ANT
in aliis pratis sicut in nostris. Nota iterum quod Robertus de Champagni et heredes sui sunt pratearii totius pratee de Champagni ita quod eque bene aliorum pratorum sicut nostrorum et est exinde homo legius domini decani. Et quando servus domini de Fonteneio yenit in pratis de Champagnie pro levanda consuetudine domini sui, non debet eam levare sine presentia et precepto Roberti pratearii et dietus pratearius debet servienti domini de Fontenaio assignare ut levet consuetudinem domini sui una vice in quodam de pralis alicujus rustici, alia vice in prato alterius rustici, alia vice in quodam de pratis Beati Stephani. Termini denariorum debent esse ad Nativitatem Beate Marie primus et secundus in nundinis leprosorum.
[DJecimam vini et angaria sive corveas Bengiaci solent acensare insimul circa Assumplionem Beate Marie vel Nativitatem ejus, ila quod ante quod inceperint vindemie, acensata sint. Fuerunt autem acensata, anno vicesimo octavo tridecim libras Nivern. Reginaldo de Fonte, inclusis [ilisdem vinginti solidis qui sunt de logris. Et anno vicesimo septimo, duodecim libras, et anno vicesimo nono. Nota quod ïilli qui acensant decimam vini habent bannum quem habemus apud Bengiacum, qui incipit in vigilia Sancti Martini hyemalis inclusive, et durat usque ad vigiliam Natalis exclusive, ita quod si [in] vigilia Sancti Martini non haberet aliquis de villa in dolio suo quod est in taberna nisi unum sextarium vini et dimidium vel plus vel minus, ille qui habet bannum potest facere illam tabernam et omnes alias cessare. Nec etiam potest aliquis vendere vinum suum private in domo sua, quod si quis fecisse deprehensus sit a preposito ville vel ejus mandato et vinum et picherium erunt prepositi, et decanus () // qui est dominus ville habebit emendam suam, et ille qui habet bannum perdas quas fecit ad probationem suam. Nota quod ille qui habet bannum non debet miscere aliud vinum in vino decime ; quod si comprobatus sit fecisse, cadit in emendan decani (*). Nota iterum quod ille qui acensavit decimam vini Bengiaci potest ponere vinum de banno ad precium ad quod fuit carius vinum Bengiaco a vindemiis usque ad festum Sancti Martini hyemalis, et ad minus si voluerit, set non ad majus precium quod fuerat precium carioris vini ante bannum. Banno tamen preterito vel Natali, potest ponere eum ‘ad quodcumque precium voluerit, quia tune non tenentur homines Bengiaci emere vinum
(1) Le correcteur a : capilulum.
(2) Le correcteur : capituli,
Fo 344 verso
Fo 345 recto
illud nisi de voluntate sua. Nota iterum quod quamdiu racemi sunt in vineis seu virides, sive maturi, habent ibidem preposili capituli usagium suum quando veniunt in villa, scilicet in viridis ad salsas et in maturis ad comedendum. Nota iterum quod apud Bengi non levatur decima vini sed duo decime et similiter bladi, set levatur decima minutorum sicut agnorum, vellerum et hujusmodi. Nota quod illi qui habent corveas vel consuetudines Bengiaci, habent carucas omnium hominum Bengiaei qui habent carucas. Ita quod nullus ab hac consuetudine excipitur, preterquam quinque videlicet prepositus, judex, li Chacepous de Champagnes qui est modo Humbaudus judex, ille qui colligit census ville, qui habet balliam quam habuit Bartholomeus de Solario, quam habet modo Odo Concoceaus et dux Bengiaci. Et preter hec capellanus Bengiaci. Habet autem acensator corvearum carucas justicie Bengiaci ter in anno, primo scilicet infra festum Sancti Andree, secundo infra ultimam ebdomadam marcii, tercio infra festum Sancti Johannis Baptiste. Valet autem predicta decima vini circa quadraginta modios vini; nota quod illi qui colunt terram cum ligonibus, vel carucis, vel novalibus emplis non debent angariam. Nota quod anno vicesimo octavo, erant in justicia vel potestate Bengiaci quadraginta /} vel triginta octo caruce tam boum quam asinorum. Page denariorum decime vini el angariarum possunt esse una ad Natale quando vinum est venditum, altera circa Invocavit me quando venduntur novalia
