‹ Le soulèvement des travaileurs d'Angleterre en 1381Chapitre 277 sur 318 · Le i juin i · texte numérisé non relu

Le i juin i

i. Le 13 avril 1382.

Le 6 juillet 1381.

LA RÉVOLTE DANS LE COMTÉ d'ïOUK 265

tum Willelmum, sicut predicitur, felonice murdratum et nequiier interfectum, projecerunt in foveam vocatam le Bek in Walkerlane.

Que quidem indictamenta dominus rex inter alia coram se venire fecit terminanda. Per quod preceptum fuit vicecomiti quod non omittat, etc., quin capiat prefatum Johannem de Erghom, si etc. Et modo, scilicet die martis proxima post très septimanas Pasche, isto etidem (sic) termine-', coram domino rege, apud Westmonasterium venit predictus Johannes de Erghom, et reddidit se prisone Marescalcie domini régis, occasionibus predictis que committuntur Marescalcie. Et statim, per marescallum duclus, venit, et allocutus est qualiter de felonia, transgressionibus et extorsionibus predictis se velit acquietare; dicit quod dominus rex nunc de gratia sua speciali, et pro decem marcis quas idem Johannes de Erghom domino régi solvit, etc., perdonavit ei sectam pacis sue que ad ipsum pertinet, pro omnimodis feloniis, prodicionibus, transgressionibus et extorsionibus, perlitteras suas patentes quas profert hic in curia in hec verba :

Ricardus, Dei gratia rex Anglie et Francie et dominus Hibernie, omnibus ballivis et lîdelibus suis ad quos présentes littere pervenerint, salutem. Sciatis quod, de gratia nostra speciali, et pro decem marcis quas Johannes de Erghum de Beverlaco, alias dictus Johannes^ Erghom, alias dictus Johannes de Ergum, in hanaperio cancellarie nostre nobis solvit, de avisamento et in presencia carissimi avunculi nostri Johannis, régis Castelle et Ligeonis, ducis Lancastrie, ac venerabilis patris episcopi Londoniensis, cancellarii nostri, perdonavimus eidem Johanni de Erghum sectam pacis nostre que ad nos pertinet, pro omnimodis prodicionibus, insurrectionibus, roberiis, murdris, feloniis, extorsionibus, conspirationibus, confederationibus, cambipartiis, ambidextriis, falsis alliganciis, falsitatibus, deceptionibus, oppressionibus, forstallariis, transgressionibus, dampnis et gravaminibus quibuscumque, per ipsum factis sive perpetratis aliquo modo, tempore preterito, unde indictatus, rectatus vel appellatus existit, ac eciam utlagarias, si que in ipsum hiis occasionibus fuerint promulgate, et jïrmam pacem nostram ei inde concedimus; ita tamen quod stet recto in curia nostra, si qui versus eum loqui voluerint de premissis seu aliquo premissorum; nolentes quod dictus Johannes de Erghom ad linem nuper nobiscum factum per gentes dicte ville de Beverlaco, coram dicto avunculo nostro et aliis fidelibus nostris per commissionem nostram ad diversas felonias et prodiciones

Page 1