LECTIO XXVII
rram esse figurue sphœiHcœ probatur : contra cujus probationem très instantiœ afferuntur ac solvuntur.
Postquam Philosophas determinavit veritatem circa motum vel locum vel quietem terrae, hic déterminât veritatem circa figaram ipsius: et primo probat terram esse sphsBricam rationibus naturaUbus, quœ accipiuntur ex parte motus. Secundo rationibus mathematicis et astrologicis, quee accipiuntur ex his quee apparent secundum sensum, ibi,
Adhuc autem et per apparentia », etc. Circa priiiium duo facit. Primo ostendit propositum ratione sumptam ex ipsa specie naturalis motus terrœ; secundo ex figura motus ipsius, ibi, « Et quia omnia », etc. Circa secundum tria facit. Primo ponitratioiiem. Secundo comparât eam rationi, quam antiqui assignabant, ibi, « Oportet autem intelligere »,etc. Tertio excludit quasdam objectiones ad rationem prœdictam, ibi, « Sive igitur similiter », etc. Dicit ergo primo quod necesse est terram habere sphaericam figuram, hac ratione : quia quaelibet partium •'.jushabet gravitatem ad médium, idest sua gravi-
laie iialuraliter movetur ad médium, ut ex supra- (lictis patet. Est etiam hic considerandum circa raotum partium terrée, quia major pars depellil minorem, quousque ipsa major pars perveniat ad médium. Cujus ratio est : quia major pars terra* liabet majorem gravitatem, etper consequens majorem virtutem ut moveatur ad médium : sempei enim minor virtus vincitur a majori. VA ideonoii est possibile quod partibus terrœ motis versumédium, aliqua pars terrœ intumescat vel fiuat : ita scilicet quod elevetur in situ una pars terra' sup3r aliam, sicut accidit in mari fluctuante, quasi terra sit alicubi non compressa, et alicubi compressa : sed oportet quod, cum omnes parteterra} tendant versus médium, superiores parteterrœ comprimant inferiores, et una quasi consentiat alteri cedendo ei, quousque perveniatur ad médium : et sic oportet quod partibus terrœ quasi undique œqualiter compressis versus médium, terra habeat sphœricam figuram.
Deinde cum dicit: « Oportet autem ».
Manifestât prœdictam rationem comparandu jpsam ad rationem de figura terrœ ab aliis assignatam : et dicit tpiod oportet prœdictam rationem intelligere ac si positum esset quod terra esset generata de novo concurrentibus undique partibus terrœ versus médium, sicut antiqui naturales posuerunt; in hoc tamen difl"erentia est quod illi ponunt motus partium terrœ versus médium causari ex violentia gyrationis cœli, sicut supradictum est. Melius autem et verius est ut ponamus motum partium terrœ accidere naturahter propter hoc quod partes terra^
ibentgravitateminclinantem eas versus médium, ergo ponamus quofl terra prius erat in potentia, sicut antiqui posuerunt, consequens erit quod partes ejus dispersas et disgregata} prius quando fuerunt in actu graves, ferentur simili modo ex omni parte ad médium, et ex hoc constituetur terra sphaericsB figura?. ^^
Deinde cum dicit: « Sive igitur ».
Excludit très objectiones contra prsemissam rationem. Quarum prima est, quod potest aliquis dicere
iiod pra)dicta ratio non cogit figuram terrae esse ^^phaericam, nisi supposito, quod in prima generatione terrœ undique partes terrse simili ter etœqualiler concurrantad médium : sed potuit contingere quod in illa disgregatione partium terres plures partes terras inventas fuerint ad unam partem -uperioris loci quam ad aliam; et sic plures partes
orras aggregalas sunt ad unani partem ejus quam id aliam, qutDd est contra rationem sphasricae liguras. Sed ipse dicit quod idem contingit circa figuram terras, sive partes terras quas prius erant disgregatas, si militer conveniant al» extremis terras versus médium, sive aliter se habeant. Est autem manifestum quod si partes terras similiter et asqualiter undique ab extremis ferantur ad médium, necesse est quod moles terras undique distet asqualiter a medio : et in hoc salvatur ratio sphasras,
{uia sphœra nihil aliud est quam corpus a cujus
uedio omnes lineas ducta; ad extrema sunt asquales.
