‹ Les Domaines du Chapitre de Bourges au Début du XIIIe SiècleChapitre 29 sur 38 · PES Y · texte numérisé non relu

PES Y

reperiuntur sub acervo in quo posite erant garbe quando venerunt de agro, tolluntur et ponuntur in area ut flagellentur et diceltur vogrein, et cadunt huiusmodi grana quando garbe cum impetu proiciuntur de quadriga ad terram, vel quando spice

‘sunt nimis sicce. Grangias istas debent prepositi capituli ire

acensatum ad octabas Pentecostes in antea usque ad festum apostolorum Petri et Pauli quandocumque voluerint. Bonum tamen est quod veniunt vel sint ibi in sabbatis vel dominicis, vel festis, quia tune veniunt omnes ad ecclesiam. et melius reperiuntur insimul. Nota iterum quod quando alique de grangiis istis acensantur, intellegitur semper ibi salva garisio (*) etiam si non fiat mentio vel si non exprimalur.

[A] lia blada habemus apud Bellum Locum cadentia in “ie sionem prebendarum, sicut census frumenti circiter duo modios et dimidium que prima die dominica et secunda et tercia octobris annunciantur parrochie; et die dominica post afferuntur apud Bellum Locum in granario nostro. Ita quod per octo dies oportet eos prius annunciari, etiam aliqua die dominica octobris, et sequenti die dominica redduntur. Hos mensurant quatuor familie de Minbraio, scilicet Bertetus Setiers, Caloers (?) Barbins el Villemus Chalox et pueri Haimerici Cotin.'Iste quatuor familie habent pro hujusmodi censibus mensurandis eadem die qua recipiuntur procurationem suam vel duos solidos Nivernenses pro procuratione sua. [tem in dictis censibus unum cartallum frumenti ad parvam mensuram ; item quilibet illorum suos porcos in nemore de Roverei sine pasnagio. Item nota quod quilibet qui debet censum frumenti defert secum suum residuum, sed de avenis non defert secum suum residuum. Immo est illorum qui mensurant. Jar

Item consuetudines avene erant decem et septem modii et dimidus. }} que redduntur in granario nostro Belli Loci, in festo” Sancti Germani el mensurant eas li Pepi ut habetur in sequentibus.

In molendino Menon habemus Oct an, partem que empta fuit a marito à la Gormonnee, et duodecimam partem que empta fuit a Conslancia ; el desuper partem molendini que est Boatini clerici; quatuor sexlarios sigali qui empti fuerunt de denariis elemosine Petri Ogerit de Eric ad anniversarium suum. Oclava pars valuit vicesimo quarto et sexlo et octavo annis septem sex{a-

(1) Dans la marge, d'une écriture de la fin du x1ue siècle : «que ad anniversarium archiepiscopi Petri est assignata ».

ET ME Le Se 7

ÉE quie

rios bladi, quorum unus est frumenti et residuum per medium sigali et avene ; duodecima vero valuit dictis annis quatuor sextarios et dimidium quorum quatuor sunt per medium sigali- et avene el mina frumenti. Unde de molendino dicto cadunt in divisionem prebende Belli Loci, undecim sextarii et dimidius quorum tres mine sunt frumenti et residuum per medium sigali et avene, et desuper habemus quatuor sextarios sigali pro dicto anniversario sicut dictum est.

Medietatem habemus in molendino Stagni que acensata fuit Pathoeau ab anni vicesimi sexti Pascha usque ad Pascha anni tricesimi tercii pro decem et octo sextariis per tercium sigali frumenti et avene conducerdis apud Be[lJumlocum in granario nostro.

Apud Cavam Rocham habet capitulum singulis annis tres sextarios sigali qui cadunt in divisionem grosse prebende. Totam domum de Cava Rupe cum suis pertinentiis acensavit decanus Archenbaudus ad vitam suam pro() solidis Giem. Et ipse acensavit dictam domum Gilete Naau pro quadraginta solidis Par. et novem sextariis avene. Sunt ibi domus, molendinum, terre arabiles et prata et fossatum habens pisces, circa duo arpenta terre

tenet Rosella versus forestam. Que quandoque valet tres sexta-

rios sigali.

Nota quod in amodiatione grangie Belli Loci habet dictus decanus vinginti solidos Nivern. et duo prepositi canonici quilibet quinque solidos Nivern. sive acensentur, sive capitulum faciat colligi et trahi bladum. Ista que diximus cadunt in divisionem prebendarum (”) Belli Loci, grangie Belli Loci, Centrengiarum, Aceii, Corcellorum, Minbraii, terragia // nova et vetera sine garisione quam intelligimus esse in omnibus hiis, preterquam in lerragiis, census frumenti consuetudines avene, molendinum Menon, Molendinum Stagni, Cavarocha.

Antequam fiat divisio prebendarum, oportet ista demere de priori recepla, scilicel Santo Ursino, unum modium bladi per tercium frumenti, sigali el avene, Sancto Satyvro lantumdeni, duobus prepositis capituli duos modios avene, quos habent de redditu prepositure sue uterque unum modium, capellano de Castellione super Ligerim (res minas sigali ; ista autem oportet, deducere de predietis bladis, et illud quod remanebit facta ista deduc-

(1) Un blanc.

(2) Un blanc.

Da

Fo 332 verso

Fo 333 recto

tione, cadet in divisionem prebendarum Belli Loci. Nota quod in grangia Belli Loci sunt quatuor tractus quorum quemlibet vendent acensatores quolibet anno circa vinginti solidos Nivern. vel Par. secundum mercatum bladi et cc tn consuetudines habent acensatores in grangia Belli Loci quas habet G. Arnaudi in grangia Centrenges set sunt Sue. Item nota quod si faceremus colligi bladum nostrum propriis expensis quod grangiarus haberet tres sextarios sigali et unam minam frumenti + amplius, et excussores haberent quatuor sextarios vel plus vel minus sigali pro penagio, quos similiter habent ab acensatoribus.

