‹ Le Duc de Normandie et sa Cour (912-1204) Étude d'histoire juridiqueChapitre 72 sur 76 · TI · texte numérisé non relu

TI

Testimonium Willelmi Wintoniensis episcopi (Après 1100).

Notum sit omnibus quod ego Willelmus Wintoniensis episcopus, secundi Willelmi Regis cancellarius, primi autem Willelmi capellamus, testimonium Rothomagensi ecclesie perhibeo, quod tempore primi Willelmi regis vel secundi, nullus cancellarius vel capellanus habuit potestatem in ecclesia Rothomagi aliquid in choro disponendi, vel cantandi xeistus vincit, vel aliquid aliud faciendi.

Cart. de la Cathédrale de Rouen, fo 49, col. 2.

IN

Ex dono Roberti comitis de Mellent libertatem terrenarum possessionum et consuetudines judiciarie potestatis apud Saler-

nam, salvo ordine monachorum.

A.I.D.m € sexto, Robertus comes de Mellent, sedens in capitulo Beati Petri de Pratellis, presente abbate Ricardo Baiocensi, conventu quoque monachorum cireumsedente, concessit abbatie sue libertatem terrenarumipossessionum, atque consuetudines judiciarie

potestatis salvo ordine monachorum sicut habet in sua terra ipse comes, hoc est : Memoratus quidem abbas forisfacturas suas habebit quod secundum humanas leges ab homicidis et furibus, ceteris quoque capitali sentenlia conviclis, more patrio exiguntur. Quod si latronem quemlibet famulus comitis in terra abbatis forte reppererit, statim capiet eum et cuipiam procuratori abbatis commendabit, vel datis obsidibus in eadem terra retinebit, donec res ad aures perveniat abbatis. Denique quicquid habet in suo latrone taliter capto, habiturus est idem abbas in suo. Preterea si fur aliquis de terra abbatis in terra comitis captus fuerit, dabit abbas obsides pro eo, si illum habere voluerit, et postmodum in curia comilis causa ventilabilur. Quod si convictus fuerit, in comitis potestate remauebit, et tolum quod super terram Sancti Petri repertum fuerit ad abbatis ditionem transibit. Item condonavit abbatie sue banleviam, et ullac, et hainfariam, et incendium. Terminus autem banlevie hic est : À Sancto Germano usque ad domum lazarorum, et usque ad pontem Giroldi, et usque a la Foeteleie. Testes autem istius donatioais isti sunt : Rogerius Efflanc, Herluinus Toroville, Willelmus de Campiniaco, Radulfus de Hispania, Rainowardus, Goscelinus presbiter Turstiniville, Herluinus Aurifex, Hunfridus fiius Roberti, Saffridus de Putafossa, Rualdus Brito Salernie, Saffridus Cementarius et Osbernus frater ejus, Gislebertus filius Rainaldi filii Martini, Ascelinus filius Oliverii de Monte

Rocart.

Cart. de St-Pierre de Préaux, ch. 347, f° 115.

Bref de Henri Beauclerc proclamant que par jugement de la Cour il a été décidé qu'à tort un de ses justiciers avait connu de plaids criminels qui appartenaient à l'Abbé de Fécamp, et confirmant les droits de justice accordés à l'Abbaye par les Ducs ses prédécesseurs.

(H)enricus etc. Sciatis quodjuditio et cousideratione curie mee et per privilegium Ecclesie Fiscannensis, ex dono et concessione predecessorum meorum, remanserunt Rogerio abbati et conventui Fiscannensi xx libras de placitis de quadam combustione et xx libras de placitis de quodam homicidio factis in terra Sancte Trinitatis Fiscannensis. Una justitia mea placitaverat et duellum tenuerat de combustione in curia mea. Ideoque precipio et volo quod ammodo teneat

predicta abbatia Sancte Trinitatis de Fiscanno omnes dignitates suas et rectitudines et consuetudines tam in placitis quam in omnibus aliis rebus sicut unquam prefata abbatia melius, quietius et honorificentius tenuit tempore predecessorum meorum et sicut carta Ecciesie testatur, et sic per brevem meum precipio. Teste Johanne] Lexoviensi episcopo, etc. Apud Rothomagum.

Cart. de l'Abbaye de la Sainte-Trinité de Fécamp, f° 4 vo.

