Muratori, Reram italicaram scriptores, t. X, p
2 . Soresini, De capitibus sanctorum apostolorum Pétri et Pauli in sacrosancla ' Lateranensi ecclcsia asservatis, Romæ,. 1678, pet. in-8°; Marangoni, op. cit., p. 262; Antonelli, Mémoire istoriche dette sacre teste de 9 santi apostoli Pictro e Paolo... (Roma, 1806, in- 4 °), p. 17 et suiv.
3 . De praecipuis [ur6/V] Romæ ... basilicis (Romæ, 1570, in-8°), p. 192 et 194-196 ; Le sette chiese di Roma, p. 243 et 246-249. Yoy. aussi P. Ugonio, Historia dclle stationi di Roma (Roma, i 588 , in- 8 °), fol. 47 et 48 verso.
ex magna tabula aræ maximæ basilicæ Lateranensis affixa 1 descriptus : In sacello Sancta Sanctorum, quod Sancti Laurentii appellatur, in quod mulieres nunquam ingrediuntur, sunt infinitæ reliquiæ à Leone papa X. visæ, et multis astantibus ex duabus fenestrellis erutæ et ostensæ, et iterum in eodem locatæ. In quarum prima a latere dextro sunt multæ reliquiæ in vasis crystallinis vitreisque compositæ. In sinistra vero est caput humanum integrum cum aliis multis incognitis reliquiis. Supra altarc est ornatissima imago S. Salvatoris acheropita, in tabernaculo, maximis ornamentis æneis, argenteis et gemmis margaritisquereferta, cum multis aureis sericeis cortinis, a diversis pontificibus ibidem ad loci ornatum positis, quæ die xiiij. Augusti in media basilica Lateranensi populo adoranda exibetur ; et quando solennis processio Romæ fit, maximo cum honore et reverentia defertur ad basilicam S. Mariæ Majoris. Sub al tari vero est capsa cypressina multis clavibus clausa, a Leone III. papa facta, hisque literis aureis ornata : Sancta Sanctorum, intra quam sunt aliæ plures capsulæ et tabernacula reliquiis plena. In his parva capsula argentea deaurata, ad modum crucis, in cujus medio est crux aurea. Item alia capsula argentea deaurata cum alia cruce auri puri. Item alia capsula argentea deaurata. Item alia capsula argentea cum modico ligni S. Crucis. Item sub ipso altari est caput S. Anastasii cum aliis multis sanctorum ossibus. Item alia capsula eburnea, ad formam cucurbitæ. Item vas crystallinum cum parva arcula. Item alia capsula eburnea cum multis sanctorum ossibus. Item capsula argentea græco opéré cælata, circumligata cordula alba cum sigillo, in quo sculptus est puer hamo piscans, a Nicolao III. facta, in qua est caput S. Praxedis integrum, cum aliis multis sanctorum ossibus. Item capsula argentea ab Honorio III. facta, cum capite S. Hagnetis. Item alia capsula argentea cum ampulla plena sanguine sanctorum martyrum. Item alia arcula, ad modum crucis, plena reliquiis. Item vas æneum cum multis reliquiis. Item capsula ex ebano. Item duo lignea vascula. Pyxis lignea cum aliis plurimis ligneis vasculis et capsulis, et aliquot tabernaculis, et aliis vasculis, pyxidibus et arculis magno numéro reliquiarum' plenis. Item aliquot tubera e serico panno reliquiarum plena. Item duæ vetustissimæ tabulæ, cum apostolorum Pétri et Pauli figuris. Item multi panniculi sanguine sanctorum martyrum tincti. Item alia capsula lignea, in qua sunt très « Agnus Dei » e cera, et multæ sine nomine reliquiæ. Item très panni albi cum ossibus sanctorum. Item pannus bombacinus rubei coloris cum cruce sigillatus. Item plures sacculi, capsulæ, arculæ et pyxides reliquiarum plenæ, quarum nomina incognita sunt. Hæc porro sunt, quæ de ædicula Sancta Sanctorum inveni.»
Cette liste du xvi e siècle, on le voit, se rapproche de celle du xn°. Elle est cependant moins exacte, comme on va pouvoir le constater.
1. Au sujet de la tabula magna Lateranensis , voy. Barbier de Montault, La grande pancarte de la basilique de Latran f Lille, 1887, in-4° (extr. de la Revue de l'Art chrétien , 2 e série, t. IV et V), et Œuvres complètes , t. I, p. 898 et suiv.
Rasponi, dans le De basilica et patrihrchio lateranensi 1 (p. 369-873), en a publié une troisième qui est l’œuvre d’un certain Lorenzo Bonincontri, secrétaire de la Compagnie gardienne du Sancta Sanctorum en 1624. C’est la plus longue et la moins bonne de toutes. Elle a été faite à l’aide de documents aujourd’hui perdus, tirés des archives du Sancta Sanclorum i . La voici :
Reliquiarum vero, quæ hodieque in hoc eodem oratorio supersunt, habetur index muro sancti sacelli prope januam aflixus 3 , cujus seriem hic infra subjicio :
Prima omnium in tabernaculo pro altari cernendam se præbet imago Salvatoris Christi Domini, tertium ac trigesimum annum agentis, quam vetusta fidelium pietas evangelistæ divi Lucæ manu recente adhuc conversationis ejus inter homines memoria, post Ascensionem in cœlum expressam, dum accensis hic Virginis Matris, et Aposlolorum studiis obsequitur, eandëmque mox angelico quoque artificio perfectam, a Tito Vespasiano Judeæ domitore in Urbem delatam, et haud \ulgaribus insignitam a Deo miraculis persuasum habet. In fenestris superne imminentibus, acpræcipue in ea, quæ imagini B. Sylvestri pontilicis adhæret, magna vis ossium sanctorum martyrum cum cæterorum tum præcipue SS. Innocentium asservatur. In ea vero, quæ imagini Constantini imperatoris conjuncta est, inter cæteras SS. Martyrum reliquias nullo insignitas nomine extat res admiratione præcipua digna, in humano capitc nares et oculi adhuc superstites. Gæterum, si çonjecturis in re propter temporum antiquitatem obscurissima locus est, in ea mente sum, ut existimem -reliquias, quæ in hoc indice nomine carent, illas casdem esse, quas Stephanum sextum solemni pompa comitante populo Romano universo, nudis pedibus, ab uno ex cœmeleriis viæ Salariæ extraxisse memorant, eique cœrimoniæ diem ad XVI. Kal. Februarii assignatum ipsumquemet pontificem humeros venerablili ei ferculo submisisse, primoribus ex clero inter hymnorum et psalmorum concentus, et accensarum facum splendorem sequentibus. Cur vero absque nomine sint, causam exponere libet. Martyrio coronatos jam inde a primis Ecclesiæ temporibus extra Urbem via Salaria nobiles duo Christi milites Chrysanthum ac Dariam celebris inter veteres christianos fama tenehat, quæ promiscuam passim omnis generis fidelium mullitudinem ad locum eorum certaminis evocabat ; venerabundam et spiritualium inexpletam donorum, quibus ibi cœleslis indulgentia sese munificam mira et prodigiosa patrando ostendebat : quoque id impune illis