, Carucarum, Tamen vidi quod prepositus Bengiaci, Michael capel-
lanus de Estrichaco et Morellus Cornete, frater ejus, omnes denarios infra nondinas leprosorum Bituricensum (), anno Domini M° cc°xx°1x° erant apud Saliniacum tres carruce, quarum una francorum, que reddit decimam, non tamen reddit consuetudi: nem. Apud Carr. (*) novem, apud Chaveau tres, apud Buicum sex, quarum una est leprosorum que neque reddit decimam neque consuetudinem, altera est Petri de Binch., qui reddit decimam sed non reddit consuetudinem, in burgo Bengiaci decem, set sunt de illis due et dimidia que non reddunt consuetudinem, tamen reddunt decimam : una scilicet prepositi et judicis insimul dimidiam habebit judex qui est ballivus et preco de Charpagne; et si quilibet istorum duorum haberet integram carrucam, non deberet corvéam, tamen redderet decimam ; summa
reddentium consuetudines, viginti quinque, vel viginti sep-.
tem. Novalia Marcii valent quinquaginta solidos Niv. quolibet
(1) Sic.
viginti et quinque vendito pro duobus solidis Nivern.; novalia Sancti Johannis vel de Garetalles et Sancti Andree vel de Civetalles, quatuor libras quinque solidos minus. Quolibet istorum novalium vendilo pro octodecim denariis quia minus valent quam novalia Marcii. Sumima denariorum novalium circa sex libras et quinque solidos Niv. Nota iterum quod anno vicesimo nono habiti sunt circa septuaginta modii vini de decima vinee Bengiaci, quorum quilibet valuit sex solidos Nivern., unde ad hoc marchatum deberet valere totum vinum circa viginti libras vel viginti et unam Nivern. et angarie sex libras Nivern. Et vindemie coustant quadraginta solidos Nivern. vel quinquaginta vel septuaginta ad plus // et ita debuit inde habere fidejussores de fructu, deductis expensis viginti quatuor libras Nivern. et coustaverunt ei viginti tres libras inde lucratus est viginti solidos, set hoc falsum. Immo perdidit centum solidos Niv., quia fecerunt ei injuriam in banno, quod non fuit bene observatum.
In festo Sancti Martini hyemalis vel circa debent Bengiaci consuetudines acensari: Sunt autem hec; videlicet de quolibet sutore par sotularium ; secundo melius ita quod ut dicunt. Sutor in manu sua accipiet vel melius et pejus par sotularium sine electione, et ille qui acensavit consuetudines Bengiaci melius par quod inveniet in multitudine sotularium, et hoc cum electione ; de quolibet panifice, unum denarium singulis annis in festo Saneli Michaelis reddendum. De unoque carnifice qui etiam semel in anno in villa de Bengiaci carnes (”) vendiderit, unam -jambam porci, in vigilia Natalis Domini persolvandam. Adhuc omnés carnifices qui poreus () a prima die adventus Domini usque ad natale Domini in dicto burgo mactaverunt, de singulis porcis unam jamibam donare tenetur. Sciendum etiam quod quilibet carnifex similiter in adventu Domini de singulis bobus in dicta villa mactatis donabit armum, primo tamen tribus denariis eidem carnifici persolutis. Istas enim consuetudines venditit capitulo Humbaudus Capelli de Fonteneio, cannonicus Beate Marie de Salis, quas habebat in dicta villa ratione paterne seu materne hereditatis et hos idem duo fratres ejus quitaverunt et etiam quicquid vir reclamabat in omnibus justiciis et duellis Bengiaci, in manu beati Villermi tunc temporis Bituriensis archiepiscopi, et super hoc habemus ejus litteras. Valuit autem anno vicesimo octavo vinginti solidos Niv. quos dedimus domino Bruno qui
(1) Le ms : carnenes.
