Le 13 juin
predictus nuncius regis cito equitando eisdem rebellibus ex parte regis suum nuncium exposuissel, predictus Johannes Horn venit et, contrariando nuncium domini regis predictum, in contemptum ejusdem domini regis, felonice, false et proditorie contra ligeanceam suam, dixit eisdem : Venite Londonias, quia unanimes fact sumus amuct et parali facere vobiscum que proposuistis, el in omnibus que vobis necessaria sunt favorem el obsequium preslare, sciens regis voluntatem et majoris sui mandatum suis dictis contraria fore. Et sic, per verba premissa, excitacionem et procuracionem illius Johannis Horn, habentis de suis coniva, consilio et conspiracione precogitatis Walte= rum Sybyle, predicti malefactores et domini regis proditores sie, ut supradicitur, conjuncti, cum Waltero Tyler, Alano Thredre, Willelmo Hawk, Johanne Stakpull, principalibus duetoribus et aliis regis proditoribus, venerunt Londonias, currendo et clamando per vicos civitatis : Ad Savoye, ad Savoye, el sic per predictum Johannem Horn et Walterum Sybyle predicti felones et proditores domini regis introducti fuerunt in civitatem ; ob quam causam carcera (sic) domini regis de Newgate fracta fuit, arsiones tenementorum, prostraciones domorum, decapitaciones archiepiscopi et aliorum facte fuerunt, et alia plura mala prius inaudita perpetrata per ipsos tunc fuerunt. Et dicunt quod predictus Johannes Horn, cum eisdem turmis malis et omnino maledictis deambulans per vicos civitatis, quesivit si aliquis vellet monstrare et sibi proponere aliquam'injuriam sibi factam, promittens eis festinam Justiciam per ipsum et suos inde faciendam, ob quod venit quedam Matilla Toky coram Johanne Horn, conquerendo versus Ricardum Toky, grossarium, de eo quod idem Ricardus injuste detinebat rectam
hereditatem ipsius Matille, ut ipsa tune dixit, super quo predictus | Johannes Horn, in magna societate rybaldorum et rebellium predicto- . rum, cum eadem Matilla accessit ad quoddam tenementum predicti Ricardi Toky in Lumbardstrete, Londoniis, et ibidem idem Johannes Horn, capiens super se regalem potestatem, dedit judicium aperte quod predicta Matilla predictum tenementum haberet, et adjudicavit eidem Matille habenda omnia bona et catalla in eodem tenemento inventa pro dampnis suis, et sic fecit super predictum Ricardum Toky disseisinam et predacionem felonice et contra pacem et legem domini regis, in enervacionem regie corone et, in quantum in ipso fuit, adnullacionem regie dignitatis ac legis terre ac pacis regis, et regni destruccionem manifestam. Ac eciam diceunt quod idem Johannes Horn, cum predictis turmis malis et filiis iniquitatis, quamplures de dicta civitate magnis mynis vite et membrorum se redimere coegit, inter quos fecit felonice
LONDRES ET LES ENVIRONS, Du 12 Au 15 JUIN 193
quemdam Robertum Nortoun, taillour, facere finem et redempcionem cuidam -Johanni Pecche, ffisshmonger, de decem libris sterlingorum, pro quibus bene et fideliter solvendis idem Robertus Nortoun plura Jôcalia posuit in vadium, et si idem Robertus taliter non fecisset, predietus Johannes Horn juravit quod eundem Robertum turmis suis traderet decapitandum, et sic idem Johannes Horn fuit unus principalium insurrectorum contra regem et principalis eorum malorum consiliator, ita ut per ipsum et per predictum Walterum Sybyle felonice et proditorie malelfactores prenominati excitati et procurati fuerunt veniendi Londonias, et in eandem civitatem per ipsum et per predictum Walterum Sybyle proditorie introducti fuerunt, per quod omnia mala predicta in dicta civitate et in cunctis locis eidem adjacentibus facta fuerunt et perpetrata, non obstante quod iidem Walterus Sybyle et Johannes Horn de officio suo aldermanie ad pacem domini regis ibidem conservandam fuerunt specialius per sacramentum suum astricti.