Notice constatant que la Cour du Duc a attribué par jugement aux religieux de Jumièges la propriété d'une maison fortifiée sise à Rouen et appelée la Tour de lenier. — Transaction ultérieure sur le même objet.

(1111 et 1138).

In nomine Domini Nostri, Jhesu Xpristi, ad noticiam presentivorum et memoriam futurorum ad evilandam in posterum rerum oblivionem et adverse partis controversiam, litteris annotamus et apicibus subsequentibus nec abolendis temporibus commendamus qualiter pontificante Papa Paschali anno ab Incarnatione Domini m € xi sub Rege Henrico, abbas Ursus et postea Ecclesiæ Romanæ presidente Papa Innocentio, regnante Rege Stephano abbas Willelmus anno ab Incarnatione Domini m € xxx viij calumpniam quam heredes Clari, Balduinus videlicet et Clarus frater ejus, super mansione que apud Rothomagum turris Rainerii cognominata, et a Beato Audoeno, Sancto Philiberto et Ecclesiæ Gemmeticensi jure perpetuo possidenta donata sicut principali comitis Richardi auctoritate karta teste roboratum est, diffinierunt. Que res se ita habet : Dominante in Normannia Roberto comite, in urbe Rothomagensi gravis dissensio inter partes Pilatensium scilicet et Calloensium exorta est, que multa civitatem strage vexavit et multos nobilium utriusque partis gladio prostravit. Inter quos partis Pilatensium erat quidam rebus et nomine quem supra diximus valde Clarus qui abbati et monachis Gemmeticensibus pro suo actu et merito plurimum erat carus. Hic ergo quia domus prefata in munitiort loco consislit, rerum metuens eventum, ut ibi hospes degeret expetiit, et pro sua probitate et bonitate ad tempus impetravit. Quo decedente, et Rege Henrico principante, filius ipsius Balduiaus, hereditario jure mansionem ibidem violenter voluit optinere. Sed abbate Ursone æquitate judicii repos-

cente in causam vocatus et nichil rationis dicere visus judicio optimatum eadem domo exire et deinceps carere jussus est. Qui videlicet judices hi fuerunt : Gaufridus Rothomagensis Archiepiscopus, Johannes Luxoviensis episcopus, Rotbertus comes Mellenti, Willelmus comes Warenne, Gislebertus de Aquila, Willelmus camerarius de Tancardi villa, Willelmus de Ferrariis. Nonnullis postea evolutis annis cum Balduinus obisset in primordio excellentissimi Regis Stephani, Clarus ejusdem frater, super eodem negotio regias aures pulsare et abbatem Willelmum cepit vexare. Que causa multis locis et temporibus varie tractata est et multis modis ut penitus finiretur a nobilibus et prudentibus juris utrinque amicis elaboratum est. Tandem in hocrei summa devenit, ut idem Clarus ab abbate quatuor marchas argenti accepit, et fide data quod nec ipse nec quisque suorum pro se vel per se super predicta domo ulterius calumpniam moveret, abjuravit, et filios suos qui tunc non aderant, infra xl dies adventus eorum ab abbate conventus ad id se inclinaturum sub eadem fide promisit. Itaque, Willelmo de Roumara justiciam Regis in Normannia conservante, dominica Natale Domini proxima precedente, que idem Natale mortalibus cunctis honorandum, subsequente proxima jdominica erat celebrandum, apud Rothomagum, in domo que fuerat Audoeni Postelli, ista pactio a Godoboldo de Sancto Victore recitata ac perorata est et pecunia claro tradita est, sub principibus et baronibus et testibus his : Ludovico abbate sancti Georgii, Gualeranno comite Mellenti, Willelmo comite Warenne fratre ejus, Hugone de Gornaco, Rotberto de Novo Burgo, Johanne de Lunda, Rogerio de Paviliaco, Radulfo de Bosco Rohardi, Rotberto Wesnevalle, Osberto de Kailliaco, Ingelranno de Wascolio, Walterio de Cantelou, Waleranno de Mellente et Willelmo de Pinu, Juhel consanguineo Clari, Luca Pincerna, Godoboldo de Sancto Victore, Alveredo fratre ejus, Stephano filio Radulfi, Radulfo filio Roberti, Urselino de Wanteria, Radulfo de Bello Monte, Johanne fratre ejus, Radulfo filio Ramboldi. Ex parte Abbatis, Gisleberto de Mara fidei susceptore, Geroldo ad Barbam, Rainoldo Vulpe, Willelmo Clarello, Rotberto Filiolo, Waltero de Eudonis villa, Radulfo Calcaterium fratre ejus, Rabello filio Gos-

celini. , Ar. S. Inf. H, Fonds de Jumièges.

