AU PAPE ALEXANDRE VI
... Accedo igitur ad pcdes Beatitudinis tuœ, non ut testatum relinquam quid sentiam de V propositionibus (quis enim melius te novit quam spiritu fuerim ab illis alienus?); non ut emergam ex insidiosis illis rumoribus qui perstrinxerunt aures meas, animum meum nunquam pupugerunt; quampridem enim solemne est non devorare modo, sed etiam christiano animo concoquere jejunas illas calumnias,quse ita contritœsuntutnihilo magis, itaparumfidei apud Beatitudinem tuam habuerunt ut nihilo minus. Satisfaciam forte iis hominibus qui me Jansenistam putant. Sed nulli sunt, sanctissime Pater, qui hanc de me opinionem sibi vere induxerint. Quî enim fieri potest ut quis me ex animo arguet illa re , cujus judicio nunquam fuit ullum factum, ullumque scriptum, ullum dictum meum. At saltem retundam illud genus malevolorum qui me ita sectarium volunt, ne prœsumpta quadam opinione, quod vehementer cupiunt, sibimetipsis sensim persuadeant; sed ob eam rem scribo Beatitudini vestrœ ut plenius et in omnium oculis fruar obsequii mei gloria, quœ sola mihi relicta est. Juro igitur in constitutionem Innocentii X , datam 31 Maii 1654. Juro in constitutionem Alexandri VII, datam
die 16 octobris 1656; juroque in illas eo sensu quo abillis summis Pontificibus conditœ fuerunt. Anathema dico doctrinae V propositionum Jansenii quœ per dictas constitutiones damnatae sunt, quas ita [semper osus sum (?)] ut ab adolescentia palamet aperte in publicis Sorbonœ scholisimpugnarem, utpote divi Augustini doctrinœ haud consentaneas, quam perperam intellexit dictus Janseniusin opère cui titulus Augustinus. Quid plura, Beatissime Pater? Ego, quamdiu spirabit anima mea,quœ sequar in vita, quaeque fugiam sanctœ Sedis oraculis, et Alexandri maxime imperiis ponderabo...