Postea vero debent prepositi capituli partiri prebendas in capitulo apud Bituras. Debent enim colligare summam frumenti de unaquaque dictarum grangiarum et de aliis locis, preterea sigalum tercio avenam, et postea deducere Sanctum Ursinum et alios sequentes de quibus superius facta est mentio a procedentibus summis bladorum, et residuum partium, et distribuere cano-

nicis, et si quid residuum sit, facta partitione prebendarum, ,

reservare ad expensas equorum suorum avenam et frumentum et sigalum ad expensas suas. Paulo ante vindemias, sicut est circa octabas Nativitatis Beate Marie debent prepositi ire vel mittere apud Bellum Locum ut videant quomodo cupe et dolia religentur et quo modo torcularia reparentur, et sciendum quod vindemie solent constare apud /} Bellum Locum cum religatione doliorum et cuparum et reliquis expensis circa septem () Nivern. et hoc per multos annos. Secunda vero, tercia vel quarta die dominica octobris, debent mittere vel interesse apud Bellum Locum ad colligendum .censum frumentorum () et dimidium, sicut superius est expressum ad parvam mensuram de Ace (‘). In festo Sancti Germani debent ire receptum consuetudines avene circa decem et septem modios et dimidum ad parvam mensuram de Ace, quas habent li Pepi qui recipiunt et censum frumenti et consuetudinem avene () Sciendum preterea quod dampnosum est capitulum acensare censum frumenti et consuetudinem avene cum grangia Belli Loci; quia multa jura ecclesie depereunt et multi census et multe consuetudines amittuntur. Nam illi qui acensant multociens cum dissimulatione pertranseunt et non requirunt omnes census vel consuetudines ecclesie. Nolunt enim esse odiosi vicinis vel parentibus suis pro boissello frumenti vel pro cartallo avene; unde melius est quod capitulum faciat ea colligi (). Omnia ea que superius diximus cadunt in divisionem

() Un blanc.

prebendarum quamvis longe post festum Sancti Johannis Batiste recipiantur, ideo tamen quia in dictam diminutionem (°) cadunt insimiliter explanatis (). Redeamus ad illa que ante ista oportet colligere vel acensare () tres partes furni Belli Loci et medietatem furni de Stagno. Belli Loci debent acensare prepositi in festo beati Johannis Baptiste. Valuerunt autem tres partes furni Belli Loci anno vicesimo octavo quinquaginta solidos Par. el medietas furni de Stagno vinginti (*) solidos Par. et non calefiebant de nostris nemoribus ; et habuit eos Morellus de Bituris, qui vendebat forestam nostram Belli Loci. Anno autem vicesimo nono valuit furnus Belli Loci id est nostre tres partes cum quarta parte quam emit magister P. Belli (?) sexaginta quinque solidos Par. Unde ibi accipiet quarlam partem. // et medietas furni de Stagno tringinta (*) quinque solidos Par. Et habent furnos Odo Ysenbardi de Boniaco et non debebant calefieri de nemoribus nostris. Termini denariorum istorum duorum furnorum sunt medietas ad Natale et alia medietas ad Pascha, et tunc iterum debet acensari.

In crastinum Beati Johannis Batiste habemus censum apud Stagnum circa vinginti duo solidos Sacr. Nota quod multi reddunt censum apud Novam Villam de Stagno qui non habent ibi domum vel vineam vel prata vel terrarn aliquam, quia consuetudo est in villa quando aliquis vult esse de novo burgensis de Stagno, reddit de censu ad dictum terminum sex denarios Par. singulis annis quamdiu erit burgensis ; in quibus comes de Sancero habet medietatem quia habet medietatem in omnibus justiciis et redditibus ville, preterquam in parrochialibus, et nos aliam medietatem et etiam parrochalia desuper. Sciendum preterea quod in dicta villa est acordamentum de censivis de singula libra vinginti denarios. Unde medietatem relevamentorum vel acordamentorum omnium censivarum translatarum de dominio ad dominium debet serviens communis capitulo et comiti exequi, capitulo etiam medietatem unam et comiti aliam. In festo Sancti Andree mane circa missam debet esse mandatum vel nuntius capituli apud Bellum Locum ad recipiendos census; est autem summa census circa decem et novem libras Sanc in dicto censu habet dominus decanus decem libras sanc. pro quadam compositione facta inter ipsum et capitulum super hoc quod quittavit Justiciam Belli Loci capitulo, et quedam alia; unde in

(1) Un blanc.

(8) Sic.

Fo 333 verso

Fo 334 recto

reconpensationem quilationis illius, date fuerunt ei et assignate dicte decem libre Sacroc. in dicto censu. Nota quod de censu debet reddere et perficere prepositus Belli Loci quindecim libras vel circa ac proinde habere quinque solidos Sac. et procurationem suam in die et crastino et emende erunt sue, scilicet tres solidos pro censa non reddita ad diem prefixam. Item Rosselli qui habent la Chacepolerie et ex officio suo tenentur recipere partem census istius et ex ballia sua debent reddere el perficere de isto censu usque ad septuaginta quinque solidos Sac. et si non sint /} ibi, de suo perficere, ac proinde habent duodecim denarios Sance. et procurationem suam similiter in die et in crastino et sic habebit capitulum decem et novem libras, quinque solidos minus Sanc. Nota iterum quod milites et servientes non reddunt census suos nisi in erastino Sancti Andre. Nec si in die Sancti Andre reddiderint, ideo debent emendam aliquam, set si in crastino non redderent lex ab eis levaretur si vellet prepositus, scilicet tres solidos Sac.

[Ha] bet preterea capilulum apud Bellum Locum duos solidos Sac. et duodecim pullos et .vr. sextarios avene de censu in dicto festo ad mensuram parvam de Ace qui non valent plus quam tres sextarios et dimidium ad mensuram Belli Loci et sunt hujusmodi ad expensas prepositorum et habentur de sex casalibus de Minbraio et de ecclesia Belli Loci. Debet dominus Reginaldus de Bello Loco centum solidos Par. ad dictum festum sancti Andree et cc. candelas. [tem tot solidos et tot candelas ad pascha et tot solidos et tot candelas ad festum Sancti Johannis Baptiste. Summa denariorum vinginti quinque libras Par. et .vi‘. candelas.

