‹ Le Duc de Normandie et sa Cour (912-1204) Étude d'histoire juridiqueChapitre 74 sur 76 · XX VII · texte numérisé non relu

XX VII

Transaction passée sous la médiation des Évéques et des Barons de la Province entre Jean de Coutances, doyen du chapitre de la cathédrale de Rouen, représentant l'Archevéque, et Guillaume Fils-Raoul, sénéchal de Normandie, pour mettre fin aux conflits de juridiction qui s'élevaient continuellement entre les Cours d'Église et les tribunaux séculiers.

H(enricus) Dei gracia Baiocensis, et W{illelmus) Abrincensis, et L(isiardus) Sagiensis, et R(adulfus) Lexoviensis, et Wiillelmus) Constanciensis Episcopi, omnibus ad quos presens scriptum pervenerit, salutem in vero salutari. Ad universitatis vestre noticiam volumus pervenire contentionem motam inter Matrem nostram Rothomagensem ecclesiam, procurante eam in absentia reverendi patris nostri Wialterii) Archiepiscopi, venerabili viro I(ohanne) de Constantiis Rothomagensi decano, et Wilielmum älium Radulfi senescallum Normannie, super quibusdam capitulis de quibus Ecclesia Dei conquerebatur sub presentia nostra et Baronibus Domini Regis, assistantibus quoque quam pluribus Normannie ministris, hoc tandem fine conquievisse. In primis determinatum est de clericis qui nonnulla occasione a secularibus potestatibus capientur nisi pro homicidio, furto vel incendio vel hujus modi enormi flagitio quod ad Palatium gladii pertineat, et tunc cum requisiti fuerint ab ecclesiasticis judicibus, eis quieti reddentur in ecclesiastica curia judicandi. Item, generaliter omnes de fidei lesione et juramenti transgressione contentiones in ecclesiastico foro tractabuntur. Super treuge vero violatione antiqua consuetudo et cartarum H(enrici) et R(ichardi) illustrium Regum Anglie tenor observabitur. Ilem, contentiones super dote vel donatione propter nuptias quando mobilia vel se moventia petentur, ad ecclesiam referentur. Questio vero super eisdem de immobilibus dominis nostris Regi et Archiepiscopo determinanda reservatur. Item, in conventualibus Ecclesiis, abbates vel priores aut abbatisse cum assensu diocesani episcopi, eligentur. Ilem, nonnulla fiet recognitio in foro seculari super possesione quam viri religiosi vel quecumque ecclesiastice persone xx" annis vel amplius possederint. Similiter nonnulla fiet recognitio si carla, vel alio modo, elemosinatam esse possesionem probare poterint, sed ad ecclesiasticos judices remittentur. Item, distributio eorum que in testamento reliquuntur auctoritate ecclesie fiet, nec decima prorsus bonorum ut olim subtrabetur. De bonis vero cle-

ricorum, si dicantur fuisse usurarii vel quocumque genere mortis perventi, nichil pertinet ad secularem potestatem sed episcopali auctoritate impias causas distribuentur. Item quicquid laici in vita sua donaverint vel quocumque titulo a se alienaverint et si usurarii fuise dicantur, post mortem non revocabitur que vero post mortem non alienata invenientur. Si recognitum fuerit ipsos tempore mortis fuisse usurarios confiscabuntur. Item, si mortuus habuerit aliquid vadium unde sortem suam perceperit, portio ipsius libera ad eum qui invadiavit vel ad heredes ipsius revertetur. Idem fiet de portionibus uxoris et filiorum post mortem ipsorum. Si quis vero subitanea morte vel quolibet alio fortuito casu preoccupatus fuerit ut de rebus suis disponere non possit, distributio bonorum ejus ecclesiastica auctoritate fiet.

Cart. de la Cathédrale, f° 56.

Page 1