Guillaume Talvas,comte de Ponthieu, fait connaîtreque les droits de l’Abbaye de Troarn sur le marais ont été reconnus par jugement de la Cour du Duc.

(Falaise, 3 juin 1129).

Notum sit Domino Normannie et omnibus heredibus meis, baronibus, preposiliset ministris, quod ego, Guillelmus, comes de Pontivo, eum essem apud Falesiam ante dominum meum Henricum regem Anglorum, habui verbam cum Rogerio de Gratapanchia, patre et filio, de maresco quod calumniabantur contra Sanctum Martinum et monachos ejus, et rem gestam et tanto tempore a meis antecessoribus possessam et quomodo liberam et communem regi prefato ostendi. Dijudicavit autem rex et ejus curia per verba mea et illorum, Sancto Martino et monachis remanere marescum quietum et liberum et amplius non debere fieri inde contra eos calumniam. Quapropter precipio omnibus heredibus meis in perpetuum ut hec firmiter teneant. Hujus finis testes mei sunt : Hugo vicecomes et Robertus frater ejus, Pagaous filius Hugonis de Mesdavid, Guillelmus de Corcella, Ascelinus el Serlo capellani. Hec autem facta sunt anno ab Incarnatione Domini millesimo centesimo vicesimo nono, in Pentecosten.

Ar. Calvados, H. Fonds de Troarn.

Communiqué par M. R. N. Sauvage, archiviste-paléographe.

La Cour du Duc-Roi Henri Beauclerc ayant été saisie par Roger Pel-à-Vilain, agissant en qualité de tuteur deson beau-frère, Foulques Fils-Foulques, d'une action contre l'Abbé de Troarn, renvoya la connaissance du Plaid à la Cour de l'Abbé. Cette Cour ayant par jugement ordonné la bataille, il y fut procéde devant elle. Dans le courant du méme mois, la bataille fut recordée à Caen devant la Cour du Duc-Roi présidée par Jean évéque de Lisieux et Guillaume Tanetin. En conséquence de ce record, et par jugement de la Cour, le demandeur fut débouté de son action. Postérieurement, Roger Pel-à-Vilain, en la même qualité, intenta une nouvelle aclion basée sur une cause différente devant la Cour du Duc-Roi, et par décision

de cette juridiction,la nouvelle action fut, commela première, renvoyée devant la Cour de l'Abbé. Sur ces entrefaites, Guillaume comte de Ponthieu, avoué de l'Abbaye, étant venu à Troarn, demanda à Roger s'il persistait dans son action. Celui-ci répondit que non et déclara abandonner sa demande, en présence du comte et de Guillaume Tanetin, justicier du Roi.

(Mai 4133).

Notum sit omnibus quod anno millesimo centesimo tricesimo tercio, in mense maio, per clamorem Fulconis filii Fulconis et Rogeri Pelavillani vitriciejus qui custodiebateum et terramillius, et per jussum Regis Henrici tenuit domnus abbas Andreas placitum et rectitudinem illis de procuratuunius hominius et unius equi quem dicebant ipsum filium Fulconis debere habere ab ipso abbate in feudo cum alio feudo suo. Et in ipso placito fuit inde duellum judicatum et captum inter Hugonem de Alimannia, qui testis erat filii Fulconis, et Radulfum filium Fulberti. Deinde in eodem mense, apud Cadomum recordatum est duellum coram justicia Regis et coram Johanne episcopo Lexoviensi et Willelmo Tanetin et aliis, et judicavit curia Regis quod habere non debebant quod requirebant, etc. Post finem hujus duelli, fecit clamorem Rogerus Pelavillanus coram justicia Regis, quod abbas Troarnensis tollebat Filio Fulconis ecclesiam de Turfredivilla et xx acras terre. Et precepit justicia Regis ut abbas rectitudinem inde teneret illi. Interea venit Troarnum Willelmus comes Pontivorum, dominus Troarnensis abbatie, et interroga vit ipsum Rogerum si de hoc vellet placitare, et respondit Rogerus quod in pace dimittebat ex toto in finem comiti et abbali, etc., totum id est placitum et ecclesiam et terram, coram ipso comite et Willelmo Tanetin justiciario Regis. Plures sunt testes.