[PJreter hec que diximus debet ad festum sancti Andree Barbinus de molendino suo duodecim denarios Sanc. de censu, item debet vinginti () quinque sextarios sigali communitati panis et vini, decem et octo sextarios sigali reddendos apud Bellum Locum in festo Sancti Germani. Ad idem festum debet Doetus Bechetus et heredes sui vinginti (”) octo denarios Sanc. de censu, de quibus duodecim denarii sunt de antiqua institutione et quatuor denarii de terra tradita eidem postea ad augmentat[ilonem alvei aque molendini ; non enim habebat sufficiens alveum : item duo denarii pro via tradita eidem et concessa ad molendinum suum ; non enim habebat viam nisi per alienos campos. Nota quod islam viam emerunt magistri Stephanus de Galardone et Girar-

(1) Sic.

(@) Le manuscrit est corrompu dans ce passage,

dus Vogrini, tune lemporis existentes preposili, ab Hernaudo Pagant et Agnete uxore ejus et est vera ibi cartalissa terre et quia vadit in volando via illa et enbias et (‘) fide data in manu magistri Stephani de Gallardone promiserunt ambo quod partem illam chemin facient nobis concedi liberam facient adieto () Ven didérunt aulem dielam viam vel cheminum, pro decem solidis // Nivern. quos habuerunt et pro uno trunco in Roinero. Debet preterea dictus Doetus et ejus heredes de dicto molendino communitati panis el vini, decem et octo sexltarios bladi conductos apud Bellum Locum in grangiis nostris in festo Sancti Germani quorum duo sextarii sunt frumenti quatuor sextarii. avene et unus modius sigali À Natali Domini in antea debent ire prepositi capiluli apud Suriacum et Bellum Locum pro vendendis vinis et vendere ad Pascha si potuerint, antequam calidum tempus advenial, propter cujus caliditatem possent impéjorari, quia sunt valde tenuis et debilis qualitatis et sustancie, vel ante Natale vendere. Sciendum autem quod anno vicesimo octavo fuit venditus quilibet modius vini Suriaci et Belli Loci () pro quinque solidis Par. Anno autem vicesimo nono fuit dalus modius vini Belli Loci pro tribus solidis Par., et modius vini Suriaci pro duobus solidis Par. quia propter inundationem aquarum pluviarum in vindemiis, ila erant terre admixte vindemie vel racemis quod fuit botatum et putridum et acridum et breviter fere nichil valuit. Anno autem vicesimo octavo fuit datus quilibet modius Suriaci et Belli Loci pro duobus solidis et quatuor denariis Par. Logre mediocres venditionis illorum duorum vinorum sunt vinginti (*) solidorum Par. duobus prepositis capituli.

[A] principio quadragesime in antea usque ad Ramos Palmarum debent ire prepositi capituli vel mittere acensatum quandocumque voluerint minulam decimam Belli (Loci) quam Reginaldus Rosselli acensavit anno vicesimo octavo pro centum solidis Par. capitulo et decem solidis de logris Par., quos ego et dominus. P. Seneret habuimus. Anno autem vicesimo nono, pro quatuor libris Par. et quinque solidis Nivern. de logris quos ego et Gal[terus] habuimus, et hoc sine cannabis, quia in illis duobus annis dimisimus gratis matri domini Reg. capellani de Bello Loco. Que decima cannabi bene valuit utroque duorum illorum annorum tringinta (*) solidos Par. Termini denariorum sunt medielas ad festum Sancti Johannis Baptiste et altera medie-

(4) Un blanc.

(2) Un blanc.

(3) Sic.

Fo 334 verso

Fo 335 recto

Fo 335 verso

tas ad festum Magdalene vel totum ad Magdalenam. /} Levatur hoc modo: De quolibet denario vel non denario agnorum vel lanarum id est vellerum, dummodo non sint ibi plus quam decem vel undecim unum agnum et unum vellus; si vero sint plures, de quolibet duo denario unum agnum et unum vellus ; et si sint pautiores quam decem vel plures et duodecim, de duobus agnis vel velleribus unum obolum; de tribus unum denarium; de quatuor unum denarium ; de quinque, tres obolos ; de sex, duos denarios ; de septem, duos denarios ; de octo, duos denarios et unum obolum ; de novem, tres denarios Sacroc. Ita quod, si sit agnus tantummodo vel vellus, vel tridecim, de uno vel tercio decimo, nichil levatur. Tenentur autem servare agnos usque ad festum Sancti Johannis Baptiste. Itaque si morerentur agni decime in cujus domo sunt, tenentur illos reddere nisi signati essent. Si autem voluerit ille cujus sunt agni quando decimantur, signabit agnos decime. Et si deinceps morerentur, non tenentur reddere illos. Consueverunt autem levare decimam agnorum circa Pascha, ante feriam Leriaci que est ante maium, et lanas vel tunc ad vicenam maii; quia alia feria est apud Liriacum prima die Maii, quia si post feriam levaretur interim venderentur () et ita amitteremus decimam lanarum. Et si oves alterius ville transierint per decimationem Belli Loci et Centrengiarum et ad alium locum ducerentur, et decimator Belli Loci et Centrengiarum eadem die levasset decimam levare potest () nisi mercator vel ille cujus sunt agni posset jurare quod alibi decimata essent illo anno. De vitulis dico quod de quolibet vitulo levatur unus denarius, de femina unum obolum, et si essent decem vel undecim, vel duodecim, unus vitulus. De agnis vero et lanis et denariis decime, habent li Chacepou redecimam, preterquam apud Centrenges ubi habet illam G. Arnaudi et apud Corcellas ubi acensamus illam, et apud Aceium ubi est noster ; pro hoc autem tenetur ire cum illo cui acensatur minuta decima et facere et levare decimam et scribere summam denariorum inde habitorum ïita quod tenetur illos reddere ülli qui acensavit decimam; et si tradantur ei vadia, /} nichilominus tenetur reddere denarios et vadia secum retinere. Item in illis tribus diebus circa Pascha in quibus levat decimam, debet habere procuratione suam singulis diebus, vel tres solidi sint pro pro-

(1) Ces deux derniers mots d’une main plus récente.