(2) Sic.
Fo 345 verso
F° 346 recto
Fo 346 verso
vadit ubi mittimus eum. Nota quod dicunt prepositi et Bernadus judex quod aliquando vendiderunt consuetudinem solam carnificum vinginti solidos, et ita lucrati sunt consuetudinem panificum et sutorum. Terminus denariorum est ad Natale. Nota quod
omnimodam consuetudinem reddit clericus apud /} Bengiacum
quicunque ille preter personam vel capellanum ville. Ille etiam reddit decimam de animalibus que habet in villa ubicunque sint, nisi in domo sua in qua manet, fuerint.
[Mjagnus census Bengiaci est in festo Sancti Germani, cujus summa (). Nota quod apud Bengiacum nullum habemus acordamentum ; set quando transfertur aliqua possessio de dominio ad dominium, duplicatur census tantummodo. Notum iterum quod in dicto censu in predicto festo recepto, habet prepositus Bengiaci duos denarios Par. Item judex duos denarios Par. Item Humbaudus judex qui est serviens de Champagnie duos denarios Par. Iste Humbaudus tenetur nantare vel submonere charreium vel aliquem ajornare, vel quodlibet alium honestum facere apud Charpagnes ad preceptum prepositi vel judicis, vel amborum insimul. Item tenetur ire vel mittere post carucas quando levantur corvee capituli et ministrare in propriis expensis les rootes vel prors, quod idem est, ita quod si per defectum de roortes, amitteretur. S
[Dle Ecclesia Bengiaci reddit singulis [annis] dominus Pontius Bituricencis capitulo de censu sexaginta solidos Par. et cec. candelas quorum vinginti solidi Par. et centum candele sunt reddende ad festum Omnium Sanctorum et totidem solidi et candele ad Pascha et totidem solidi et candele in inventione beati Stephani in Augusto. Et desuper exibere tenetur candelas decano quando venerit apud Bengiacum, sed non proposito capituli. Apud Avor habemus duos solidos Nivern. de censu in octabis Omnium Sanctorum. In festo sancti Martini hyemalis habemus censum apud Bengi cujus summa est (°) et in dicto censu habet quilibet dictorum trium serventium duos denarios Par.
[AJ Natali in ultra debent prepositi capituli ire acensatum furnum Bengi vel Bituris loqui cum hominibus Bengiaci et acensare furnum si ibidem invenerint eos. Et est terminus precisus acensationis dicti furni quandoque ad Natale, quandoque in Epiphania Domini, quandoque ad // Candelosam, videlicet secundum quod traditus fuit precedenti anno et secundum quod illi
(1) Un blanc.
(2) Un blanc.
qui acensarunt illum dimittunt illum. Fuit autem acensatus Bernardo Judici anno vicesimo octavo, duodecim libras et sex solidos Niv., inclusis vinginti solidis Nivern. de logris, qui sunt medietas decani, et alia medietas duorum prepositorum capituli. Anno autem vicesimo octavo, sex libras et dimidiam cum logris, quia bladum tune erat quasi pro nichilo. Ita erat vile. Prima paga denariorum est ad festum Beati Johannis Baptiste et secunda ad Natale. Et debemus de bursa capituli reparare si quod reparan- -dum sit in furno nisi in mercato et acénsalione furni excipiatur.
À festo Beati Stephani in crastinum Natalis Domini habemus censum apud Bengi cujus summa est (*) et in dicto censu habent tres servientes quilibet dues denarios Par.
In purificatione Beate Marie habemus in molendino judicis octo solidos Nivern.. Hujus molendini est vicarius Humbaudus .judex. Quo mortuo inmunes erunt heredes judicis a pensione quam reddebant de molendino, videlicet octo solidos in dicto festo et octo solidos Nivern. ad Pentecostes ; et capitulum saisiet molendinum et stagnum desuper et faciet de eo suam voluntatem.
