‹ Le Duc de Normandie et sa Cour (912-1204) Étude d'histoire juridiqueChapitre 71 sur 76 · PIÈCES JUSTIFICATIVES · texte numérisé non relu

PIÈCES JUSTIFICATIVES

Jugement de la Cour du duc Richard rendu en faveur de Robert archevéque de Rouen.

Hic scriptum est quomodo villa de Dowrenc de dominicatu archiepiscopatus exiit, et quomodo postea rediit. Dowenc fuit in dominio Sancte Marie et Hugo Archiepiscopus tulit de dominicatu et dedit cuidam militi Odoni in matrimonio sororis sue. Mortuo Odone dedit iterum sororem suam cuidam Henrico cum eadem terra. Postea defuncto Henrico clamavit eam Walterus comes de Medonta propter hoc -quod Henricus suus consanguineus erat et ita dedit ei Robertus Archiepiscopus. Postea redemit eam Robertus Archiepiscopus, qui eam sibi dederat pleno pilleo de denariis et ita redacta est terra de Dowrenc in dominicatu Sancte Marie. In quo Robertus Archiepiscopus dominicatu xxx annis et plus quiete tenuit. Sed postea amore capto filiorum suorum, Ricardo filio suo injuste tradidit. Menbra ipsius terre sunt hec : Pitthan, Dowrendel, Puteolis, Amermeisnil, Hagenon meisnil, Hugonis meisnil, Rannulfi meisnil, Lecoudret, Hupei, Cornepet et partes de Baslei scilicet : Montciit et Montane, Extrie Montes, quas acquisivit Robertus Archiepiscopus judicio Ricardi comitis et principium ejus in appendiciis Dowrenc, ad quarum divisionem et saisionem misit Ricardus comes Gocelinum filium Hecdonis et Ricardum vicecomitem filium Thecelini et Radulfum filium episcopi et Osbertus de Augis. Hii manducaverunt ipso die cum Archiepiscopo in silva que dicitur Blanca et flagelaverunt ibi plures pueros atque eos bene refocillaverunt in recordatione et memoratione hujus facti. Fuerunt etiam quam plures compatriote scilicet Walterus et Wacelinus frater ejus de Evremou et multi alii.

Cart. de la Cathédrale de Rouen, fe 31.

De consuetudinibus et libertatibus quas habemus apud Wascolium.

(Vers 1047).

Eodem anno quo in conjugium sortitus est, Normannorum marchio, Willelmus nomine, Balduini comitis filiam, dedit Sancto Petro Pratelli consuetudines quas habebat in quadam terra quam Wascolium vulgo vocatur, scilicet hainfaram, ullac, rat, incendium, bernagium, bellum. Pro quibus abbas ejusdem loci, Anffridus nomine, ei dignam dedit pecuniam, id est x libras denariorum et orationes loci Pratelli.

Cart. de l’Abbaye Saint-Pierre de Préaux, ch. 437, fo 137.

Page 1