Non diflert quantum ad hanc rationem si aliquis
dicat quod partes terrai non similiter et asqua-
liter conveniunt ad médium, quia semper id quod
est plus, cum sit gravius, propellit id quod esi minus grave usque ad hoc, idestusque ad médium. Quod quidem potest intelligi dupliciter. Uno mo lo sic ut intelligatur, quod id quod est minus grav< propellatur a graviori quousque grave minus pertingat ad médium : sed hoc non contingit secundnm intentionem Aristotelis, quia preedicta positione facta adhuc remanebit major quantitas versus unam partem terrae, ad quam plures parteconcurrunt. Alio modo potest intelligi « usque ad hoc », idest quousque ipsum corpus gravius attingat médium: et hoc convenientius dicitur : quia unumquodque corpus grave naturaliter tendit ad hoc ut ipsum sit in suo loco : non autem ad hoc quod aliquod aliud in suo loco statuatur. El inde est quod corpus gravius ad hoc quod ipsum raagis appropinquet medio repellit per violentiani corpus minus grave a medio : sicut patetde lapide projecto in aquam, qui repellit aquam a contactu terrœ. Et secundum hoc procedit ratio Aristotelis. Nam si versus unam partem terrae sit major quantitas, ad hoc quod ipsa magis appropinquet medio, depellet minorem partem per violentiam a mediu quousque aequale pondus ex omni parte inveniatur.
Secundam objectionem ponil ibi. « Quod enim ».
Et primo ponit ipsam objectionem : eo quod, sicut ipse dicit, eamdem h.ibet solutionem cum his quse dicta sunt. Est autem dubitatio talis : ponamus quod terra existât in medio, et quod sit sphaericae figurœ, et quod versus unum hemisphœrium terrœ semper apponatur multo major quantitas quam ex alia parte: quod quidem dicit ad exclu-
APPENr»icES 239
(leiidiini objectionem quae posset fieri de mon ti bus, (lui videnLiir supereminere aliis partibus terrée. Nam quantitas montium nihil est in comparatione ad lotam quantitatem terra3, sicut si pilus apponeî'etur ex una parte sphaeraB corporeae. Dato autem (jiiod tantum de corpore gravi superadderetur versus anam partem, quod haberet notabilem quantitatem respecta totius terrœ, sequeretur quod non esset idem médium mundi totius et terrée. Unde sequeretur, quod vel non quiesceret in medio, vel si quiesceret non in medio existens, etiam nunc quando est in medio sit nata moveri. Heec igitur est dubitatio.
Secundo ponit solutionem ibi, « Videre autem ». Et dicit quod id non est difficile videre, si aliquis velitmodicum considerare et distinguere, qualiter dignum ducimus quod aliqua magnitudo gravitatem habens feratur ad médium mundi. Manifestum est igitur quod feratur ad médium mundi, non usque solum ad hoc quod infima extremitas tangat centrum mundi ; sed nisi aliud impediat, oportet quod preevalente majori parte super minorem usque ad hoc feratur, quod corpus motum a medio siii tangat médium mundi, ad quod habent inclinalionem omnia corpora gravia.
Puta, si non esset in medio aliud corpus grave nisi unus lapis, qui dimitteretur ab alio, oporteret ipsum tamdiu descendere quousque médium lapidis tangeret médium mundi : propter hoc quod major pars ejus repellit minorem a medio, quousque undique inveniatur eequalis gravitas, sicut supra dictum est. Unde ad hoc excludendum primo
coiicludit ex prœmissis quocl nihil differt hoc quod dictum est dicere in quacumque parte terrée, autiii tota terra : non enim hoc contingit propter magnitudinem auL parvitatem, quod dictum est de motu gravis ad médium : sed verificatur de terra, eo quod habet inclinationem ad médium ratione su» gravitatis : unde sive tota terra ab aliqua parte cœli feratur ad médium, sive pars ejus, necesse est usque ad hoc fieri motum, donec ex omni parte terra similiter appropinquet ad médium': per hoc quod minores partes adœquanturmajoribus, per impulsionem minorum amajoribus, ut dictum est.
Tertiam objectionem excludit ibi, « Sive igitur ». Posset enim aliquis dicere quod prœdicta ratio procedit supposita generatione terrse : sed ipse hoc excludit dicens quod sive terra sit generata, sive non, necesse est quod hoc modo sit facta in medio existens, sicut supra dictum est : ita scilicet quod jnedio sui tangat médium mundi : et ita figura ejus erit spha^rica : sive etiam non sit generata, oportet quod hoc modo se habeat sicut si esset generata, quia terminus generationis ex natura rei. Unde iliud, quod non est generatum, oportet taie esse, quale fteret si generaretur : et secundum hoc convenit figuram terras esse sphœricam, etc.