[Mlinutam decimam Bengiaci debent ire acensatum prepositi a principio quadragesime in antea quandoque voluerint. Habemus autem minutam decimam ubicumque et magnam; et in ea parte ubi habemus magnam, levatur autem hoc modo in justicia Bengiaci, de quolibet denario agnorum et vellerum unus agnus et unum vellus, hoc modo quod decimator non eliget. Postquam decimator sciet per inspectionem vel juramentum illius
cujus sunt agni et vellera quot agnos et quot vellera debet habere,
-ille qui habet vel cujus sunt agni et vellera affert decimatori tres
agnos et tria vellera, et decimator accipiet agnum quem voluerit ex tribus ; similiter et vellus. Et ille cujus sunt agni et vellera non ponet duos residuos /} agnos vel duo residua vellera cum alis, set segregati in aliam partem (‘) etiam post ea ei afferret alios tres agnos et sic eodem modo quousque habuerit totam decimam suam agnorum et lanarum et hoc in diversis temporibus. Quia agni levantur circa diem lovis in Cena Domini et lane ad vicenam Maii. Tamen in justicia Bangiaci et apud Flavignacum servantur per octo vel quindecim dies. Aliter autem non ita, propter participes qui tantum forte non expectarent. Dixi quod de quolibet denario levatur unus agnus et unum vellus in jus-
(1) Un blanc.
Fo 347 recto
Fo 347 verso
ticia Bengiaci ; et si sit minus quam decem vel plus quam decem dummodo non perficiant vinginti de quolibet agno et vellere habet decimator unum obolum. In aliis vero locis que () non sunt de justicia Bengiaci eodem modo se habet, preterquam in agnis vel velleribus paucioribus decem vel pluribus decem et paucioribus vinginti. Non levatur pro agno vel vellere nisi una pictavina tantummodo. Notandum vero quod si die illo quo levatur decima agnorum vel vellerum transirent oves vel agni per decimationem illam ad ‘aliam villam vel locum, decimator illius decimationis levaret decimam agnorum vel lanarum dummodo posset jurare vel ostendere quod eadem die levasset decimam nisi mercator cujus sunt agni vel oves posset legitime jurare, sed esset talis quod juramentum suum esset receptibile, quod dicta oves vel agni alias decimati essent illo anno. Est autem illa consuetudo in levatione decime agnorum quod fetus vel agni agnorum qui decimati sunt anno preterito, fetus inquam illorum agnorum non decimantur anno sequenti neque fetus illorum fetuum anno tercio. Et sic in infinitum, tamen secundo anno et deinceps quamdiu vivunt ; post primum agnum fetus illarum matrum semper decimantur, et nichilominus semper lane matrum quolibet anno decimantur: De decimis vero porcorum seu cochetorum et vitulorum unius anni, dico quod
- de quolibet denario levatur unum apud Bengi et circa. Si vero
pauciores decem vel ‘plures duodecim et pauciores viginti vel triginta |} et sic de aliis per denarium multiplicationem fuerint, non levatur pro singulo masculo nisi unus denarius monete patrie et pro singulis feminis unum obolum et hoc tam in justicia Bengiaci quam extra. Nota iterum quod in nostra decima Bengiaci habet prepositus Bengiaci unum agnum similiter et unum vellus; et judex similiter illa duo. Et propter hoc debent judex et prepositus tradere unum servientem, si requisiti a decimatore fuerunt, qui ibit cum decimatore per justiciam Bengiaci tantummodo et tradet ei vadia pro decima si necesse fuerit. Tamen decimator tenetur dictum servientem procurare.