(8) Le ms: levasset decimam potest (ce dernier mot d’une main plus récente).

Joue u œ "= a” =

curatione sua. Et similiter in illis tribus diebus ante Maium, quando levatur decima vellerum. Et quantaque mora fiat in levando decimas supradictas, non potest plus exigere pro utraque procuratione sua quam tres solidos, videlicet pro quelibet tres solidos Sac. [Plreposituram Belli Loci debent acensare capitulum vel prepositi ad Pascha, quia ad Pascha incipit et ad Pascha desinit. Habuit autem eam Reg. de Vilers, anno vicesimo septimo, pro vinginti octo libris Par., anno autem vicesimo octavo et nono habuit eam utroque anno per se pro vinginti et novem Jibris Par. quarum medietas ad Nathale et ad Pascha alia medietas est reddenda. Et pro illa acensatione ad duos annos habuimus inde pro logris ego et dominus P. de Seneret quadraginta solidos Par. Nota tamen quod mediocres et consuete sunt quando prepositura acensatur ad unum annum, vinginti solidos Par. duobus prepositis. Erant autem tune quando sic acensatur hec inclusa in prepositura : Videlicet de quolibet foco ballie de Ace unam gallinam cum obolo, item duo denarii Sac. de aostagio, item : duo denarii Sanc. de anno novo. Consueverunt autem levare prepositi Belli Loci hec omnia inter annum novum et carniprivium ; tamen possent levari duo denarii de aostagio in Augusto; item duo denarii anni novi circa annum novum, item gallina cum obolo in carniprivio. Quid autem sit ballia de Ace in sequentibus manifestabitur. Has autem gallinas debet levare serviens de Ace, videlicet li Pepi et habent inde decimam gallinarum et obolorum. Et bene montant vel valent pars capituli gallinarum et obolorum deducta decima des Pepis, ce. gallinas et cc. obolos. Duos vero denarios de aostagio et duos denarios de anno novo perquirere debet prepositus laicus capituli per proprium servientem // ita quod li Pepi non accipiunt ibi decimam. Item denarii Fe 336 recto isti de aostagio et denarii de anno novo bene valent cum obolis quatuor libras et sexdecim denarios Sac. Tantumdem enim valuerunt anno vicesimo septimo, octavo et nono ; habet autem partem nostram pasnagii prepositus laicus capituli. scilicet de quibus (‘) terciam partem pasnagii et hoc ratione carte forestarie quam capitulum emit a domino Gaufrido de Briona milite. Item a tridecim porcis vel quindecim vel infinitis nichil habent forestarii decani, nisi solum capitulum vel prepositus capituli; et sciendum quod consueverunt levare de quolibet porco justicie Belli Loci delactanti unum denarium Sac., de porco Marcii duos denarios Sac., de porco ab anno in antea tres denarios Sac. ; de

(1) Un blanc d’une demi-ligne.

Fo 336 verso

aliis vero porcis qui non sunt de justicia Belli Loci levabunt quantum levare vel habere poterunt, item quinque solidos Sane. in collecta comitis ().

Hii sunt redditus qui anno vicesimo sexto, septimo, octavo, nono inclusi ‘erant in acensatione prepositure Belli Loci. [Hec sunt illa que ratione justicie vel penam pecunariam irregando potest levare. Videlicet de clamore, vinginti denarios Sanc., hoc modo quod si aliquis conqueratur de aliquo et citatus sit coram preposito, si reus convincatur vel confitealur, potest levare ab ipso prepositus (*) vinginti denarios Sanc. pro clamore suo ; item pro defectu diei potest levare à reo quinque solidos Sanc.; Ita si reus non compareat ad diem sibi assignalam, cecidit (°) in emendam capituli vel prepositi capituli, usque ad quinque solidos Sac. ; ab actore autem, si non compareat nichil potest levare emende : item de sanguine facto, ita quod non sit per os vel per nares, sel sil per /J plagam factam cum cutello vel armatura esmoluta vel lapide vel aliquo hujusmodi instrumento, sexaginta solidos Sanc. Et si ratione raptus, vel murtri, vel alicujus alterius forisfacli levari debeant plus quam sexaginta solidi ab aliquo, prepositus Belli Loci semper suos accipit sexaginta solidos et residuum totum est capituli. Dividitur autem justicia Belli Loci et Centrenges in duas ballias-quarum una dicitur Chacepolerie et alia dicitur Ace. Protenditur autem ballia de Chacepolerie a Bello Loco inclusive usque ad Minbraium, Podium et Les Plesseit ; et hanc balliam habent li Rossiau ex hereditate. Alia autem ballia que est Ace est in Centrenges, Campum Garaudi, Villehemon, Vilers et Puisoie et hac balliam habent Lippepi. Notum quod Rosselli tenentur ex ballia sua colligere quamdam partem census Belli Loci circa quatuor libras Sanc. in festo Sancti Andree apostoli, et pro labore suo habent procurationem suam illo die et duodecim denarios Sanc. Item tenentur recipere partem pasnagii que est capituli, et in ea habent quinque solidos Sanc. ut dicitur. Item habent duos sextarios avene in grangia Belli Loci, in festo Sancti Germani. Item tenentur congregare minutam decimam et habent ibi redecimam videlibet (”) de quolibet duodenario agnorum et vellerun duodecimum agnum et vellus duodecimum, et decimam omnis bladi quod non venit ad ligamentum sicut ciceres, pisa, veces, mil, panil et consimilia. Item tenen-

