‹ Le graduel et l'antiphonaire romainsChapitre 60 sur 85 · II. Bref de Léon XIII à Dom DelaUe, abbé de Sulesmes · texte numérisé non relu

II. Bref de Léon XIII à Dom DelaUe, abbé de Sulesmes

Dilecto Filio Religioso Viro Paulo DelaUe 0. S. B. Abbati Solesmensij

LEO PP. XIH.

Dilecte Fili, Salutem et Apostolicam Benedictionem. Nos quidem et novimus et alias laudavimus positam a vobis diligenter operam in scien-

tiam eorum concentuum sacrorum de quibus memoriae est proditum, ad magnum Gregorium referendos esse auctorem.

Similique ratione non potest Nobis non probari vester ille in conquirendis vulgandisque veteribus de eo génère monumentis tam operose, tamque constanter insumptus labor. Quorum laborum fructus varios videmus iis consignâtes voluminibus, nec sane paucis, quo Nobis grato admodum munere diversis temporibus misistis, quaeque laie iam, ut accepimus, in luce atque oculis hominum versantur, ac multifariam quotidiano recipiuntur usu. Omnino quidquid suscipitur studii in hac illustranda augendaque rituum sanctissimorum comité atque adiutrice disciplina, dandum laudi est, non solum propter ingenium et industriam, sed etiam, quod longe maius, propter speratum divini cultus incrementum. Siquidem gregoriani concentus prudentissime sunt sapientissimeque ad illuminandum verborum sententias inventi, atque inest in eis, si modo adhibeantur perite, magna vis et mirifîca quacdam mixta gravitati suavitas, quae facile illapsa audientium in animos pios ciere motus cogitationesque salutares alere tempestive ([ueat. Quotquot igitur sunt, praesertim ex alterutro ordine Cleri, qui se posse aliquid in hac vel scientia vel arte sentiant, pro sua quemquc facultate elaborare omnes convenit solerter et libère.

Salva qiiippe caritale multa et ea, quae debetur Ecclesiae obtemperatione ac reverentia, multum prodesse multoruni in eadem re studia possunt, ut vestraad hanc diem.

Divinonim munerum auspicem, itemqiie paternae benevolentiae Nostrae testem tibi, Dilecte Fili, sodalibusque tuis Apostolicam Benedictionem peramanter in Domino impertimus.

Datum Romae apud S. Petrum die XVIII Maii Anno MDGCGGI, Pontifîcatus Nostro vigesimo quarto.

LEO PP. XIII

Page 1