[Vlaluit autem nostra decima Bengiaci anno vicesimo octavo duodecim libras Nivern. cum logris, scilicet viginti solidos ejusdem monete, querum decem sunt decani et decem duorum prepositorum canonicorum. Anno autem vicesimo nono valuit viginti et unam libras et decem solidos cum logris. Bernardus
SN Er 2 PE PAR RE RE (1) Sie,
de () habuit illam. Termini denariorum possunt esse medietas in oclabis Pentecostes, alia ad feriam Sancti Austregisili estivalis, Œuia in dicta feria possunt vendere et explectare agnos et vellera, et inde pagare ; et alia medietas ad festum Magdalenes vel totum ad primum terminum.
Habet capellanus Bengiaci decimam viciarum, cicerum et omnis liguminis quod non venit ad ligamentum preter pisorum et hoc habet solummodo in justicia Bengiaci et non apud Vinacum vel Flavignacum vel Ramonum vel Croptas.
[HJjabet autem capitulum Bituricense mortaliam seu manum mortuam sive eschaetam, quod idem est, apud Bengiacum. Est autem mortalia, sive manus mortua, eschaeta que accidit ex morte sive decessione alicujus. Fit autem vel accidit tripliciter quandoque enim ex morte patris vel matris, quando ex morte fratris vel sororis. Tercio vero ex morte vel propter mortem mariti vel uxoris. Ex morte patris vel matris adhuc dupliciter in masculis et feminis quia, quando decidit alteruter sine herede, accidit portio ipsius. Quando ambo, totum accidit. Quando vero moritur alteruter et partiti sunt liberi, nichil parte eorum percipiunt. Sed si partiti sint // et decidat alteruter, portio illius qui decessit accidit. Et ecce secundus modus in masculis et feminis communiter. In filiabus vero accidit paterna vel materna heredes (). Mortuis patre vel matre (”) primo quando nupserunt ; postquam enim maritate sunt, nichil percipiunt amplius de possessionibus vel mobilibus patrum vel matrum decedentium. Secundo vero quando maritant se filie vel nubunt cum viro alterius dominii sine consensu domini sui. Tune enim quando sic nubunt, nichil in paterna vel materna hereditate percipiunt ; et hec Consuetudé est in tota terra Montis Falconis. Ex morte vero fratris vel sororis accidit eschaeta quando partiti sunt et divisi ad invicem. Tune vero quando partiti sunt altero eorum decedente, alter vel reliqui nichil percipiunt in re decedentis. Ex morte vero marili vel uxoris quantum sunt accidit nobis eschaeta. Videlicet quando alteruter, decedit medietas tocius, et post decessum alterius superstitis, alia medietas. Vel si ambo decedant insimul, totum accidit insimul sicut aliquando fieri solet. In quantum sie sunt dixi ad differentiam maritorum vel uxorum qui habent filios et filias, vel filias, vel fratres, vel sorores. Quando
(1) Un blanc.
(2) Sic.
(3) Un blanc.
Fo 348 recto
Fo 348 verso
Fo 349 verso
or ee
enim habent liberos sicut se habent de patribus et matribus decedentibus, sic et de illis et sicut se habet de fratribus et sororibus sic de illis.
Nota quod noti seu spurii seu bastardi, quod idem est, nichil percipere debent de paterna seu materna hereditate quantum ad edificia sive immobilia, tamen possunt eis legare de mobilibus suis rationabiliter. Nota iterum quod ex quo homines illi qui debent mortaliam sunt positi causa infirmitatis inter quatuor pedes lecti, quod gallice dicitur ex quo sunt inter les quatre quepox lecti, nullum edificium possunt dare vel legare ; antea tamen bene possent. Neque etiam mobilia sua nisi partem illorum et rationabilem seu moderatam. Quod si mobilia () legarent vel etiam de mobilibus plus quam deberent, non esset elemosina durabilis vel tenax, nisi domino suo placeret. Nota iterum quod dominus qui habet eschaetam totum persolvet debitum mortui et eliam expensas que fiunt in morte ipsius. Nota iterum // quod si ille qui est propinquior in parentela vel sanguine mortuorum velit dare de eschaeta quantum aliquis alius, debet habere illam.
