‹ Les dépendances de l'abbaye de Saint-Germain-des-PrésChapitre 154 sur 168 · Arch. nat., L · texte numérisé non relu

Arch. nat., L

versa que continentur in cartis pontificum Carnotensium super beneficiis dicte ecclesie confectis, rata et inconcussa permaneant et inviolabiliter observentur. De denariis autem quos presbiter recepit a judeis et in posterum recipiet pronuntiamus quod prior habeat duas partes et presbiter, terciam, cum de jure pertineat ad jus parrochiale et priori satisfaciat presbiter de perceptis. Insuper de duodecim denariis censualibus in elemosinam datis, dicimus quod prior eos liabeat et per se possideat sine reclamatione presbileri et priori competenter satisfaciat presbyter de perceptis. De tricenariis vero sic ordinamus quod prior habeat duas partes et presbiter, terciam et unusquisque deserviat partem suam. Preterea de oblationibus in confessionibus in ecclesia factis a perigrinis vel a mulieribus pregnantibus vel a jejunantibus quadragesimas et sponsali'ous et de sepulturis mortuorum habeat prior duas partes et presbiter, terciam. De denariis vero confraternitatum et de gelimis sancti Bartholomei dicimus quod prior nichil habeat vel percipiat et in hoc dictum presbiterum duximus absolvendum.

Et ut hec omnia rata permaneant et inconvulsa teneantur, presens scriptum cum cyrographo precepimus fieri et sigillorum nostrorum rnunimine in testimonium roborari. Actum anno incarnati verbi M° GG° vicesimo, mense decembri.

Charte originale sur parchemin, scellé d’un grand sceau

SUR LACS DE SOIE (ia3o *)

Acte par lequel Jean de Valeri, seigneur de Marolles, et Agnès, sa femme, déchargent les hommes de Saint-Germain, à Marolles, des corvées et charrois auxquels ils étaient tenus pour les réparations du château du dit lieu, ainsi que d’autres corvées, moyennant que l’abbé et le convent de Saint-Germain-des-Prés leur ont payé 4oo livres provinoises.

Ego Johannes de Yaleriaco, dominus Matriolarum, et Agnes, uxor mea, notum facimus universis ad quos présentés littere pervenerint quod cum nos ad fossata castri Matriolarum reparanda semel in anno possemus citare homines Sancti Germani, de potestate que Sanctus Germanus et Yallis appellatur, et eos tantummodo per triduum retinere, véhicula hominum dicte potestatis et jumenta ad lignea vehenda edificiis, et munitioni, et ponti, et molendinis prefati castri necessaria, et ad fenum ex nostris pratis exportandum possemus exigere, sed non nisi ad usum nostrum et infra terminos predicti castri, tandem hec omnia predicta et totum jus quod in predictis habebamus vel exigebamus vel habere poteramus, communi assensu vendidimus ecclesie Sancti Germani de pratis Parisiensis et in perpetuum

i. Arch. nat., L. 780.

quitavimus et tam potestatem predictam quam homines ipsius potestatis et eorum successores ab hujusmodi servitute sive consuetudine et ab omni alio jure charrerii et vehiculorum qualibet exactione in perpetuum penitus absolvimus, nichil juris vel consuetudinis, nobis vel heredibus, seu succèssoribus nostris, ratione vehiculorum, vel reparationis fossatorum predictorum, vel alicujus géneris charrerii vel occasione eorumdem in posterum retinentes. Item vendidimus jus, sive consuetudinem quod vel quam nos habere dicebamus super homines dicte potestatis Sancti Germani citandi eos quocienscumque et quandocumque vellemus, ita quod de cetero nec per nos, nec per successores nostros vel ballivos citabuntur dicti homines vel aliquis eorum, nisi post octo dies ad minus et non citabuntur nisi propter defectum i-eddituum nostrorum, vini, scilicet, et avene, et pastûs nostri, vel propter injuriam nobis vel servientibus nostris temere irrogatam. Citabuntur autem propter castri Matriolarum custodiam, infra premissum terminum, si necesse fuerit, exigente tamen causa urgentissima, et non occasione adinventa. Quociens autem nos vel successores nostri mutabimus citatores, tociens eos, présente nuncio Sancti Germani, si adesse voluerit, jurare faciemus quod neminem citabunt injuste, nec citra premissum terminum et non nisi ex causis superius annotatis. Preterea cum ex contractu dudum inito inter nos, una parte, et abbatem et conventum Sancti Germani de pratis, ex altéra, Hugone de Yalerio, fratre meo, et Oda, ejus uxoreconsentientibus, medietatem nemoris Sancti Germani, quod situm est in dicta potestate, inter, scilicet, veteres Matriolas et Frognerias extirpandam, et ad agriculturam reducendam, receptis ab ipsis abbate et conventu quater centum libris pruvinensium concesserimus, et garantire teneamur, nos ex presenti contractu, residuum totius predicti memoris concedimus eisdem et volumus et assensum nostrum prebemus, quod predicti abbas et conventus predictam nemoris medietatem eis dudum a nobis concessam, et totum residuum ipsius nemoris, quod eis ad presens extirpandum concedimus, possint tamquarn suum, quittum et liberum extirpare vel extirpari facere, et de ipso toto nemore tanquam de suo proprio, sine contradictione qualibet, suam omnino facere voluntatem. Additum est etiam quod predicti abbas et conventus et homines qui de ipsorum mandato predictum nemus extirparint, de nemore super terram et de radicibus et spoliis essartorum, sine contradictione qualibet, suam libéré facient voluntatem. Hec autem omnia supradicta dictis abbati et conventui et eorum ecclesie communi assensu vendidimus pro sexcentis libris parisiensium, videlicet, trecentis libris pro extirpatione nemoris, et trecentis libris, pro consuetudinibus et juribus antedictis, nobis ab ipsis abbate et conventu numeratis et solutis, super quarum receptione renuntiamus exceptioni non numerate pecunie. Renuntiavimus etiam in perpetuum omni exceptioni juris et facti que posset nobis ex hoc facto competere contra ecclesiam supradictam. Tenemus etiam et bona fide promittimus predictam venditionem seu quitta tionem nos ratam tenere et illibatam in perpetuum observare et nunquam per nos vel per alium contravenire, et in perpetuum contra omnem hominem