Cart. de Troarn (Livre blanc), f° 35 v°.

La possession du presbytère d’'Etreville-en-Roumois et de différentes lerres sises au méme lieu est accordée à l’abbaye de Saint-Pierre de Préaux par jugement de la Cour du Comte de Meulan siégeant à Brionne, rendu conformément à une jurée à laquelle il avait été procédé du consentement des parties en cause, par huit loyaux hommes. — Convention postérieure sur les mêmes objets.

(Avant 1147).

(Inter ecclesiam Pratellensem et duos milites de Esturvilla scilicet Rogerum de Lesprevier et Ricardum filium Hunfridi presbiteri quadam contentio surrexit, qui dicebant quod elemosine ecclesie Sancti Sansonis de Esturvilla, videlicet managia in quibus sacerdotes ejusdem ecclesie manserant, Hunfridus, Durandus et Adelinus et relique elemosine erant de suo d(icto) fedo et tenore. Propter hoc itaque, dies stabilitus fuit inter ipsos milites et Ecclesiam Pratell(ensem) et hoc justitia Archiepiscopi Rothomagensis et Comitis de Mellent. In hoc autem stabililo die Ecclesia Pratellensis et predicti milites miserunt sein veridicto et juramento legalium hominum qui octo fuerunt et omnes juraverunt. Post juramentum autem, ipsi juratores perrexerunt primitus ad managium et deinde ad alias elemosinas causa solummodo ostendendi. Prepati (sic) tamen milites noluerunt hec omnia in elemosinam concedere. Propter hoc autem, contradictum dies iterum statutus fuit in curia Comitis de Mellent apud Brionium, ante Willelmum filium Roberti et ante Robertum de Novo Burgo qui curiam tenebant. Ibi fuit abbas Pratelli et milites predicti et ipsi juratores propter defendendum juramentum. Ipso etiam die Ecclesia Pratellensis saisita fuit de managio et de aliis elemosinis. Sed propter minas quas ipse Ricardus Ecclesie Pratellensi faciebat, ipso die fuit captus et missus in turre Bellimontis. Plegiis autem de pace tenenda inventis, ipse Ricardus et abbas Pratelli statuerunt die, presente comite de Mellent, apud Montem fortem. Consiliaverunt etiam ibi quod ipse Ricardus requireret ecclesiam Pratellensem et homagium faceret ipsi ecclesie et teneret predictum managium et alias elemosinas de ipsa ecclesia, servitium etiam reddendo, videlicet ut si abbas alicubi in Normannia perrexerit, et Ricardus cum eo super caballum proprium. Quod ita

factum et ita tenuit hanc conventionem quiete donec perrexit Jerusalem et reddidit ipsi ecclesie sicut quiete tenuerat.

Cart. de Préaux, ch. 474, f° 147.

Compositio et concordia que facta est inter Reginaldum abbatem de Pratellis ex una parte, et Engerrannum de Wascuil ex altera, qui diu discordes ad invicem propter rectiiudines el consuetudines de manerio nostro de Wascuil fuerunt, quas Engerrannus usurpando violenter ecclesie Pralellensi aufere-

bat.

In nomiue Sancte et Individue Trinitatis. Notum sit presentibus et futuris concordiam quandam factam esse inter Reginaldum abbatem Pratelli et Eingerannum de Waiscuil qui discordes longo tempore fuerant ad invicem propter rectitudines et consuetudines Pratellensis ecclesie quas predictus Eingerannus usurpando violenter eidem Ecclesie auferebat. Quapropter, jussu Gfaufridi] Norman!norum} ducis et Andegav{orum] consulis, illis residentibus in curia Rothom{ago], coram judicibus et baïllivis et dapifero, assensu procerum et consilio utriusque partis, predicte controversie talis compositio consulta est fieri. In primis scilicet Eingeranni homines quos Ecclesia Pratellensis habet apud Wascuil clamat quietos et absolutos de furnagio, fenestragio, theloneo et penitus omni exactione et consuetudine, excepto si aliquid vendiderint, vel emerint, vel aliquam in terra ejusdem Engeranni negotiationem fecerint unde consuetudo dari debeat, illa tantummodo dabunt. Nemora autem ejusdem Ecclesie clamat quieta. Quare abbas Reinaldus ei concessit custodienda, tali conditione quod si abcisa vel vastata fuerint, Engerannus in curia abbatis emendabit vel inveniet qui pro se juditium subeat. Si vero predicti homines Pratellensis Ecclesie in memora ipsius Engeranni ire voluerint consuetudinem dabunt sin autem quieti erunt. Insuper terram quamdam super quam domum edificaverat, eidem Ecclesie reddit quietam; et aquam que fluit juxta terram ejusdem Ecclesie clamat quietam ad piscandum abbati et monachis. Pro decima molendinorum suorum quam eidem Ecclesie caritative juamdudum dederat, üij modios bladi concedit in eisdem molendinis. Decimam autem campartorum suorum de Valle de Waiscuil

