LE PROLOGUE PRIMUM QUAERITUR
lTn très grand nombre de manuscrits de la Vulgate (1 reproduisent, en tête de l’épître aux Romains, un prologue dont voici le texte (2) :
Item praefator. Primum quaeritur quare post euangelia, quae supplementum legis sunt et in quibus nobis exempta et praecepta uiuendi plenissime digesta sunt, uoluerit apostolus has epistolas ad singulas ecclesias destinare. Mac aulem causa factum uidetur , scilicet ut initia nascentis ecclesiae nouis causis exsistentibus [praemuniret a/.(FuLD)]et praesentia atque orientia resecare (t) uilia et post t'uturas excluderet quaestiones exemplo prophetarum, qui post aeditam legem Moysi in qua omnia Dei mandata legebantur, nihilominus tamen doctrina sua rediuiua semper populi compraessere peccata et propter exemplum libros ad nostram etiam memoriam transmiserunt.
Deinde quaeritur cur non amplius quam decem epistolas ad ecclesias scripserit. Decem sunt [enim cum ilia quae dicitur ad Hebraeos (nam reliquae quattuor ad discipulos specialiter sunt porrectae) [et (Fuld.)] ut ostenderet Nouum non discrepare aVeteri Testamento et se contra legem nonfacere Moysi ; ad numerum primorum decalogi mandatorum suas epistolas ordinauit et quot ille praeceptis a Pharaone instituit liberatos, totidem hic epistolas a diaboliet idolatriae seruitute aedocet adquisitos. Nam [6SV] et duas tabulas lapideas duorum Testamentorum figuram habuisse uiri eruditissimi tradiderunt. Epistolam sane quae ad Hebraeos scribitur, Pauli quidam non esse contendunt, eo quod non sit eius nomine titulata et propter sermonis stilique distantiam, sed au.t Barnabae iuxta Tertulianum, aut Lucae iuxta quosdam, uel certe Clementis discipuli apostolorum et episcopi romanae ecclesiae post apostolos ordinati. Quibus respondendum est : si proplerea Pauli non erit quia eius non habet nomen, ergo nec alicuius erit quia nullius nomine
(1) Tels, le Fuldensis [546], le Regin. 9 [VII-VIII s.], les mss. latins de la Bibliothèque Nationale, 1, 2, 3, 250. — Voir la liste que donne Samuel Berger: Les préfaces jointes aux livres de la Bible dans les manuscrits de la Vulgate. Mémoire posthume. [Mémoires présentés par divers savants à l’Académie des Inscriptions et Belles Lettres de l’Institut de France. Première série. Sujets divers d’érudition. T. XI. (Deuxième partie). Paris, 1904, p. 61, § 253].
(2) Parisinus 250, f° 67. Voir Berger: Histoire de la Vulgate, p. 243; et Scrivener : A plain Introduction lo the criticism of the N. T ., p. 74. — Voir encore l’édition que Ranke a donnée du texte dans sa reproduction du Fuldensis , 1868, p. 169. Le Fuld. parle de Col. avant de parler de Thés. Les variantes sont peu nombreuses et peu importantes.
242 l’édition pseudo-hiéronymienne de la bible
titulatur. Quod si inconueniens absurdumque est, ipsius magis esse credenda est quae tanto doctrinae suae fulget aeloquio ; sed quoniam apud Hebraeorum ecclesias quasi destructor legis falsa suspitione habebatur, uoluit tacito nomine de fîguris legis et ueritate Christi reddere rationem ne odium nominis fronte praelati utilitatem excluderet lectionis. Non est sane mirum si aeloquentior uideatur in proprio id est hebraeo quam in peregrino id est greco, quo ceterae epistolae sont scriptae sermone.
Mouet etiam quosdam quare Romanorum epistola in primo sit posita cum eam non primam scriptam ratio manifestet. Nam hanc se proficiscentem hierosolymam scripsisse testatur,cum Corinthios et alios ante iam ut ministerium quod secum portaturus erat colligèrent, litteris adhortatus sit. Vnde intellegi quidam uolunt ita omnes epistolas ordinatas ut prima poneretur quamuis posterior fuerit destinata, ut per singulas epistolas gradibus ad perfectiora ueniretur. Romanorum namque plerique tam rudes erant, ut non intellegerent Dei se gratia et non suis meritis esse saluatos et ob hoc duo inter se populi conflictarent. Idcirco illos indigere asserit confïrmari uitia gentilitatis priora commemorans. Corinthiis autem iam dicit scientiae gratiam esse concessam et non tam omnes increpatquamcur peccantes non increpauerint reprehendit sicut ait : auditur inter uos fornicatio ; et iterum : congregatis uobis cum meo spiritu tradere huiusmodi Satanae. In secunda uero laudantur et ut magis ac magis protîciant commonentur. Galathae iam nullius criminis accusantur nisi hoc tantum quod callidissimis pseudoapostolis crediderunt. Ephesii sane nulla reprehensione sed multa laude sunt digni quia fîdem apostolicam seruauerunt. Philippenses etiam multo magis conlaudantur qui nec audire quidem falsos apostolos uoluerunt. Thessalonicenses nihilominus in duabus epistulis omni laude prosequitur eo quod non solum fidem inconcussam seruauerint ueritatis, sed etiam in persecutione civium fuerint constanter inuenti. Colosenses autem taies erant ut cum ab apostolo uisi corporaliter non fuissent, hac laude digni haberentur : et si corpore inquii absens sum, sed spiritu uobiscum sum gaudens et uidens ordinem uestrum. De Hebraeis uero quid dicendum est quorum Thessalonicenses qui plurimum laudati sunt imitatores facti esse dicuntur, sicut et ipse ait : et uos fratres [mei Fuld.] imitatores facti estis aecclesiarum Dei quae sunt in Iudaea ; eadem enimpassi estis et nos a contribulibus uestris quae et illi a Iudaeis apud ipsos quoque Hebraeos. Et idem commémorât dicens : Nam et uincti conpassi estis et rapinam bonorum uestrorum cum gaudio suscepistis cognoscentes uos habere meliorem et manentem substantiam.