[TJunc accedamus ad emendas que levantur ratione animalium deprehensorum in campis in quibus colligantur blada et in praüs antequam colligantur et in vineis ante vindemias vel etiam in ipsis vindemiis vel in nemoribus positis in forestam, de quolibet autem bove vel vacca deprehenso sine custodia in campo, prato seu vinea, de die vel nocte, quinque denarios ; et si deprehendatur die cum custodia, septem solidos et sex denarios et si nocte cum custodia facta, quadraginta solidos. Et non debet hujusmodi animalia trahere extra justiciam in qua cepit ea in terra Montis Falconis, sed ad ducem prepositorum. Et sunt hujusmodi emende sive leges justicie, et ille cujus sunt campi, prata el vinee debet habere dampna sua ad juramentum illius cujus sunt animalia, ita quod juret quod credit se dedisse vel restituisse tantumdem vel plus quam alter perderet. ù
(Fin de la page blanche, F° 349 recto sur un sujet différent.)
[TJunc ad differendos redditus quos Bituricensis ecclesia habet
Ultra Carum accedamus, et primo ad illos quos habet in ballia de Voëto et apud Paudiacum et circa ; secundo vero ad illos quos habet in justitia de Chiriaco et apud Maciacum et cirea. Nota
RE
(1) Le correcteur : immobilia,
To ,
quod in tota ballia de Voeto nullam habet capitulum decimam set purum terragium. Valet autem terragium dictum singulis annis bonis et malis, id est fertilibus et sterilibus somptis communiter circa sexdecim modios bladi per medium frumenti, scilicet et ordei ad mensuram Exolduni, qui bene valent duodecim modios et novem sextarios ad mensuram Bituricensem vendentem et ementem ; et accipiltur semper undena garba pro terragio. Et nota quod rusticus qui gallice dicitur paisant non erit unquam ita audaux quod tollat garbas suas de agro quousque terragiator levaverit terragium. Immo postquam collegerit bladum, debet eum requirere semel vel étiam bis ac tercio si terragiator voluerit vel per negligentiam vel maliciam suam, ut veniat levare terragium. Qui postquam venerit conputando usque ad quartum terragium garbarum terragiator accipiet quan{do]que (”) voluerit de ultimo termino. Et quilibet rusticus tenetur quadrigare cum vehiculo suo totum terragium levatum a blado suo quocunque voluerit terragiator, dummodo hoc sit infra balliam de Voeto. Si vero post trinam vocationem non veniret lerragiator, rusticus posset tollere omnes garbas suas et etiam portare terragium sine emenda. Tamen redderet postea terragium ad suum juramentum proprium. Si vero rusticus tolleret garbas suas de agro ante trinam vocationem, levarentur ab eo quinque solidi, vel septem solidi et dimidius monete Turonensis pro pena vel emenda vel lege, quod idem est, et nichilominus reddéret terragium ad suum Juramentum.
[H]jabet preterea capitulum in quolibet domo vel foco, si plures familie manerent in eadem domo, sicut multociens contingit, totius ballie de Voeto in qua non sunt boves unam minam || avene et de qualibet in qua sunt boves, unus vel plures, unum sextarium pro anniversario Radulfi, domini Exolduni juvenis, que avena bene valet usque ad viginti duo sextarios avene, et semper redditur in festo Sancti Michaëlis. Debuit autem dicta ballia dictam avenam per conventionem quandam que talis fuit : habebat enim dominus Exolduni dictam consuetudinem in quadam villa sua que decitur Villa Nova de Barillum, et in ballia de Voeto herbagium suum semel in anno quando habebat guerram; pro qua consuetudine herbagii gravabat eos quandoque malitiose, cum volebat. Qui dominus Exolduni, ad preces et instantiam capituli, remisit eis dictum herbagium hoc modo quod
(1) Le ms : quanque.
