Ces quatre mots sont omis dans le ms. n
LA PHYSIQUE PARISIENNE AU XIV® SIECLE
puncti gradus vel intensio ymaginatur per lineam DE \ Igitur qualités, que est uniformis per totum subjectum secundum graduai DE 2, ymaginabilis est per quadrangulum EFGB, ut patet per 10" capitulum 3 prime partis. Constat etiam per 26am primi Euelidis, quod duo trianguli EFC et EGB sunt equales ; ergo major triangulus qui désignât qualitatem uniformiler difformem et quadrangulus AFGB, qui désignât qualitatem unijormem secundum graduai puncti medii sunt equales ; et hoc est propositum .
)) Eodean modo arguitur de qualitate uniformiler difformi terminale utrinque ad. certum graduai, sicut esset qualitas ymaginabilis per quadrangulum ABCD. Protrahatur enim linea DE equedistans 4 basi subjecte 5 et fiat triangulus ECD. Deinde protrahatur per graduai puncti medii linea FG, equalis et equedistans basi sujecte 6, et protrahatur etiam linea GD. Tune, probatur 7 sicut prius quod triangulus CED et quadrangulus EFGD sunt equales ; ergo utrobique [cum] commuai quandragulo AEDB 8 fient duo tota equalia, sicut quadrangulus ACDB 9 qui désignât qualitatem uniformiler difformem, et quadrangulus AFGB qui désignât qualitatem uniformem secundum gradum puncti medii ipsius subjecti AB. Igitur, per 10m capitulum prime partis, qualitates per hujusmodi quadrangulos designabiles sunt equales.
» Conformiier posset argui de quantitate superficiali ac etiam de corporali.
» De 10 velocitate vero omnino dicendum est sicut de qualitate lineali ; dum tanien, loco : puncti medii, instantis medii temporis capiatur hujusmodi velocitatem mensurantis 12.
» Sic itaque patet [quod] cuivis qualitati aut velocitati uniformi adequatur qualitas sive velocitas uniformiler dijformis ; proportio autem qualitatum et velocitatum uniformiter difformium 13 est sicut proportio qualitatis et velocitatis uniformium simpliciter quibus adequatur. »