LECTIO XXVII
T'erram esse figuræ sphæricæ probatur : contra cujus probationem tres instantiæ afferuntur ac solvuntur.
Postquam Philosophus determinavit veritatem circa motum vel locum vel quietem terræ, hic determinat veritatem circa figuram ipsius: et primo probat terram esse sphæricam rationibus naturalibus, quæ accipiuntur ex parte motus. Secundo rationibus mathemalicis et astrologicis, quæ accipiuntur ex his quæ apparent secundum sensum, ibi, « Adhuc autem et per apparentia », etc. Circa primum duo facit. Primo ostendit propositum ratione sumptum ex ipsa specie naturalis motus terræ; secundo ex figura motus ipsius, ibi, « Et quia omnia », etc. Circa secundum tria facit. Primo ponitrationem, Secundo comparat eam rationi, quam antiqui assignabant, ibi, « Oportet autem intelliÿere », etc. Tertio excludit quasdam objectiones ad rationem prædictam, ibi, « Sive igitur similiter », etc. Dicit ergo primo quod necesse est terram habere sphæricam figuram, hac ratione : quia quælibet partium ejus habet gravitatem ad medium, idest sua gravi-
tate naturaliter movetur ad medium, ut ex supradictis patet. Est etiam hic considerandum cirea motum partium terræ, quia major pars depellit minorem, quousque ipsa major pars perveniat ad medium. Cujus ratio est : quia major pars terræ habet majorem gravitalem, et per consequens majorem virtutem ut moveatur ad medium : semper enim minor virtus vincitur a majori. Et ideo non est possibile quod parlibus terræ motis versus medium, aliqua pars terræ intumescat vel fluat : ita scilicet quod elevetur in situ una pars terræ sup:r aliam, sicut accidit in mari fluctuante, quasi terra sit alicubi non compressa, et alicubi compressa : sed oportet quod, cum omnes partes terræ tendant versus medium, superiores partes terræ comprimant inferiores, et una quasi consentiat alteri cedendo ei, quousque perveniatur ad medium : etsic oportet quod partibus Lerræ quasi undique æqualiter compressis versus medium, terra habeat sphæricam figuram.
Deinde cum dicit: « Oportet autem ».
Manifestat prædictam rationem comparando ipsam ad rationem de figura terræ ab aliis assignatam : et dicit quod oportet prædictam rationem intelligere ac si positum esset quod terra esset generala de novo concurrentibus undique partibus terra: versus medium, sieut antiqui naturales posuerunt; in hoc lamen differentia est quod illi ponunt motus partium terræ versus medium causari ex violentia gyrationis cœli, sicut supradictum est. Melius autem et verius est ut ponamus motum partium terræ accidere naturaliler propter hoc quod partes terræ
hab Sie sicu tes runt part sph De . Ex nem quo sph tion liter quo part supe terr ad à figur.
figur.
disgr verst mani liter nece:
liter quia medi No:
dicat liter
prairca ellit, Lt ad pre \àj0iper:
non rsus uat :
erræe inte, cubi rtes irtes SeI1ir ad uasi um,
indo 1SSiem ene- Prra' nt; Dtus ntia tem rræ rræ
habent gravitatem inclinantem eas versus medium. Si ergo ponamus quoëû terra prius erat in potentia, sicut antiqui posuerunt, consequens erit quod partes ejus dispersæ et disgregatæ prius quando fuerunt in actu graves, ferentur simili mollo ex omni parte ad medium, et ex hoc constituetur terra sphæricæ figuræ.
Deinde cum dicit : « Sive igitur ».
Excludit tres objectiones contra præmissam rationem. Quarum prima est, quod potest aliquis dicere quod prædicta ratio non cogit figuram terræ esse sphæricam, nisi supposito, quod in prima generatione terræ undique partes terræ similiter et æqualiter concurrant ad medium : sed potuit contingere quod in illa disgregatione partium terræ plures partes terræ inventæ fuerint ad unam partem superioris loci quam ad aliam; et sic plures partes terræ aggresgalæ sunt ad unam partem ejus quam ad aliam, quod est contra rationem sphæricæ figuræ. Sed ipse dicit quod idem contingit circa figuram terræ, sive partes terræ quæ prius erant disgregatæ, similiter conveniant al: extremis terræ versus medium, sive aliter se habeant. Est autem manifestum quod si partes terræ similiter et æqualiter undique ab extremis ferantur ad medium, necesse est quod moles terræ undique distet æqualiter a medio : et in hoc salvatur ratio sphæræ, quia sphæra nihil aliud est quam corpus a cujus medio omnes lineæ ductæ ad extrema sunt æquales.
