CONSECRATION
DE LA PROVINCE DE FRANCE AU SACRÉ-CŒUR par le R. P. de Ponlevoy.
— En ante conspectum tuum, o misericordissimum Cor Jesu, omnes nos et singuli, hujus societatis tuœ Patres ac Fratres Provinciae Francise, licet undequaque servi inutiles et indigni quos inter amicos et commiiitones tuos admittere digneris. freti tamen pietate ac mansuetudine tua infinita, et vehementissima quidem frementis undique mundi pressura quasi necessitate compulsi, vehementiori tamen amore ac tibi unice placendi desiderio, prœeunte Pâtre nostro, totius societatis tuœ Prœposito Generali, Petro Beckx, coram Immaculata Virgine Matre Maria, et intercedentibus cum ea, tum djlecto Pâtre nostro Beato Ignatio, tum Beata Virgine ac sponsa tua Maria Margarita, nec non curia tua cœlesti universa, tibi nos hodie, nova quadam pleniori, quantum in nobis
est, oblatione ac donatione mancipamus, consecramus et solemniter profitemar, hanc deliberatam esse nostram. omnium voluntatem, hoc firmissimum decretum, ut ind.ssolibuli vinculo tibi propius inhaerentes, te cogitare, te amare, laborare tecum ac pfo te pati, donec in te et pro te moriamur, quantum per te licuerit, peipetuo connitaniur.
Eia ergo, Dux et Frater noster amantissime, Deus omnipotens et suprême Rex universorum, Domine Jesu, qui non solum nobis electis tuis gloriosum nomen tuum commune esse voluisti, sed et benedictam crucem tuam ceu proprium nobis ac perpetuum caritatis donum promisisti, imo et cor tuum excellentiori quadam participatione no- Dis largitus es, ut pree cseteris ipsum contemplantes et amantes, ad ejusdem intimam cognitionem et amorem corda omnium provocemus et rapiamus; te supplices bodie deprecamur lac ut corda nostra, non jam nostra, sed tua sint: fac ut nobis non amplius jam vivamus in œternum, sed tibi uni, qui nostra sola vera vita es; fac ut qui socii Jesu nominari dudum et esse te largiente voluimus, perpetuam in corde tuo mansionem habentes et quœ tibi placita sint in posterum unice spirantes, digni esse valeamus quos divini cordis tui servos. discipulos et apostolos coram Pâtre tuo profitearis.
Sume igitur et suscipe, o bone Jesu, corda nostra omnium et singulorum; neque a te quemquam e nobis abscedere tantisper ac separari permittas qui tibi se totum pleno cordis affectu mancipaverit. Accipe nos ad teipsum, absconde nos, défende nos, conserva nos in corde tuo. Neque enim prœter te alius est in quo spem et pacem reperire valeamus, per quem et in quo unice Divinœ Majeslati complacitum est, cui amor, honor et gloria in sœcula sœculorum. Amen.