(8) Sic.
st
Fo 350 recto
Fo 350 verso
redderent diclam consueludinem avene pro anniversario suo, el
homines de Barrillum quitti essent de illa quantum ad capitulum, non tamen forte quantum ad ipsum dominum. ; [Plro anniversario Radulfi domini Exolduni patris dicti Radulfi juvenis, habet capitulum angarias suas sive corveas el alias consuetudines in ballia de Voeto et non percipit ibi capitulum nisi medietatem, et quidam heredes aliam qui sunt hujusmodi. De quolibet homine existente in tota ballia de Voeto qui colit terram cum bobus, uno scilicet vel pluribus, suis vel alterius, decem et octo denarios monete patrie in quibus dicli heredes habent medietatem, scilicet novem denarios et capitulum reliquam pro dicto anniversario, et similiter de illis se habet. Horum decem et octo denariorum, sex sunt reddendi ad festum
Sancti Johannis Baptiste et alii sex ad festum Omnium Sancto-.
rum et alii sex ad Pascha vel in quadragesima. Habiti autem sunt dicti denarii hoc modo : solebant enim homines dicti tradere carrucas suas ter in anno, scilicet in festo Sancti Johannis Baptiste ad faciendos les gares : secundo circa festum Sancti Andree ad cooperienda sata hyemalia; tercio in Marcio ad tremois et ad maroesches ; et computala fuerunt antiquitus quodlibet istorum trium novalium seu iste tres corvee quelibet in sex denarios. Unde pro illis tribus reddunt decem et octo denarios. /} Debet preterea quilibet totius ballie de Voeto qui habet porcos de quolibet porco ab uno in antea usque tridecim, unum denarium, ita quod semper haberet unum porcum liberum de quo nichil reddit qui dicitur gallice tartus, quem nutrit in domo sua ad habendam carnem salatam et lardum. Itaque de uno nichil reddit, de duobus vero reddit unum denarium, de tribus duos denarios, de duodecim porcis undecim denarios, de tredecim porcis duodecim denarios. Et si haberet plus quam tredecim, scilicet centum vel mille vel quotquot volueris, non redderet inde nisi duodecim denarios, in quibus habemus medietatem pro dicto anniversario, et dicti heredes alios denarios. Isti autem sunt reddendi in festo Sancti Germani. Hem pro eodem anniversario debet quilibet focus vel quelibet () domus et quilibet homo qui habet duas gallinas vel plures unam gallinam tantummodo. Et si non habet nisi unam gallinam, vel unam gallinam et unum gallum, nihil redderet. Et sunt reddende galline iste ad Carniprivium. fem quilibet de dicta ballia qui collegit fenum debet unam trossam feni, id est duodecim denarios Turon. pro trossa feni, et erit quittus
D RE EN SR PR RUE ES (1) Sic.
a trossa feni. EL si habeat mille arpenta praterum non plus redderet ; et si nonnisi unum quantum prati haberet nichilominus dictos duodecim denarios reddere[t]. Et sunt reddendi in Marcio. Et habent ibidem dicti heredes unam medietatem et nos aliam pro dicto anniversario.