garantire. Obligavimus insuper nos et heredes nostros et omnia bona nostra et sacramentum prestitimus super hoc corporale. Et Hugo de Valerio, frater meus, super premissis omnibus firmiter observandis, consensum prebuit, fide prestita corporali. Ad maiorem insuper securitatem dictis abbati et conventui faciendam dedimus plegios, nobiles viros, Henricum Britaudi, militem, Hugonem de Valerio, Gilonem de Flagiaco, Radulphum de Sancto Germano, milites, ita quod si a nobis vel ab ipsis heredibus vel successoribus nostris contra predicta factum fuerit, predicti plegii, post quindecim dies postquam a dicto abbate super hoc fuerint requisiti, infra castrum Meleduni tenebunt prisoniam nec exinde exibunt donec predictis abbati et conventui de dampnis et expensis et constamentis aliis, si aliqua forte occasione hujusmodi sustinuerint fuerit plenarie satisfactum. Rato nichilominus manente contractu, volumus etiam et concessimus quod quicumque fuerit archiepiscopus Senonensis, pro tempore, per excommunicationis sententiam in personas et interdicti in terram nostram et heredum nostrorum, ad predicta omnia observanda, nos et heredes nostros compellat, monitione premissa, quotiens a dictis abbate et conventu fuerit requisitus. Et hoc actum est inter nos ut hec venditio sive quittatio per litteras domini comitis Campanie et per litteras domini Henrici Britaudi debeat confirmari, et hoc tenemus et promisimus fldeliter adimplere. Ut autem hec omnia perpetuum robur obtineant, ego Johannes de Valerio, pro me et pro uxore mea antedicta présentes litteras precepi fieri, et sigilli mei munimine, in confirmationem et testimonium roborari. Actum anno gratie millesimo ducentesimo tricesimo.

Charte originale sur parchemin, scellée.

(Mai ia36*).

Par acte devant l'official de Paris, Ferri de Valenton, chevalier, vend à l’abbé de Saint-Germain-des-Prés et au convent du dit lieu tout ce qu’il pouvait prétendre sur les biens tant féodaux que censuels, situés à Valenton, provenant de la succession du fils de Jean de Tyais, chevalier, moyennant la somme de 55 livres parisis.

Nota. — Cet acte est une transaction. Les religieux de Saint-Germain prétendaient à la succession entière du dit de Tyais, comme leur homme de corps, décédé sans enfant, et le dit Ferri prétendait, au contraire, que cette succession devait lui revenir, ainsi, qu’aux autres collatéraux. En effet, ce serait le premier exemple à nous connu d’un homme de corps qualifié de chevalier, ou de fils de chevalier et possédant des fiefs. Le

t. Areh. nat., L. 808.

doute que l’on aura eu sur la condition serve ou libre de ce défunt aura poussé à transiger.

