‹ Le livre de la priére antiqueChapitre 88 sur 94 · PRIÈRE DE SAINT GENES, MARTYR · texte numérisé non relu

PRIÈRE DE SAINT GENES, MARTYR

Non est Rex praeter eum quem vidi ; et adoro et colo euin ; et pro ejus cultura si millies occidat, ipsius ero ut cœpi; Ghristum mihi de ore, Christum mihi de corde auferre tormenta non poterunt. Valde enim pœniteo me errasse, quod ante nomen sanctum in hominibus sanctis exhorrui, et satis tardius ad adorandum verum Regem superbus miles accessi (1).

Les prières suivantes sont d'Origène, au iii^ siècle ; du moins on les lit dans la traduction des homélies de cet écrivain par saint Jérôme :

Quoniam igitur preesto est et assistit Jésus Christus et paratus est et precinctus summus sacerdos offerre Patri interpellationes nostras, surgentes per ipsum sacrificia Patri offeramus. Ipse enim propitiatio est pro peccatis nostris, cui est gloria et imperium in scecula sseculorum. Amen (2).

Mordeat nos sermo divinus, exurat animas nostras, dicamus audientes : nonne cor nostrum ardens erat in nobis ? ut auferantur iniquitates nostrae atque peccata,et mundi effecti, mundo ore mundoque corde et manda tota conscientia gratias agamus omnipotenti Deo in Christo Jesu, cui est gloria et imperium in saecula saeculorum. Amen (3).

Fréquenter in oratione dicam : Deus omnipotens, da nobis partem cum prophetis, da cum apostolis Christi tui, tribue ut inveniamur ad vestigia unigeniti tui. Haec loquentes nos sentimus quaepetimus, re enim hoc dicimus : Fac nos sic odio haberi ut odio habiti sunt prophetae, et da nobis verba talia super quae persecutionem, da in justas incidere calamitates quas apostoli sustinuerunt (4).

Rêvera abstulit opprobrium Jésus. Idcirco surgentes oremus Deum qui hune misit hominem, ut sepfem mulierum spiritus in eo requiesceret, ut et nobis iste homo tribuat communionem harum mulierum, ut amantes eas fiamus sapientes intelligentes in Deo et hominibus, virtutibus adornantes animam nostram in Christo Jesu, cui est gloria et imperium in ssecuU saeculorum. Amen (5).

PRIÈRE DE SAINT EUSÈBE DE VERCEIL (iVe SIÈCLE).

Propter quod satis vos peto, ut cum omni vigilantia custodiatis fidem, servetis concordiam, orationibus incumbatis,

(i) Actes de saint Genès, Ruinart, 284. 2) S. Hier. (?) traasl. homil. Orig. P. lat., XXIV, 942.

(3) Ib., P. L., XXIV, 952.

(4) Ib. XXV, 672.

(5) Ib. XXIV, 948.

nostri memores sine intermissione sitis, ut dignetur Dominua Ecclesiam suam liberare quae super universum orbem laborat, et ut nos qui deprimimur possimus vobiscum liberati gaudere quod praestare dignabitur Doininus, petentibus vobis per Dominum nostrum Jesum Christum qui est secum benedictus a saecuiis et in omnia sœcula saBculorum. Amen (1).

Page 1