UNAM SANCTAM
ment, pris, il est vrai, parmi les plus importants et les plus caracté-
ristiques :
Bonirace VIII Butte « Unam Sanctam +»
I. — «...Oportet autem gladium esse sub gladio et temporalem auctoritatem spirituali subici potestati.
Nam, cum dicat Apostolus : Non est potestas nist a Deo, que autem a Deo sunt ordinata sunt, non ordinata essent nisi gladius esset sub gladio et tamquam inferior reduceretur per alium in supprema. Nam, secundum beatum Dionysium, lex divinitatis est infima per media in supprema reduci. Non ergo secundum ordinem universi omnia eque ac immediate; sed infima per media, inferiora per superiora, ad ordinem reducuntur.
II. — «Spiritualem autem et dignitate et nobilitate terrenam quamlibet precellere potestatem oportet tanto clarius nos fateri quanto spiritualia temporalia antecellunt. Quod etiam ex decimarum datione, et benedictione, et sanctificatione, ex ipsius potestatis acceptione, ex ipsarum rerum gubernatione claris oculis intuemur.
III. — «Nam, veritate testante, spiritualis potestas terrenam potestatem instituere habet, et iudicare, si bona non fuerit. Sic de Ecclesia et ecclesiastica potestate verificatur vaticinium Ieremie : Ecce constitui te hodie super gentes et regna et cetera que