concedit. Testibus : Reinaldo de Sancto Walerico qui dapifer Normauonie erat, Gaufrido Bertran, Roberto filio Hamel[ini], Baldrico filio Gisleberti, Godardo de Valle, Johanne de Lunda, Radulfo filio Urselini, Stephano filio Radulfi. Ex parte abbatis: Willelmo monacho, Tafur, Ricardo de Tregevilla, Radulfo de Alneto, Kadulfo de Hispania. Ex parte autem Engeranni : Osberto de Caiili et filio ejus, Waltero de Waiscuil. Acla Rothomago anno mc xlix ab Incarnatione Domini.

Cart. de Préaux, ch. 453, f° 140 v°.

Bref de Geoffroy Plantagenet ou de son fils Henri, portant déclaration des droits qui appartenaient au temps d'Henri Beauclerc, dans la forét d'Aliermont, au Doyen du chapitre de la cathédrale de Rouen et au chanoine titulaire de la prébende d’Angerville, tels que ces mêmes droits ont été établis par jugement rendu en la Cour ducale, conformément à un requenoissant auquel il avait été procédé par trois loyaux che-

valiers.

Dux Normann{orum], Comes Andegavensis, Archiepiscopo Rothomagensi, Episcopis, comitibusetomnibus justitiariis suis Normlannie]}, salutem. Sciatis quod recognitum fuit coram me in curia mea per juramentum legitimorum militum Willelmi Sal (?) de Evremodo, Rogero ide Briquegny, Bartholomeo de Berengervilla, quod decanus Beate Marie Rothomagensis et canonicus ejudem ecclesie de brebenda de Angervilla habuerunt tempore H{enrici} Regis Anglie in foresta dalihermont omnes consuetudines suas liberas et quietas de vivo jacente et de mortuo stante et ligna ad hebergagia et virgas ad clausturas et pasnagium et herbagium etomnes alios redditus foreste et omnia placita et omnia cautalla foresfacta, et omnes misericordias et quicumque pertinebat ad Regem de hominibus eorum de Sancto Vedasto et de Angiervilla, et quod non debent mitti in placitum de occasionibus foreste super hoc quod possent affidare. T. Gauffrido de Clees, Roberto de Curfceio]. Apud Rothomagum.

Cart. de Philippe d'Alençon, fe 349.

La Charte Saint Estienne de Caen por Cabourc et por Dive.

R{obertus] de Novo Burgo, dapifer tocius Normannie, Archiepiscopis, Episcopis, Abbatibus, Comitibus, Baronibus, vice comitibus et omnibus minisiris et justiciis Henrici Regis Anglorum], Salutem. Sciatis quod cum Willelmus abbas Cadumensis conqueretur quod Anselinus de Caburgo multa que ad jusecclesie Sancti Stephani pertinebant occupasse, recognitum est coram me apud Divam, per juramentum decem legitimorum hominum, presente abbate, et ipso Anselmo presente et assentiente cum fratibus suis etamicis, quod portus Dive proprius sancti Stephani totus est cum omnibus consuetudinibus venientium et recedentium per mare. Si autem Anselinuset homines sui, naves proprias babuerint licet per portum Dive intrare et exire cum suis propriis catallis tantum, sine consuetudine si ad Caburgum redierint vel inde exterint. Licet etiam Anselino et hominibus ejus emere ultra aquam ex parte Dive sine consuetudine ea tantum que ad victum pertinent et ligna tantum, que sufficere possint ad salinas unde abbas habet quatuor xx et viij quarteria salis per aanam, sicut ibidem coram me recognitum fuit. Recognitum est etiam quod tola aqua cum piscuriis usque ad tofum juxta ecclésiam sancti Michaëélis de Carburgo propria est Sancti Stephani. Licet autem Anselin> in eodem tofo palos figere et piscariam facere. [Ibidemetiam recognitum est quod totum warac de mari proprium est Sancti Stephani. Recognitum est etiam quod tota terra Durandi de Diva est consuetudinaria, unde ipse consuetudines retinuerat et de dominio sancti Stephant vi masuras occupaverat. Recognitum est etiam quod Anselinus debet ucum presentum afferre ad festum Sancti Stephani in augusto de pisce et lacte et butyro. Recognitum ‘est etiam quod omnes masure de Diva consuetudinarie sunt, exceptis duobus mansuris. Ut autem hoc ratum et fixum in memoria habeatur scripto nostro et sigillo testicamur.