(1) Quelques lignes en blanc, (8) Le ms : preposito, (3) Sic,

tur submonere vel nantare homines ballie sue ad preceptum capituli sive prepositi corum. Ille autem qui habet balliam de Ace tenetur mensurare consuetudines avene in festo Sancti Germani, ad parvam mensuram, circiler seplemdecim modios el dimidium avene et habet residuum mensure quam debet quod cadit in duo ventilabra, super que consueverunt avenas illas mensurare. [a enim large affert quilibet consueludinem suam, quod aliquid remaneat, et bene valent residua illa que habet cirea decem et novem sextarios avene ad mensuram illam. Item tenentur submonere homines ballie /} sue et capere vadia in ballia sua ad mandatum prepositi. Habet preterea capitulum apud Bellum (Locum) in tota justicia sua preterquam apud Centrenges ut dicitur dominus Bengiaci et preterquam in servis comitis de Sanc. et in bordelariis militum et servientum in dicta justicia commorantibus de quibuslibet nupliis unam spatulam porci, el unum panem et duos denarios Sanc. qui panis et denarii redduntur ratione joculatoris vel mimi quem emit capitulum a domino

. Gaufrido de Briera. Et hec omnia reddit sponsus.

(Reste de la page écriture différente, liste des cens rendus par les prévôts l’année 1226.) .

(Fo 337 verso, continuation du recto, barré, peu lisible.)

(Ecriture différente, tout en haut de la page.)

Hec est descriptio reddituum et consuetudinum Seriaci in Vallibus facta a magistro Girardo Vogrini, tune temporis preposilo.

Grangia Siriaci in Vallibus fuit acensata anno vicesimo octavo Simoni Malesmains pro novem modiis et novem sextariis bladi quorum octo sextarii fuerunt frumenti et octo sextarii sigali et residuum ordei et avene fere per medium ad mensuram de Sancero que fere dupla est ad mensuram Bituricensem qua venditur et emitur que dicitur mensura piri. In hac acensatione non comprehenduntur census frumenti, cirea unum modium, reddendi in festo Sancti Germani, neque decima de Marci que eodem anno valuit sex sextarios bladi quorum unus fuit frumenti et quinque sextarii ordei et avene fere per medium ; neque mixture molendinorum de Suriaco, que gallico sermone dicuntur modures, que non cadunt in divisionem grosse prebende set sunt deputati ad expensas (‘) prepositorum canonicorum, quas faciunt apud Syriacum. Anno autem vicesimo septimo valuit corpus grangie Suriaci, sine predictis que excipiuntur, decem modios el

{1) Barré (ad benefñciam).

Fo 337 recto

F° 338 recto

Fo 338 verso

dimidium it{[a] quod de sigalo et frumento fuerunt ibi tres modii per medium et residuum ordei et avene sicut dictum est. Apud Marci, sex sextarii ordei et avene et unus sextarius frumenti. Anno autem vicesimo nono valuit dicta grangia Syriaci decem modios bladi, scilicet tres modios frumenti et-sigali per medium et residuum per medium fere ordei et avene, sine censibus frumenti et mixturis et decima de Marci. Nota quod Marci est in parrochia de Veauge, cujus ville parrochia vel ecclesia est de patronatu bituricensis ecclesie, unde in dicta decima de Marci habet semper capellanus de Veauge unum sextarium frumenti et unum sextarium avene, qui non sunt comprehensi in predicta acensatione decime de Marci, quos contulit dicto capellano bituricense

capitulum, pro quadam compositione facta inter capitulum et

dictum capellanum ; etiam si non essent in decima illa nisi duo sextarii vel tres, habet capellanus unum frumenti et alium avene.

(3 lignes en blanc)

Habemus preterea in dicta villa Suriaci tam apud Bur () quam apud Cheneveium quam ibi circa unum modium frumenti de censu in festo Sancti /} Germani, parum plus vel parum minus, qui cadit in divisionem prebendarum et preterea dicta decima de Marci que in distributione grosse prebende secedit, sicut dictum est, set in expensis capituli quadrigatur de Marci apud Syriacum.

(4 lignes en blanc)

Nunc igitur accedamus ad mixturas molendinorum Suriaci.

Notandum quod in molendino de Minbraio sive de Orliens, quod idem est, habemus medietatem octava parte minus, quam octavam partem habet capitulum obligatam pro quindecim solidis fortibus Niver., pro factura molendini, a Stephano de Puteo de Chavenon. Lie si esset acensatum molendinum pro vinginti et sex sextariis mixture, haberemus septem sextarios, residuum vero, id est, novem sextarii qui remanerent si sic esset acensatum, sic distribuerentur : Videlicet quod Gimo perciperet tres sextarios. Item Alere, mater Brune de Chaveneio, tres sextarios. Item Stephanus de Puteo insimul et Bruna de Chaveneo quilibet istorum tres minas, tres sextarios. Quilibet enim istorum trium annumeratis Stephano et Bruna pro uno, percipit terciam par-

(1) Une maïn plus récente a corrigé en « Buy ».

tem in medietate et octava parte dicti molendini Super illam portionem que contingit Stephano de Puteo, sive illa portio sit tres mine vel quilibet aliud (), id est capitulum (‘), habet quindecim solidos Nivernenses quos posuit capitulum in emendatione partis quam habet dictus Stephanus in dicto molendino, secundum ratam partis illius Stephani. Unde capitulum percipiet fructum partis illius, quousque habuerit vinginti quinque solidos Nivernenses hanc partem capituli .i. medietatem octava parte minus et sextam partem medietatis totius molendini et octavam partem que est Stephano de Puteo. Habet Tescelinus molendinum ad septem annos pro dimidio modio mixture ad mensuram Sacrocesariensem. Quorum tres sextarii sunt reddendi ad festum /} Magdalenes (*) quando traditum fuit ei primo et alia medietas ad Nathale et nichil interim tenetur ibi ponere capitulum de suo.