Item, dicunt predicti jurati super sacramentum suum quod, ubi predictus Willelmus Walleworth, major, cum deliberacione predicti communis consilii civitatis predicte, ordinavit ut omnes aldermanni ejusdem eivitatis ad custodiendum civitatem deb/er]ent esse parati in armis, cum alhis concivibus suis, ad resistendum malefactoribus supradictis, et ad negandum eis ingressum, et ad defendendum tam portas quam alios ingressus civitatis predicte, predictus Walterus Sybyle, tunc aldermannus, sciens et videns predictum populum ferocem et malevolum in Suthwerk tot mala facere et fecisse, die jovis supradicto, supra pontem Londoniarum in armis stetit, parvum vel nullum sibi adquirens adjuvamen, set plures volentes eundem Walterum Sybyle adjuvasse in resistendo eisdem idem Walterus Sybyle repulit, verbis reprobis et contumeliosis, et eos omnino recusavit, dicens aperte : /sti Kentenses sunt amici nostri el regis. Et sic dedit eisdem proditoribus supranominatis cum turmis suis liberum introitum et egressum felonice et proditorie, ubi hoc impedivisse debuit et de facili potuit, et quando idem Walterus Sybyle-premunitus fuit per aliquos quomodo predicti proditores et rebelles fregerunt carceres regis, fecerunt decapitaciones hominum et prostraverunt quoddam tenementum juxta pontem Londoniarum, idem Walterus Sybyle, omnia mala predicta parvipendens, dixit : Quid ex hoc? Dignum est et dignum fuit everti per viginti annos elapsos. Et dicunt quod ubi Thomas Cornewayles, dieto die jovis, in magna comiüva armatorum venit et optulit se ad succurrendum eidem Waltero, etad custodiendum introitum pontis, et ad ibidem restitendum (sic) pro-
ditoribus predictis, sub omni forisfactura quod forisfacere-potuit, idem Mém. et doc. de l'École des Chartes. — I. 13
194 APPÉNDICE il
Walterus Sybyle felonice et proditorie illorum adjuvamen recusavit et eos non permisit aliquam custodiam seu restitenciam contra predictos malefactores ibidem facere, set sine custodia reliquit portas civitatis apertas. Et sic, per maliciam ipsius Walter: Sybyle, conyvam et conspiracionem inter ipsum Walterum Sybyle et Johannem Horn pre cogitatas, alie porte civitatis aperte fuerunt, et omni clausura caruerunt, unde supradicti malefactores nominati, et ali eisdem consimiles cum turmis suis, per easdem portas lhiberum introitum et exitum pro libito habuerunt, false, felonice et proditorie, et, quod pessimum fuit, ex hoc dominus rex et tota civitas cum toto regno fuerunt in aperto periculo ultimate destruccionis.
Item, dicunt predicti jurati quod, quando dominus noster rex et major civitalis predicte in maximo periculo constituti fuerunt, in Smethefeld, inter turmas malefactorum, die sabbati proximo post festum Corporis !, predictus Walterus recenter recessit ab eisdem equitando in civitatem per vicos de Aldrichegate et de Westchepe, et clamavit aperte : Claudite portas vestras el cuslodile muros vestros, quoniam jam totum perditam est. Et dicunt quod Walterus Sybyle et Johannes Horn fecerunt portam de Aldrichesgate claudi felonice et proditorie, et, in quantum in 1psis fuit, impediverunt homines ad succurrendum domino regi et majori, scientes illos in tali periculo constitutos, contra ligeanciam et fidem suas domino regi debitas, cui debuissent omni nisu adherere, et eum succurrere, et, omnibus aliis rebus postpositis, defendere, et, si cives civitatis festinancius se non expedivissent, auxillum domino regi et majori minus tarde advenisset, causa verborum et factorum predicti Walteri Sybyle et Johannis Horn.
Item, dicunt super sacramentum quod quidam Thomas Ffarndon, tempore principii insurreccionis predicte, (v)ivit ex proprio suo capite felonice ad malefactores de comitatu Essexie, et eis conquerendo dixit quod per reverendum militem priorem Hospitalis Sancti Johannis Jherusalem a recta sua hereditate injuste expulsus fuit, ob quam causam malefactores supradicti indignacionem et magnum rancorem habuerunt erga predictum priorem, unde plura dampna et ruinam suis placuis et tenementis in comitatu Essexie fecerunt. Et predictus Thomas Ffarndon, die Jovis in festo Corporis Christi supradicto, cum predictis insurrectoribus, ut unus eorum capitaneus, venit Londonias, ducens retro se magnam turbam, et eorum ductor fuit usque tenementum predicti prioris vocatum le Temple, in Ffletestrete, felonice et prodi-