Cart. de Normandie, fo 10 v° ets

Le Transcrit de la chartre à labé et au couvent de Caen.

Henricus Rex Angl. et Dux Norman. et Aquita. et Comes Andeg. Archiepiscopis, Episcopis, Abbatibus, Comitibus, Baronibus, justiciis, vicecomitibus, ministris et omnibus fidelibus suis tocius Anglie et Normannie, Salutem..... Sciatis me concordiam concessisse que facta fuit coram me inter abbatem de Cadomo et Jordanum de Veeiis, et Heldsendem uxorem ejus de fœdis Roberti de Willeio et Radulfi de Hotot, ita scilicet..….. Concedo etiam recognitionem factam per juramentum decem legitimorum hominum coram Roberto de Novo Burgo, dapifero Normannie, et aliis ministris meis, presente abbate et Anselmo presente et assentiente cum fratribus suis et amicis de quibus abbas conquerebatur, quod portus Dive proprius est Sancti Stephani... (Reproduction à peu près littérale de la charte précédente).

Recognitum etiam fuit in plena assisia apud Abrincas per legales homines provinlie, quod homines abbatis Cadomi de manerio de Veim, quietanciam suam habent de omnibus rebus venditis et emptisin Abrincis, exceplo die mercati. Recognitum etiam fuit apud Rothomagum coram Roberto dapifero et baronibus Normannie, quod Stephaous filius Walteri de Rothomagi debet reddere per annum abbati et monachis Sancti Stephani de Cadomo 1 solidos rothomagensium pro cellario quod Rex Willelmus dedit Sancto Stephano apud Rothomagum. Et recognitum fuit quod predictis mouachis remanserunt sua prata de abapalmis quieta unde Willelmus filius Thetionis de Fonte, qui in illis clamabat jus defecit se de jure et de consideratione recti coram Roberto et coram baronibus Normannie in curia Regis, et de assisia quam inde requisierat. Recognitum etiam fuit coram Rothrodo Ebroicensi episcopo, dapifero Normannie, et coram Philippo Baiocensi episcopo et aliis justictis, quod Willelmus filius Gerowart et Rogerus filius Henrici et Robertus filius Gisiemer debent reddere consuetudines de domibus quas habent in burgo sancli Stephani et domos Hugonis Fabri esse consuetudinarias excepta una et domos Radulfi Vituli, nisi carta Regis Willelmi testaretur unaim esse quietam; et domos servientium de Vileriis similiter esse consuetudinarias, nisi quod unusquisque habet unam quietam et similiter domos portarii, excepta una similiter, domos facientium sotulares monachorum esse consuetudinarias præ-

ter unam. Et est judicatum nuliam quietarum domuum habere nisi unam familiam et unam fenestram..……. Testibus : Rothroco Ebroicensi episcopo, Philippo Baiocensi episcopo, Arnulfo Lexoviensi episcopo, Thoma cancellario, Gaufrido Ridel, Gaufrido Capellano, Willelmo fiio Martini, Ricardo de Humeto, Manassei Biseit, Willelmo filio Johanne, Godart de Vaus, Jordano Taixon, Ricardo de Haya. Apod Cadomum,

Cart. de Normandie, f 20 et ssq.

Henri II déclare couvrir de sa Paix et protection toute personne qui se rendra à la foire de Fécamp ou en reviendra, chaque année, depuis le jour des Rameaux jusqu'après l'octave de

la Pentecôte.