[Slciendum preterea quod in molendino de Crot habet Robeluns, quidam homo de Suri, medietatem. Item dominus Nicholaus, vicarius magistri P. de Vico archidiaconi Bituriensis, habet medietatem alterius medietatis, id est quartam partem totius molendini, in qua quarta parte totius molendini habet dominus

. Gaufridus, perpetuus vicarius de Suriaco, quartam partem et remanent tres partes, quarum autem trium quartarum quarte partis tocius molendini, habet capitulum medietatem et dominus Nicholaus iterum aliam medietatem. Hanc autem nostram medietatem trium quartarum quarte partis tocius molendini habet dictus Tecelinus pro uno sextario mixture reddende ad festum Sancti Johannis Baptiste. In molendino Fontis habet dictus Robelons terciam partem. Item dictus Nicholaus aliam terciam partem et remanet tercia pars ; in qua tercia parte habet dominus Gaufridus, vicarius de Suriaco, quartam partem et remanent tres quarte partis totalis ; tercie pafr]tis tocius molendini habet dictus Tescelinus ad septem annos pro uno sextario mixture, per manum dicti Stephani Peloni et Gimonis, ita quod nichil tenetur ibi capitulum de suo, et debet eum dictus Stephanus demittere in equo bono sicut cepit eum elapso septennio. Notum quod mixture istorum trium molendinorum et residua bladi Suriaci, facta distributione prebendarum, sunt deputata ad expensas prepositorum capituli apud Suriacum, in residuis enim accipiunt avenam ad equos, residuum vendunt.

() Sic.

Fo 339 recto

Fo 339 verso

[NJota quod in paleis grangie Suriaci, habent acensatores medielatem, pro qua motietate UE ministrare farraginem recentem proposilis el nuntiis capituli, illuc pro negotiis bituriencis ecclesie euntibus quotiensconque ibidem sic venerint et etiam ipsi decano vel mandato ejus ad facienda cubicula ipsorum el ad sternendum subter equos et per cameras et domos.

Cum hoc etiam tenetur dictus prepositus ministrare eis quod superius diximus vel eorum mandatis fenum ad equos eorumdem et propter hoc faciendum tenet prepositus lerram de Campo Benedicto que fuit pratum, et pratum et terram que sunt ante

domum Bernardi de Sala ; item peciam prati et peciam terre que

sunt prope molendinum de Panclaines et quarterium prati quod est ante domum Panicherotum. Item debet prepositus ministrare fenum ad torcheandum pressorium in vindemiis et paleam ad saccos pressorii. Îtem prepositus habet decimam canabi et propter hoc debet exibere napos et toallas ad vindemias faciendas el utensilia necessaria.

Ab octabis Pentecostes in antea usque ad festum apostolorum Petri et Pauli debent ire accensatum preposili capituli grangiam de Suriaco et precipue debent ibidem adesse- vel in die sabbati sero, vel in dominica, vel in aliquo festo de tune inveniuntur gentes insimul.

[De ecclesia Suriaci in Vallibus, reddit singulis annis dominus Villermus de Caritate sexaginta solidos Parisienses et .rm°.

candelas quorum denariorum et candelarum medielas ad festum

Omnium Sanctorum et alia medietas in Pentecostis synodo est reddenda. Nichilominus lamen tenetur dominus capellanus vel ille qui loco illius eril exibere candelas decano et prepositis capi- Luli uni vel ambobus el corum nunptiis ad cenam ipsorum et cubicula facienda, et ad sternendum equos et ad cubitum. Capellanus lamen cum suo vicario vel clerico debet comedere cum ipsis. [Vligilia Sancti Egidii que est in septembri prius, vel die ante vigiliam, debent prepositi capituli ire vel mittere apud SUrIaCUM Cf ie quomodo cireuli emantur apud Sar (?) in feria de Sancti Egidii ad dolia Suriaci religanda. Solent autem aliquando constare circuli in dicta feria circiter quadraginta solidos Turonenses. Tune eliam debent prepositi capituli videre quomodo dolia religentur el cupe, quo modo etiam torcularia reparantur et dimittere aliquem loco sui, vel aliquis eorum debet remanere ad custodiendum vinum capituli et vindemiam et demitiere ii denarios ad vindemias faciendas. Solent autem

multotiens constare vindemie cum reli /} gatione doliorum et cuparum et circulis et hiis omnibus quatuordecim libras Nivernenses et cum vindemialione clausi nostri et vince quam dedil nobis uxor Gaudrici Poruchet, quam dicit sibi acensalam esse dominus Gurra pro duobus boissellis frumenti ante prepositum. [Alpud Suriacum debent mittere prepositi capituli vel alter corum ire in vigilia Sancti Germani, ut sciatur quantum vini habent domini apud Suriacum et quod constaverunt vindemie, et ut capiantur census Suriaci in festo Sancti Germani.

[Nota quod apud Suriacum habemus rmultiplices census recepiendos (°) in festo Sancti Germani, etiam in illa villa. Primus est ille qui dicitur magnus census, cujus summa est circa quatuor libras Turonenses. Secundus vero est ille qui dicitur census communis, cujus summa est vinginti solidos Sanc. in quo habet Matheus Brevins quartam partem id est quinque solidos Sac. ad vitam suam tantummodo et post mortem suam erit capituli, tali enim conditione dedit illi eum avunculus suus decanus ad Brerins, videlicet qui erat cum quatuor fratribus () qui eum communiter possidebant, et propter hoc dicitur census communis. Item tercius census est qui est in quodam prato de Suriaco, scilicet duodecim solidi Sac., quod pratum nune, scilicet anno tricesimo primo, Bernardus de Saur, Gaufridus Peletons, Odo-

ninus Lorceus et Pelerinus de Chaveneu tenent. Et in quolibet uno quoque solido, unum denarium tantum. Est preterea quarque libra quatuor solidi, nisi res transeat ad heredem ; tunc de uno quoque solido, unum denarium tantum. Est preterea quartus census quem capitulum emit a Gaufrido Aigret, cujus summa est quatuor solidi Sane., et in eo est acordamentum quod est capituli, quia Capitulum emit illum censum a Gaufrido Aigret.

