I. Bref de Léon XIII à Dom Pothier et À ses collaboratears
Dilecto Filio Religioso Viro Josepho Pothier 0. S. B. Solesmes in Gallia,
LEO PP. XIII
Dilecte Fili Religiose vir, Salutem et Apostolicam Benedictionem. Redditum fuit Nobis a Ven. Fratre Nostro Joanne Baptista Cardinal! Episcopo Tusculano opus musicae a vobis in lucem editum, tum propter illa quae spectatissimus Vir Nobis signifîcavit, libenti gratoque animo accepimus. Agnovimus enim, Dilecti Fili, vos solertem operam dédisse explicandis et illustrandis veteribus musicae sacrae monumentis, omnemque diligentiam adhibuisse, ut illorum accuratam rationem et formam ex antiquis lucubrationibus a majoribus vestris magna cura servatis, artis musicae cultoribus exhiberetis. Hac in re, Dilecte Fili, non solum laudandam ducimus industriam vestram, quae in opère difficultatis et laboris pleno plurium aimorum curas insumpsit, sed etiam egregiam voluntatem vestram ergaRom;inamEcclesiam, quae genus illud sacrorum concentuum, qui S. Gregorii M. noniine conimendantur, niagno scmper
in honore habendum judicavit, quapropter Nos impense cupimus ut hae Nostrae litterae vobis sint testes commendationis, qua praeclara studia vestra historiam, disciplinam, decus musicae sacrae spectantia tanto magis prosequimur, quo magis adversorum temporum asperitatem eluctantes, honori religionis et Ecclesiae strenue famulari contenditis, adprecantem autem clementissimum Deum ut virtutem vestram sua potenti gratia roboret, quo in dies magis lux ejus luceat coram hominibus, Apostolicam Benedictionem in auspicium coelestium munerum et in pignus paternae Nostrae dilectionis, Tibi, Dilecte Fili, cunctisque religiosis sodalibus tuis, peramanter in Domino impertimus.
Datum Romae apud S. Petrum, die 8 Martii anno 1884. Pontificatus Nostri Anno septimo.
LEO PP. XIII