Omnibus présentes li Itéras inspecturis, ofïïcialis curie Parisiensis, in Domino salutem. Notum facimus quod cum contencio moveretur, ut dicitur, inter nobilem virum Ferricum de Valenton, militem, ... et abbatem et conventum ecclesie Sancti Germani de Pratis, super hoc quod abbas et conventus memorati dicebant, ut dicitur, quod omnes res immobiles tam féodales quam censuales, hospites, census, costume et jura quelibet alia sita apud Valenton, que fuerunt ülii defuncti Johannis de Tyois, militis, ad predictam ecclesiam suam pertinent, eo quod erat homo de corpore ecclesie antedicte, et idem miles diceret ex adverso predictas res ad se et ad quosdam alios consanguineos ejusdem defuncti, ratione consanguinettatis pertinere, nec non et eo quod eedem res ab ipso, tanquam a domino feodi movebant. Tandem dictus miles in nostra precencia constitutus vendidit prefate ecclesie Sancti Germani quicquid juris habebat, si quod habebat, vel etiam habere poterat in rebus predictis, tam in eo quod obvenerat presencialiter ex caduco ipsius defuncti, quam in eo quod relicta ejusdem defuncti in dotalicium tenebat, pro quinquaginta quinque libris paris... solutis sibi, ut coram nobis est confessus, promiltens fide media quod contra venditionem hujusmodi non veniet per se vel per alium in futurum, et quod in ipsis rebus nichil de cetero reclamabit, et insuper quod ipsas res eidem ecclesie, contra omnes et specialiter contra consanguineos ipsius defuncti, si aliqui, processu temporis, apparerent qui in ipsis rebus aliquid juris reclamarent, garantizabit. Ad hec, domina Ysabella, uxor ejusdem militis, coram nobis constituta, quitavit penitus et expresse, fide data, spontanea, non coacta, quicquid juris, in omnibus rebus supradictis, a prefato marito suo venditis, habebat vel habere poterat jure dotalicii seu quolibet alio modo. Et de recta garanticia ferenda prefate ecclesie Sancti Germani super omnibus rebus predictis superius nominatis, prefatus miles et ejus uxor totum feodum quod tenent a prefata ecclesia apud Valenton, in contraplegium, fide media, obligarunt et insuper dederunt fidejussorem, dominum Johannem de Volengi, militem, qui coram nobis constitutus se constituit fidejussorem, fide prestita corporali. In cujus rei testimonium, présentes litteras sigillo curie Parisiensis fecimus sigillari. Datum anno Domini M° CG° XXX0 sexto, mense maio.

Charte originale sur parchemin, scellée.

(Décembre i a38 *)

Lettres de Gauthier, archevêque de Sens, portant qu’en sa présence Simon Cornu, chevalier, son frère, a vendu à l’abbé de Saint-Germain-des-Prés,

i. Arch. nat., L. 806.

pour la somme de 4o livres, les hommes de corps et leurs enfants qu’il

désigne et possède à Saint-Germain-Laval.

Galterus, Dei gratia, Senonensis archiepiscopus, omnibus présentes litte— ras inspecturis, salutem in Domino. Notum facimus quod in presentia nostra constitutus, karissimus frater noster, Simon Cornutus, miles, recognovit se vendidisse viris religiosis, Abbati et conventui Sancti Germani de pratis Parisiensis, pro quadraginta libris jam sibi persolutis, homines suos de corpore quos habebat apud Laval Sancti Germani, videlicet : Giletum, filium Girardi de Roquet, Bonetum, fratrem ejus, Eremburgim, Avelinam, Stephaniam, Frolentum, Gilebertum, Isabellam, Simonem, Petrum, fratrem ejus, Cristianam, Ermengardem, Osannam, Giletum, Tetiam, Ermengardem, Isabellam, Ermengardem, Acelinum, Acelinam, Isabellam, Mariam, Colinum, Johannem, fratrem ejus, Droinum, Constantium, et Ermengardem, filiam Bonete de Musterolo, cum liberis ex ipsis procreatis, et deinceps procreandis, ubicumque sint vel fuerint, et omne jus quod in ipsis vel per ipsos habebat vel habere poterat, flducians in manu nostra quod contra venditionem istam, nec per se nec per alium aliquatenus venire presumet sed eandem venditionem contra omnes garentizabit dictis abbati et conventui bona flde. In presentia vero dilecti ülii, P., decani Xristianitatis Musteroli constituta, Heloysis, uxor prefati Simonis, fratris nostri, venditionem predictam voluit et concessit et laudavit promittens per fidem suam in manu dicti decani prestitam, quod nec per se, nec per alium, in eadem venditione aliquid de cetero reclamabit. Simon vero Cornutus, nepos noster, qui dicitur primus dominus feodi, concessit et laudavit venditionem istam dictis abbati et conventui, coram prefato decano, flducians in manu ejus quod in hominibus predicti vel eorum heredibus nichil de cetero reclamabit, sicut in ipsius decani litteris vidimus contineri. In cujus rei testimonium présentes litteras sigillo nostro fecimus roborari. Datum apud Naailliacum *, anno Domini Mo CC° tricesimo octavo, mense decembri.

Charte originale sur parchemin, sceaux tombés

( i3lth *)

Ratification par Guillaume, évêque de Paris, d’une transaction pour formariage entre lui et l’abbé de Saint-Germain, en vertu de laquelle Odeline, femme de corps du dit évêque, pourra épouser Bertrand, homme de corps du dit couvent, à condition que les enfants nés de ce mariage seront

i. Nailly, cant. de Sens, ou château de Nailly, com. de Mézilles, Yonne.

Page 1