Non differt quantum ad hanc rationem si aliquis dicat quod partes terræ non similiter et æqualiter conveniunt ad medium, quia semper id quod
est plus, cum sit gravius, propellit id quod est minus grave usque ad hoc, idest usque ad medium. Quod quidem potest intelligi dupliciter. Uno modo sic ut intelligatur, quod id quod est minus grave propellatur a graviori quousque gr2ve minus pertingat ad medium : sed hoc non “ontingit secundum intentionem Aristotelis, quia prædicta positione facta adhuc remanebit major quantitas versus unam partem terræ, ad quam plures partes concurrunt. Alio modo potest intelligi « usque ad hoc », idest quousque ipsum corpus gravius attingat medium: et hoc convenientius dicitur : quia unumquodque corpus grave naluraliter tendit ad hoc ut ipsum sit in suo loco : non autem ad hoc quod aliquod aliud in suo loco statuatur. El inde est quod corpus gravius ad hoc quod ipsum magis appropinquet medio repellit per violentiam corpus minus grave a medio : sicut patet de lapide projecto in aquam, qui repellit aquam a contactu terræ. Et secundum hoc procedit ratio Aristotelis. Nam si versus unam partem terræ sit major quantitas, ad hoc quod ipsa magis appropinquet medio, depellet minorem partem per violentiam a medio quousque æquale pondus ex omni parte inveniatur.
Secundam objectionem ponil ibi. « Quod enim ».
Et primo ponit ipsam objectionem : eo quod, sicut ipse dicit, eamdem habet solutionem cum his quæ dicta sunt. Est autem dubitatio talis : ponamus quod terra existat in medio, et quod sit sphæricæ figuræ, et quod versus unum bemisphærium terræ semper apponalur mullo major quanti- Las quam ex alia parte: quod quidem dicit ad exclu-
d est ium.
modo AU perecunposiy ver- Jartes ue al attinquia dit ad m ad r. El psum ntiam apide tactu btelis.
uanedio, edio jatur.
im ».
quod, cum alis :
od sit phæantixclu-
APPENT'ICES 239
dendum objectic em quæ posset fieri de montibus, qui videntur supereminere aliis partibus terræ. Nam quantitas montium nihil est in comparatione ad totam quantitatem terræ, sicut si pilus apponeretur ex una parte sphæræ corporeæ. Dalo autem quod tantum de corpore gravi superadderetur versus unam partem, quod haberet notabilem quantitatem respectu totius Lerræ, sequeretur quod non esset idem medium mundi totius et terræ. Unde sequeretur, quod vel non quiesceret in medio, vel si quiesceret non in medio existens, etiam nunc quando est in medio sit nata moveri. Hæc igitur est dubitatio.
Secundo ponit solutionem ibi, « Videre autem ». Et dicit quod id non est difficile videre, si aliquis velit modicum considerare et distinguere, qualiter dignum ducimus quod aliqua magnitudo gravitatem habens feratur ad medium mundi. Manifestum est igitur quod fersiur ad medium mundi, non usque solum ad hoc quod infima extremitas tangat centrum mundi; sed nisi aliud impediat, oportet quod prævalente majori parte super minorem usque ad hoc feratur, quod corpus molum a medio sui tangat medium mundi, ad quod habent inclinationem omnia corpora gravia.
Puta, si non esset in medio aliud corpus grave nisi unus lapis, qui dimitteretur ab alio, oporteret. ipsum tamdiu descendere quousque medium lapidis tangeret medium mundi: propter hoc quod major pars ejus repellit minorem a medio, quousque undique inveniatur æqualis gravilas, sicut supra dictum est. Unde ad hoc excludendum primo