(2 lignes effacées — 2 lignes en blanc)

In festo beati Slephani in crastinum Nathalis debent habcre,

prepositi capituli mandatum vel nuncium aput Buium circa horam terciam qui recipiat censam quam habet capitulum apud Buium dicta die, cujus summa est quadraginta qualuor solidi Sac. In collectione autem census habet preposilus, sive qui ibidem debet interesse, x11. denarios Sac. el procuralionem suam,

(1) Correction d'une main plus récente. Le ms portait... « quadruplicem censum recipiendum ».

(2) Un blanc.

Fo 340 recto

Fo 340 verso

ut dicit set credo quod alterum illorum tantummodo. Prepositus vero domini Marioti de Foris affert tunc censum domini sui, scilicet undecim solidos, duos donarios minus, Sac. et debet illos afferre in bursa alba et nova. Debet habere sex denarios Sanc. vel octo ut dicitur pro procuratione sua, quia dicitur quod solebat habere procurationem suam apud Suriacum ubi solebat eos afferre, et quittavit capitulum pro sex denariis, vel octo Sac hoc modo quod non afferret illos undecim solidos apud Suriacum

: (2 lignes en blanc)

In crastinum Sancti Stephani, id est in festo Sancti Johannis Evangeliste debet esse nuncius capituli apud Suriacum ut recipiat censum quem dicta die habemus ibidem. Hujus autem summa est tridecim solidi Sanc. In censu isto habet prepositus Suriaci duodecim denarios Sanc. et procurationem suam, ut dicit.

Nota quod de illis vinginti tribus solidis sunt quadraginta denarii de censu communi, de quo superius mentionem fecimus in magno censu Sancti Germani ; in illis autem quadraginta denariis habet Matheus Breveris (?) similiter, sicut diximus, quartam partem, id est decem denarios Sanc. ad vitam suam tantummodo. Et post decensum () suum, erunt capituli. Nota quod in terra Suriaci et circumquaque est lex vel emenda illorum qui non reddunt censum suum ad diem quinque solidorum Sac. pro emenda que est prepositi, quia ipse tenetur ad festum persolvere de bursa sua.

Fo 341 recto [Mlinutam decimam Suriaci possunt ire acensare prepositi capituli a principio quadragesime in antea usque ad Ramos Palmarum quandocumque voluerint. Valuit autem anno vicesimo octavo quadraginta solidos Nivernenses, sine decem solidis Nivern. quos ego et dominus P. de Senereto habuimus. Item anno vicesimo nono valuit quadragenta solidos sine aliis decem solidis de logris, quos ego et magister Stephanus de Galardone habuimus. Aliquando valuit plus, aliquando minus ; terminus denariorum est ad festum Sancti Johannis Baptiste ; logre mediocres sunt quinque solidi Nivern. duobus prepositis capituli.

(4 lignes en blanc)

In annunciatione beate Marie habemus censum apud Gemam, decem denarios Sanc. ut dicit dominus Gimo, scilicet quatuor

(1) Sic.

denarios a Rudolfo Tuebof et sex denarios ab heredibus Caquegam.

ë (à lignes en blanc)

In crastinum Pentecostes habemus apud Suriacum de censu, quindecim solidos Sac. secundum summam receptam in anno Domini xxx°

(4 lignes en blanc)

In festo Sancti Germani habemus de censu apud Bui, a monachis de Callovio unum quartum avene de casali suo de Bui, heredes de Valle de Bui, unam minam frumenti. De terra de Cruce de Bui Mantellus et ejus heredes de hereditate sua, unum quarlerium, heredes Pinonis de Bui, de terra de Marleu, duos boissellos, heredes Moreti de Bui, de hereditate sua, unum carterium frufmenti], Hucheret de Vauvoise, de terra Herberti de Bui, tres boissellos, Agnetart tres boissellos, de terra que fuit dicti Herberti, heredes Bonis // de Bui, unum carterium de terra que partitur cum heredibus dicti Herberti, relicta Petri Trespeau, duos boissellos de terra que fuit Herberti de Bui.

Apud Chaveneu debent heredes Andree de Vallibus de Chavenes unum carterium frumenti et unum modium vini ; heredes Ren. de Vallibus dimidium carterium et dimidium modium vini, heredes defuncti Odini de Putheo, duos boissellos frumenti et dimidium modium yini. :

(2 lignes en blanc)

Nota quod, ut- dicit dominus Gimo, dominus Ar. decanus Bituricensis ad testimonium ipsius Gimonis asserentis dominum decanum in acensationibus terrarum faciendis nullum jus habere ipsas acensationes quitavit imperpetuum capitulo et earum servicia atque logras.

(Fin de la page blanche, 342 recto blanc.)

Fo 341 verso

(En haut de la page, Ko 342 verso, gros caractères d'une main plus récente.)

DE BALLIA BENGIACI

Grangia Bangiaci habet quatuor latera principalia sibi appendicia, scilicet Raimum, Flavigne, Croces et la Chartilenge de Viri. Grangiam Bangiaci cum dictis appendiciis acensavit Reg. de Fonte et Raimundus Forriaus anno Domini M°. cc°.xx°. octavo. pro sexaginlta quatuor modiis, per medium frumenti et ordei, ad mensuram celarii vel granarii capituli. Fuerunt ibi preterea duo modii avene de logris antique institutionis, quorum unum modium percipit semper decanus et uterque duorum prepositorum canonicorum quatuor sextarios, el prepositus laicus Bengiaci quatuor sextarios ad dictam mensuram. Anno autem vicesimo octavo valuerat tantumdem dicta grangia, sel anno vicesimo nono non valuit nisi sexaginta modios, inclusis ibidem duobus modiis avene qui sunt de logris. Notandum quod dicti acensatores acensaverunt dicta latera grangie Bengiaci anno predicto hoc modo: Raimonum pro duodecim sextariis bladi; Flaviniacum pro sex sextariis; Croplas pro tribus sextariis ; Cartilengiam de Viriaco pro tribus sextariis. Et ita super corpus grangie Bengiaci remanerunt tune sexaginta sextarios () bladi. Sciendum preterea quod habemus prope Bangiacum quasdam terras acen-

satas, quarum fructus que (") usque modo ceciderunt in divi-.

sionem prebendarum, vel in amodiationem grangie Bangiaci sicut fructus decime de Tanay quam capitulum emit a Bartolomeo de Solario; que terra acensata est Radufo et Andree Besoc et eorum heredibus pro tribus sextariis bladi, per medium frumenti et ordei ad mensuram granarii, conducendis Bituris .annuatim in festo Sancti Germani, et super hoc habemus litteras Ar., decani. Item Guischardus Cotins acensavit ad heredem a decano et capitulo terram que accidit ecclesie Bituricensi et Bernardo Chaudet, que est (°) et reddet inde de singulis annis ipse et heredes sui octo sexlarios bladi, per medium frumenti et ordei, apud Bangi in festo Sancti Michaelis ad mensuram granarii, et

(1) Sic.

