B. Serlo, abbas
Eumdem etiam looum obtinet dominus Serlo, vir Deo dignus, qui Savigniacum cum triginla abbatiis in generali capilulo Cisterciensi, présente beaiissimo papa nostro Eugenio III, per manum S. Bernardi ordini nostro sociavit, et Clarevallensi cenobio submisit et contulit. Cum vero nomen et officium post aliquot annos deposuisset abbatis, eodem anno quo S. Bernardus ab hac vita migravit, et D. Robertus ei féliciter, Domino disponente, successisset, D. Serlo predictus eidem individuum comitem et in omnibus officiosum sese exhibuit, et in opère sancte predicationis ad edifîcationem fratrum toto tempore quo prefuit, ad ejus imperium jugiter laboravit, id enim officium eidem imponebat, quem ad hoc ipsum promptissimum fecerat exercitatio diuturna et benignitas gratiosa. Mortuo autem D. Roberto, et D. Fastredo in abbatem Clarevallensem promolo, idem Serlo venerabilis, IV id. sept, ab hac vita decedens, secutus est dominum patrem suum.