SÉJOUR A CORINTHE : ÉPITRES AUX THESSALONICIENS
1 Post haec egressus ab Athenis, venit Corinthum : 2 et inveniens quemdam Judaeum nomine Aquilam, Ponticum génère, qui nuper venerat ab Italia, et Priscillam uxorem ejas (eo quod praecepisset Claudius dîscedere omnes Judaeos a Roma) accessit ad eos. s Et quia ejusdem erat artis, manebat apud eos et operabatur : (erant autem scenofactoriae artis). 4 Et disputabat in synagoga per omne sabbatum, interponens nomen Domini Jesu, suadebatque Judaeis et Graecis. 5 Cum venissent autem de Macedonia Silas et Timotheus, instabat verbo Paulus, testificans Judaeis esse Christum Jesum. s Coniradicentibus autem eis, et blasphemantibus, excutiens vestimenta sua, dixit ad eos : Sanguis vester super caput vestrum : mundus ego, ex hoc ad gentes vadam. "^ Et migrans inde, intravit in domum cujusdam, nomine Titi Justi, colentis Deum, cujus domus erat conjuncta synagogae. ^ Crispus autem archisynagogus credidit Domino cum omni domo sua : et multi Corinthiorum audientes, credebant, et baptizabantur. 9 Dixit autem Dominus nocte per visionem Paulo : Noli timere, sed loquere et ne taceas : 10 propter quod ego sum tecum : et nemo apponetur tibi ut noceat te : quoniam populus est mihi multus in hac civitate. n Sedit autem ibi annum et sex menses, docens apud eos verbum Dei.
D'Athènes où il ne semble pas s'être attardé longtemps, l'Apôtre se rend à Corinthe. Il sortait d'une grande cité déchue pour entrer dans la capitale de la province romaine d'Achaïe.