‹ Le trésor de Clairvaux du XIIe au XVIIIe siècleChapitre 45 sur 82 · B. Henricus, S. R. E. cardinalis · texte numérisé non relu

B. Henricus, S. R. E. cardinalis

Primo inter tumbas sanctissimorum confessorum Christi

Bernardi et Malachie jacet bone memorie D. Henricus, VII abbas Clarevallis, postea Albanensis episcopus, cardinalis et Apostolice Sedis legatus. Iste Henricus, cardinalis, episcopus Albanensis, vir nobilis et clarus de Castro Marciaco juxta Cluniacum fuit natus, et sub D. Roberto de Brugis, II0 abbate Clarevallis, in hac domo Clarevallensi habitum sacre religionis assumpsit, infra vero IVum annum puer imberbis et adhuc mixtum sumens, omnibus mirantibus, abbas Altecumbe est effectus. Quantum vero idem monasterium sub eo, auxiliante Deo, profecerit spiritualiter et temporaliter, ipse res et rerum possessores hodie protestantur. Domno autem Gerardo, VI0 abbate Clarevallis, apud Igniacum per martyrium consummato, votis omnium Clarevallensium in abbatem ejusdem Clarevallis assumitur. Ubi tanlam gratiam, non in ordine tantum, sed apud reges Francorum pariter et Anglorum, apud principes et barones obtinuit, quantum nemo Clarevallensium, a B. Bernardo habuerit ante eum. Duo enim in bac Clarevalle bona opéra atque magnifica, exceptis aliis innumeris bonis, gloriose consummavit, nam B. Bernardus, quera jam D. Alexander papa III canonizaverat et diem depositionis ejus ab universa Ecclesia cum gaudio celebrari preceperat, convocatis hinc inde venerabilibus episcopis aliisque reverendis personis per venerab.lem patrem D. Guicbardum, archiepiscopum Lugdunensem, quondam abbatem Pontigniacensem, fecit cummaximo gaudio et exultatione totius Ecclesie Gallicane elevari et relevari, et in tabernaculo marmoreo rétro altare B. Marie Virginis, sicut hodie apparet, religiose et honorifice collocari. Ecclesiam etiam istam inclitus et illustris rex Anglie Henricus amore et honore Dei et ipsius Henrici, abbatis Clarevallis, fecit plumbo pulcherrime cooperiri. Dum autem Clarevallis in manibus ejus amplius clarificaretur, in episcopum Tholosanum votis et desiderio universorum solemniter est electus, quod ipse totis viribus renuens, nec aliquo modo suscipere volens, apud Cistercium pari abbatum et fratrum consilio in abbatem Cistercii eligigitur, quod similiter totis viribus recusans, ab Alexandro papa

TRÉSOR

tertio, ad Lateranense concilium ex nomine per litteras evocatur, retinetur, cardinalis cflicitur, et in Albanensem episcopum, quamvis invitus, consecratur, legatusque mittitur ad provincias transmontanas, et ad hereticos propulsandos, data ei Sedis Apostolice authoritate, ut evellat et dissipet, ut edifîcet et plantet, qui duos archiepiscopos, Lugdunensem scilicet et Narbonensem, quia inutiles et reprehensibiles esse videbantur, in spiritu vehementi velociter deposuit. Abbates nigros, et multarum ecclesiarum prelatos, quantum potuit, emendavit, castrum munitissimum hereticorum, quod valle munitur, per miraeulum cepit, satrapas hereticorum tenuit, convicit, convertit, et errorem suum coram omnibus cognoscere fecit. Postea visitata sua Clarevalle et muneribus honorata, ad romanam curiam rediit, atque a papa Lucio, Alexandro jam defuncto, et a ceteris cardinalibus honorifice est receptus. Tandem Lucio post quatuor annos mortuo, et Urbano ei in papatum succedente, ipsoque infra duos annos velociter defuncto, sanior pars cardinalium voluit ipsum in papam eligere. Ipse totis viribus renitens signoque crucis se muniens, affirmavit se nullum aliud officium assumere nisi terre Hierosolymorum succurrere, et cruces ubique predicare. Consecrato igitur D. Gregorio VHP in papam, legationem plenissimam ab eo suscepit, ad imperatorem, reges et principes, et universos christianos pro crucibus faciendis et pro aliis negotiis ecclesiasticis universis. Per Dei vero misericordiam et viri sancti predicationem et laborem imperator Moguntiam cum LXVIII magnis principibus, exceptis aliis quorum non est numerus, signo crucis est insignitus, et reges Francorum pariter et Anglorum crucis charactere sunt signati. Veniens vero Leodium, cum ad predicationem suam plus quam LXVI clerici prebendas suas pre timoré simonie in manu ejus resignassent, ipse eis sine simonia et aliter et alias restauravit. Dum autem ad partes Flandrie, pro pace reformanda inter comitem Flandrie et ecclesiam Atrebatensem, quamvis graviter infirmus properaret, pacem inter eos non sine mullorum admiratione reformavit. Ingravescente

tandem infirmilate, quam sirnpliciter minima peccata confessus fuerit, quam dévoie Viatieum et Ultime Unctionis sacramentum susceperit longum esset enarrare. Tandem imminente hora ut transirct de hoc mundo ad Deum, ante altare B. Andrée in Atrebato, sicut ipse preceperat, est delatus, ibique inter verba dévote orationis, in Domino, ut pie creditur, féliciter obdormivit. Ab Airebato demum, sicut preceperat, corpus ejus ad Claramvallem translatum est, et hic inter B. Bernardum et B. Malachiam, III id. januarii, ab episcopo Lingonensi, omnibus rite peractis, honorifice est sepultum, circa annum Domini MCLXXXVI.

Epitaphium ejusdem Henrici.

Subjacet huic lapidi quondam notissimus orbi AbbasHenricus, Romano cardine dignus.

Lubrica qui vani contemnens gaudia mundi, Terre membra dédit, celis animamque remisit. 5. Jacobas, S. R. E. cardinalis, episcopus Prenestinus. Juxta B. Malachiam in presbyterio, scilicet ad ejus sinistram, jacet bone memorie dominus Jacobus de Placentia, archidiaconus Ravenne, postea monachus Clarevallis, deinde Trium Fontium abbas, denique Prenestinus episcopus cardinalis.

Page 1