‹ Le premier martyr de l'eucharistieChapitre 25 sur 27 · VI · texte numérisé non relu

VI

Translation des reliques de Saint Tarcitius, martyr, à Fossano, province du Piémont (V. p. 128).

Translatif) réliquiarum SS. Martyrum, Theodori, Trosimi, Evellii, Tarcitii, etc. Fossani in ditione Pedemontana.

Apnd Acta Sanctorum : Vol. 1. Februar. p. 940 Edit. Vict. Palmé. Parisiis.

Très ab Joanne Nigro, illius Dioecesis Vicario generali editi italice libri sunt de origine ejus urbis ac praesidibus divis et civibus sanctimonia claris. Atque secundi quidem libri capite item secundo, allatas illuc nonnullas reliquias scribit, quas e sanctis locis Urbis Romae eductas anno MDCXXXVIII, XXVIII Februarii obtinuerat Clemens Ascanius, Sandrius Trottus, tabulisque

legitimis et que- par erat apparatu communitas : patruo suo Federico Sandrio Trotto, Fossanensi Episcopo, donarat. Hic avide amplexus, quod ad suae urbis ornamentum populique saluteui spectare sentiebat, tribus illas Ecclesiis contulit, S. Mariae Angeloruin, congregationis Somascae, et S. Catharinae Virgin a m Sanctimonialium : ad quas Ecclesias ann. MDCXLI, die VI Februarii (qui dies anniversarius erat aditi ab Federico a. MDCXXVIII Episcopatus), insigni pompa ac religione plausuque populi transferendas solemniter curavit.

Erant autem horum niartyrurn illae reliquiae:... tibiae os integrum ... S. Tarcitii. Et haec Patribus Somascis donata . . .

Qui porro hi fuerint Saucti, non est nobis exploratum . . . Sanctus Tarcitins (ita expresso nomine) nullus (alius est.) Sed illustris est Sanctus Tarsitiius, qui Martyrologiis inscriptus XV Aug. Sepultus is fuit in coemeterio Sancti Callisti : reliquiae, ut auctor est Octavius Pancirollus, in Thesauris absconditis Almae Urbis, quaedani in Basisilica Sancti Pétri Vaticana ; aliae in Silvestri ad Campuni Martium.

Les Acta Sanctorum font également mention, au 31 Janvier, d'un autre Saint Tharsicius, martyr à Alexandrie. (Ibid. Vol. ult. Januar.p. 695).

De Sanctis Martyribus Saturnino, Thyrso, Vietore, Tharsicio etc.... Alexandriae et alibi.

Difficile est, cum Acta desunt, Sanctorum Martyrum fide certa natales stabilire ; loco in quo palmam adepti, saepenumero a librariis vel omisso vel mendose expresso, aut pluribus ad unum temere revocatis ; sociis nunc omissis, nunc neglecta interpunctione aliunde adscitis, aut ex nominum similitudine iisdem perperam repetitis. Quae omnia cum hic animis nostris obversarentur, nequidem quod conjectaremus satis erat expeditum. Verba proferemus martyrologiorum . . .

Galesinius (et Canisius et Ghinius) : " Hoc ipso die, eadem in urbe (Alexandria), Sanctorum Martyrum Saturnini, Thurski . . . qui clericalis ordinis hommes, in Deciana persecutione varie graviterque cruciati, confirmatis mirandum in modum animis in fide confessione, corona caelesti donati sunt.

Page 1