‹ Le Rationalisme chrétien à la fin du XIe siècle; ou, Monologium et Proslogium de Saint Anselme sur l'Essence DivineChapitre 23 sur 191 · XXXVI · texte numérisé non relu

XXXVI

« Vous n'aimez certainement rien que ce qui est bon, la terre, bonne par l'heureux ensemble

aptus valetudini, et bona valetudo sine doloribus et lassitudine, et bona faciès hominis dimensa pariliter et affecta hilariter et luculenter colorata, et bonus animus amici consensionis dulcedine et amoris fide, et bonus vir justus, et bonae diviliae, quia facile expediunt, et bonuui cœlum cumsole et lunâ etstellis suis, et boni angeli sanctâ obedientiâ, et bona locutio suaviter docens et congruenter monens audientem , et bonum carmen canorum numeris et sententiis grave. Quidpluraetplura? bonum hoc et bonum illud: toile hoc et illud, et vide ipsum bonum, si potes : ità Deum videbis, non alio bono bonum, sed bonum omnis boni. Neque enim in his omnibus bonis, vel quae commemoravi, vel quae alia cernuntur sive cogitantur, diceremus aliud alio meliùs cum verè judicamus, nisi esset nobis impressa notio ipsius boni, secundum quod et probaremus aliquid, et aliud a!ii praeponeremus. Sic amandus est Deus, non hoc et illud bonum, sed ipsum bonum. Quaerendumenim bonum animae, non cui supervolitet judicando, sed cui haereat amando : et quid hoc nisi Deus ? Non bonus animus, aut bonus angélus, aut bonum cœlum, sed bonum bonum. Sic enim-fortè faciliùs advertitur quid velim dicere. Cùm enim audio , verbi gratiâ, quod dicitur animus bonus, sicut duo v erba sunt, ita ex eis verbis duo quaedam intelligo : aliud quo animus est, aliud quo bonus. Et quidem ut animus esset, non egit ipse aliquid ; non enim jam erat quod ageret ut esset : utautem sit bonus animus, video agendum esse voluntate ; non quia idipsum quo animus est, non est aliquid boni; nam undè jam dicitur, et verissimè dicitur corpore melior? Sed ideo nondum dicitur bonus animus, quoniam restât ei actio voluntatis, quâ sit praestantior ; quam si neglexerit, jure culpatur, rectèque dicitur non bonus animus. Distat enim ab eo qui hoc agit : et quia ille laudabilis, profecto iste qui hoc non agit, vituperabilis est. Cum vero agit hoc studio, et fit bonus animus, nisi ad bonum, cum hoc amat et appétit et adipiscitur ? Undè se si rursus avertat , • fiatque non bonus, hoc ipso quo se avertit à bono, nisi maneat in se illud bonum undè se avertit, non est quo se, iterum, si voluerit emendare, convertat.

Quapropter nulla essent mutabilia bona, nisi esset incommutabile bonum. Cum itaque audis bonum hoc et bonum illud, quae possunt alias dici etiam non bona, si potueris sine illis quae participatione boni bona sunt , perspicere ipsum bonum cujus participatione bona sunt; simul enim et ipsum intelligis cum audis hoc aut illud bonum : si ergo potueris, illis detractis per se ipsum perspicere bonum, perspexeris Deum. Et si amore inhaeseris, conlinuô beatificaberis. Pudeat autem, cùm alia non amentur nisi quia bona sunt, eis inhœrendo non amare bonum ipsum undè bona sunt.

{De Trinitate. lib. VIII. ch, 3).

Page 1