‹ Le livre de la priére antiqueChapitre 87 sur 94 · PRIÈRES DE SAINT CYPRIEN · texte numérisé non relu

PRIÈRES DE SAINT CYPRIEN

Rogemus pacem maturius reddi, cito latebris nostris et periculis subvenir!, jmpleri quae faniulis suis Dominiis dignatur ostendere, redintegrationem Ecclesiae, securitatem salutis nostrae, post pluvias serenitatem. post tenebras lucem, post procellas et turbines placidam ienitatem, pia paternée dilectionis auxilia. divinœ majestatis solita magnalia. quibus et persequentium blasptiemia retundatur. et lapsorum pœnitentia reformetur, et fortis et stabilis perseverantium fiducia glorietur(l).

0 beatam Ecclesiam nostram, quam sic honor divinœ dignationis illuminât, quam temporibus nostris gloriosus martyrum sanguis illustrât ! Erat ante in operibus fratrum candide, nunc facta est in martyrum cruore purpurea : floribus ejus nec lilia nec rosae desunt. Certent nunc singuli ad utriusque honoris ampiissimam dignitatem. Accipiant coronas vel de opère candidas, vel de passione purpureas. In caelestibus castris et pax et acies habent flores suos, quibus miles Christi ob gloriam coronetur (2j.

PRIÈRE DE SAINT IGNACE d'aNTIOCHE.

Impleti autem gaudio hsec videntes, et glorificantes Deum datorem bonorum, et beatificantes sanctum, manifestavimus vobis diem et tempus, ut secundum tempus martyrii congregati, communicemus athletse et virili Christi martyri, qui conculcavit diabolum.et hujus insidias in finem prostravit ; glorificantes in ipsius venerabili et sancta memoria Dominum nostrum Jesum Christum, par quem et cum quo Patri gloria et potentia, cum Spiritu sancto, in sancta Ecciesia in sœcula sœculorum. Amen (3).

Immortalitatis coronam adeptus, una cum apostolis atque omnibus sanctis Isetus glorificat Deum Patrem et benedicit Dominum nostrum, gubernationcm corporum nostrorum et catholicae per universum orbem Ecclesiae pastorem (4).

(1) S. Cypr. Epist. VIL ad clerum. Patr. lat,, IV, p. 251. Cf. plus haut, p. 183.

(2) S. Cyprien, Epist. VIII, Patr. lat., IV, 255. Cf. plus haut, p. 186.

(3; Actes de saiat Igoace, Ruinart, p. 14. '4) /i.v epist. SmyrD.Eccl. de morte Polycarpi, Migne, P. Gr., XX, 87.

Page 1