(2) Un blanc.

est deputatum bladum istud ad expensas prepositorum usque modo.

Habemus preterea in decima de Creum, que est prope Janiau vel Roneïi (?) // quartam partem que acensata fuit anno vicesimo octavo quatuor sexlarios per medium ad mensuram Montis Falconis el anno vicesimo nono quatuor sextarios el dimidium eodem modo, el emit eam magister Amisius de Duno pro anniversario suo singulis annis faciendo in Bituricensi ecclesia. In dicta decima habet aliam quartam partem dominus Galterus de Sancto Ursino, de vicaria sua: et dominus decanus medielatem. :

Nota quod ab octavis Pentecostes usque ad festum Petri et Pauli quod est festum ville Bangiaci debent ire acensatum prepositi canonici Biluricensis -ecclesie quandoconque voluerint set melius est ut sint ita in sabbatis sero et in diebus dominicis et lestivis quia lune melius invenient homines et acensatores insimul et acensare volentes. Notantum etiam () quod tale pactum debent inire preposili canonici cum accensatoribus quod reddiderint fere tolum vel totum bladum Bituris infra festum Omnium Sanelorum et quando accipiunt fidejussores de grangia, debent eos recipere pro ultimis decem modiis ad minus.

Notandum quod quinque homines in justicia Bangiaci commorantes colunt terram cum bobus, uno sive pluribus, vel carruca integra bobus omnibus suis, vel partim suis, partim alterius cum quo iniit consortium, vel vulgo dicitur asoutier, debent carruagium hoc modo ; quando grangia Bangiaci est acensata et omnino est sala, vel quando remanet in manu capituli, ita quod capitulum non acensat eam, considerandum est quot sint ibi modii vel sextarii in corpore grangie Bangiaci cum la Cartilenge. lta quod non conprehenditur ibi Raimum neque Flaveniacum, neque Cropte. Item considerantum est quot sint homines in dicta justicia qui habeant boves, vel boves suos, vel alterius arabiles ; et postea parciendum est bladum in tot partes quot sunt dicti homines dictos boves habentes, et tunc debet quilibet istorum partem suam quadrigare Biluris, videlicet tot bladi ille qui non habet nisi unum bovem vel duos, quantum ille qui habet tres vel quatuor, vel plures vel carrucam. Item si colat terram eum |} equis vel jumentis, uno vel pluribus, sicut dictum est, debet similiter carruagium, et si colat eam cum asinis vel summeriis, non debet nisi dimidium carruagium quia fuit judicatum quod duo asini currerent pro uno bove velequo. Ab hac consuetudine

(1) Sic, le correcteur. Le manuscrit portait : tamen.

Fo 343 recto

Fo 343 verso.

Fo 344 recto

excipiuntur hii sex, vidilicet capellanus cum vicario et clerico suo si habeant boves, prepositus judex, ille qui habet balliam de Charpagnes, ille qui colligit census Bangiaci quod solebat facere Bartholomeus de Solario, dux (trois mots grallés) et li franc de Saligny ut dicitur. Et nota quod omnes illi qui adducunt bladum debent habere quilibet illorum unum obolum Parisienum (') tantummodo ad bibendum super acensatores, vel super capitulum si capitulum faciat decimas suas in expensis propriis congregari.

Apud Bangiacum habemus (”) circiter triginta duo arpenta pratorum sita in diversis locis, de quibus (”) novem arpenta sunt super Asym prope nemus de Campegni. De aliis vero petiis, quia in diversis locis site sunt, et de facili describi non possunt, ad presens omittimus. Nota quod ista prata debent ire acensatum prepositi veteres vel de novo substituti a Pascha in antea quandoconque voluerint, quia quando magis tempestive acensantur tanto melius custodiuntur et euriosius ab illo qui emit herbam et clauduntur fossatis si voluerint. Sciendum item quod anno xx° octavo valuerunt duodecim libras Nivern. cum logris decani et prepositorum canonicorum que sunt vinginti solidi Nivern., de quibus dictus decanus habet decem solidos, et quilibet duorum prepositorum canonicorum quinque solidos. Anno autem vicesimo octavo valuerunt (”) et anno vicesimo nono quatuordecim libras Nivern. cum dictis vinginti solidis lograrum que super sunt ibi. Notandum iterum quod quando acensant prata Bengiaci, semper intelligitur quod decanus habeat ibidem usagium ad equos quotquot habuerit secum in sua societate apud Bengiacum ab uno anno usque ad alium quotiensconque venerit ibidem, dummodo non excedit mensuram. Et similiter duo prepositi capituli et omnes nuntii /} quotiensconque veniunt apud Bengiacum pro negotiis ecclesie tantummodo.

[Nlota iterum ex quo herba est in pratis de Champegni usque dum tollitur, habet ibidem dominus de Fonteneio usagium suum ad equos selle sue, sicut ad quatuor equos vel quinque, vel sex ad plus tantum modo, et hanc consuetudinem non solum -habet [in] pratis nostris de Campegnie, sed etiam in lola pratea de Champagni, ita quod eque non debet levaré consuetudinem suam

) Sic.

) Le correcteur : solebamus habere.

) Le correcteur : adhuc.

) Un blanc.

Page 1