(Henricus) Rex Anglorum et Dux Normannorum et comes Andegavorum, Archiepiscopo Rothomagensi, Episcopis, Abbatibus, Comitibus, Baronibus, Justiciis, Vicecomitibus, ministris et omnibus hominibus suis tocius Normannie, salutem. Sciatis me concessisse et carta mea confirmasse quod omnes qui venient ad indictum Sancte Trinitatis de Fiscanno singulis annis a die dominica in Ramis Palmarum usque ad clausum Pentecosten habeant meam firmam pacem et custodiam, ut salvi et securi eant et redeant per totam terram meam, de quacunque terra sint, nisi sint fugitivi de terra mea pro muldro, vel furto, vel alio scelere. Testibus : Rotrodo Ebroicensi episcopo, Raginaldo de Sancto Valerico, Ricardo de Luci, Ricardo de Humeto constabulario, Godardo de Vallibus. Per manum Stephani capellani, apud Lexovium.

Cart. de Fécamp, f° 6 vo.

De summario quod debent Burgenses Fiscannenses domino Regi.

(H)enricus Rex Anglorum, Dux Normannorum et Aquitanorum, et Comes Andegavorum, justiciis suis Normannie, Salutem. Preci-

pio quod sicut recognitum est, quod habere debeo summarium unum ad eundum in exercitum de hominibus Fiscanni de gilda mercatorum, cum omnibus instrumentis et apparamentis ad summarium pertinentibus, et quod ipsi homines habere debent mercaturam suam, in terra et in mari, et nominatim de makerello. Quod ita teneatur secumdum recognitum est et in rotulo meo scriptum. Testibus : Osberto de Camera apud Bonam villam super Tolcam.

Cart. de Fécamp, f° 15 v°.

Rotrou évêque d'Évreux et Renaud de Saint-Valery déclarent que par des requenoissants jurés en l'assise de Bayeux, il a été établi qu'un certain nombre de terres relevaient de l'abbaye de Saint-Étienne de Caen.

R{otrodus] episcopus Ebroicensis et R[aginaldus] de Sancto Wallerico, omnibus baillivis Henrici Regis totius Normannie, salutem. Sciatis quod recognitum fuit ante nos in Assisa, apud Baiocas, quod terra quam tenuit Ivo Bos in Crisetot, et terra quam tenuit Ricardus fiius Hervei in Crisetot de feodo Locellarum sunt de feodo Sancti Ste phani de Cadomo. Recognitum est etiamn quod Alanus de Ceoignio tenuit x acras terre cum manssione ejus in qua mansit de feodo Sancti Stephani, et terra quam Henricus filius Herberti et Teoldus filius Rannulfi tenent de feodo Audoeni filii Golde est de feodo Saneti Stephani, et terra quam Willelmus filius Teoboldi tenuit in Francavilla remansit in dominio Sancti Stephani. Testibus : Ernulfo episcopo Luxoviensi, A(chardo) episcopo Abrincensi, Ricardo filio Comitis, Godardo de Vallibus, Aïtardo Pulcino, Osberto de Hosa, Roberto filio Bernardi, Graveranno de Everci, Ricardo de Vallibus et Rogero de Arre.

Trace de deux sceaux.

Charte originale, Ar. Calvados, H 1883, Fonds de St-Élienne.

Scriptum Henrici Regis castellano Drincurie.

H(enricus), Dei gratia Rex Anglorum et Dux Normannorum et Aquitanorum et Comes Andegavorum, Castellano suo et baillivis suis de Drincort, salutem. Precipio nobis quatimus manuteneatis et promoveatis res et possessiones et homines et omnia que ad ecclesiam Roth(omagensem) spectant, sicut res meas dominicas et precipue pasturam suam de Londeneriis que ipsi adjudicata est in assisa apud Rothomagum, in curia mea, nec patiamini quod aliquis ei inde injuriam aut molestiam, vel gravamen, aut vexationem, vel violentiam inferat. [psa ecclesia et res omnes et possessiones et homines ejus in custodia et protectione mea sunt. Si vero aliquis ei in aliquo forisfactione presumpserit ut ei sine dilatione emendari faciatis. T{este] : Magistro Waltero de Constanciis. Apud Westmon(asterium).

Cart. de la Cathédrale de Rouen, fo 49 vo,

Page 1