Aliud quoque bladum habet capitulum in ballia de Voeto, quod dicitur bladum hereditatum. Appellatur autem bladum hereditatum quia antiquitus, quando rustici recipiebant terras et hereditates suas à decano Bituricensi, qui tunc temporis era, contractum faciebant cum eo quomodo deinceps totalem hereditaltem quam tune possidebant, tenerent deinceps reddendo unam censam bladi; scilicet unus pro sex sextariis bladi, alius, pro tribus sextariis, alius pro uno modio, secundum videlicet quod magis vel minus tenebat de terris. EL tunc quando sic acensaverunt terras suas, non reddebant de illis terragis // neque poterant de illis auferri de cetero. Immo sub tali censa bladi eas tenebant et propter hoc dicitur bladum hereditatum. Tenentur autem illi qui debent bladum ïllud quadrigare illud Bituris in propriis vehiculis et expensis post submonitionem factam primo a judice de Voeto per octo dies. Notum autem quod predicti homines debent habere procurationem suam super capitulum Bituricensem
post quam adduxerunt bladum, panem el vinum scilicet ; et car-
nem unum ferculum carnis tantummodo, in domo preposili de Ultra Carum vel in quacunque alia domo voluerit capitulum. Nota quod quando duo vicarii acensarunt terram capituli de
Ultra Carum ad quinque annos, habebunt pro carruagio tres
sextarios bladi et sex denarios Turonen. ab illis qui debebant carruagium. Valét autem bene bladum hereditatum circa sex modios- per medium. Set modo non sunt ibi nisi quinque modii et dimidium, quam hereditatem P. de Claustro et Guillermus Malefins canonici Bituricenses emerunt videlicet P. de Clausiro prata et Guillerimus Malefins terras quas dimisit capitulo pro anniversario suo, de quibus habemus unum modium bladi per medium et decem solidos Turon. a capellano de Paudi ad vitam
- suam tantummodo, et tamen mulito plus valent. Nota quod in
ordeis hereditatum ballie de Voeto habet prepositus canonicus de Ultra Carum, nescio seu quindecim sextarios posse seu medietatem quotquot sint ibi modii et hoc tenel a decano in feodum. Item habet infeodum ab eodem justicia omnium hominum ballie de Voelo, et eliam omnium hominum quos habet Bituricensis ecclesia Ultra Carum, salva tamen judiciaria potestate de Voeto
F° 351 recto
Fo 351 verso
Fo 352 verso
judici de Voeto, ét prepositura de Chiriaco Girardo Nerom quam dictus Girardus habet ad hereditatem. Sed dictus judex non habet illam nisi ad vitam suam tantummodo et utranque () confert decanus similiter et preposituram de Ultra Carum ; et prepositus canonicus de Ultra Carum tenetur facere ei hoc servitium, scilicet afferre ei capam serici in festis annalibus, cantoris scilicet vigilia ad vesperas, et sero ad matutinas et in die äd magnam missam et ad vesperas et tale officium debet succentor cantori et archipresbiter /} archidiacono. Cadit autem istud bladum in divisionem grosse prebende cum blado terragii, cujus mentionem fecimus in principio. Preterea in divisionem grosse prebende cadit quoddam aliud bladum quod habet capitulum in ballia de Voeto, quod dicitur bladum casalium. Dicitur autem bladum istud casalium, quia de casalibus redditur, hoc modo, quando aliquis homo capituli seu alterius dominii vult edificare in terra capituli apud Voetum, acensat quandam aream sive plateam ad edificandum, et dat inde unum sextarium ordei sive minam, vel duos sextarios, vel plus vel minus, secundum quod vult habere largam plateam ad edificandum vel in pejori loco vel in meliori. Dat inde preterea unum caponem, vel duos et bene valet bladum istud casalium, quia de casalibus redditur, hoc modo, quando non fuerunt acensata antiquitus nisi ad ordeum. Bene possent tamen acensari ad frumentum ; sed propter logras quas prepositus de Ultra Carum recipit, minus acensantur et forte propter predictas logras dicti prepositi cujus interest tradere plateam ad casale quando acensatur ad ordeum, quando posset acensari ad frumentum. Habentur autem de dictis casalibus circa sexaginta capones, vel septuaginta, et hoc ordeum non tenentur quadrigare illi qui debent istud consueverunt autem redderre bladum istud
casalium., :
(Fin de la page blanche, Fo 352 recto, liste des chanoines, verso blanc jusqu’à moitié.)
[Njota igitur quod omnia hujusmodi blada cadunt in divisionem gros{sle prebende, scilicet terragia circa sexdecim modios ad mensuram Exolduni qui bene valent duodecim modios el novem sexlarios ad mensuram Bituricensem, per medium frumenti scilicet et ordei. Item bladum hereditatum, scilicet circa tringinta et novem sextarios, quia cum dixerimus ibi esse quinque modios, id est Ix. sextarios (‘). Et de illis cadunt sex sextarii
VUS onu ne à
(1) Sic.
(1) Quia…. sextarios, annotation marginale.