PRÉFACE ANCIENNE
Préface de PATRIZI au PONTIFICAL ROMAIN, éditions de 1485, 1497 et ISII.
Sanctissimo in Christo patri et domino nostro Innocentio … pape VIII.
Augustinus Patritius de Piccolominibus Episcopus Pientinus .… Se humillime commendat.
Pontificalis libri emendationem B. P. tuo jussu aggressus sum : opus sane laboriosum varium atque ut multis fortasse gratum ita et invidie plenum.
Rei enim vetustate
ecclesiarum multitudine temporum et prælatorum varietate effectum est ut vix duo vel tres codices inveniantur qui idem tradant. Eodem modo quot libri, tot varietates : ille deficit, hic superabundat ; alius nihil omnino de ea re habet.
Raro aut numquam conveniunt : sæpe obscuri, implicati et librariorum vitio plerumque mendosi….
Deterruit me ab hoc opere aliquamdiu
tum rei ipsius difficultas
tum maximi Gulielmi Durantis episcopit Mimatensis auctoritas, qui Pontificalem librum
quo maxime hoc tempore utuntur antistites edidit : vir sane multa doctrina, summoque ingenio præditus.
Cuius editioni manus apponere piaculum ancerem, nisi post ea tempora multa addita
pluraque intermissa
plurima vero vitiata reperirentur ; et nisi ipse Durantis non tam universalis ecclesiæ quam Mimatensis, cui praeerat, in suo opere rationem habuisset.
Nos vero illum quantum potuimus secuti adhibitis pluribus ac diversis exemplaribus rirum
atque ordinem quem sacrosancta servat apostolica sedes ubique tenentes
tanquam ex diversis floribus ad instar apum alio ex aliis excerpsimus atque #num quasi confecimus corpus quo deinceps
ecclesiæ omnes commode uti possint : neque erit absurdum si reliquæ ecclesiæ quæ a Romana fidem et christiana dogmata susceperunt illamque ut omnium matrem et magistram venerantur et colunt
cum ea in sacris ritibus omnino convenerint.
Horum laborum socium mihi adjunxi Johannem Burchardum.….
a) superflua resecavimus,
quæ vel tempore oblitterata vel ad simplices sacerdotes pertinere videbantur,
collecturi si vita supererit in alio volumine omnia quæ ad sacerdotes spectant ;
b) quæ vero deerant ex Pontificalium Coeremoniarum libris accepimus. —