Statutis, & Legibus etiam municipalibus, ac usibus, stilis, & consuetudinibus etiam immemorabilibus, privilegiis quoque, seu indultis quibusvis Ecclesiis, Locis Piis, & prædictis Ordinibus, & Societati, etiam ex titulo oneroso concessis ; quibus omnibus, & singulis, etiamsi tales forent, quod sub generali expressione non comprehenderentur, sed de illis specifica, & individua

Commissio Superioribus Ecclesiasticis, & Laicalibus pro præsentium executione, cum faculta - Libus.

Pœna scutorum XXX pro singulis transgressionibus exigenda.

Derogalio contrarii Statulis, & Privilegiis.

Exemplorum Fides.

Sanctio

Dat. die 17 maji

Page 1