DU TOME TROISIÈME
Mors P. Jacobi Marquette
Pater Jacobus Marquette Lauduni natus in picardia, quae est provincia in eâ parte Galliœ, quae ad Belgas j)ertinet, postquam annos aliquot exegit in societate, missus est ad Ganadenses, ubi brevi Ilinensium apostoli nomen egregiis pro religione christiana laboribus, et omni virtutum génère, quœ banc dignitatem comitantur, consecutus est. Nam proposito sibi Indiarum Apostoli Sancti Xaverij exemplo, eum, ut in moril)us, sic in propagandse fidei ardore exprimere in sese studuit; quam in rem, eum imitatus plures edidicerat linguas, Algonquinensem maxime, huronicam, atque Ilinensem; nec contentus iis laboribus, quos summos in excolendis superioribus Algonquinis, quos Outaouacos vocant, insumpserat, in extremos hujus orbis tractus ad oclingentas leucas excurrit, quo fidei noslrœ mysteria, Deuraque Hominem iis nationibus hactenus inauditum praedicaret.
Nullibi tamen Xaverii similior fuit, quam in morte ; hune enim tanti Apostoli ab omnibus derelicti atque in tuguriolo morientis exitum œmulatus eandem sibi quoque mortem petebat a Deo quotidie, atque in eam rem tum christi mérita, tum purissimae virginis, quam prœcipuo cultu venerabatur , favorem apud Deum adhibebat; nec inanes fuisse preces comprobavit exitus ; nam ipse quoque in tuguriolo raptim excitato, atque omni humano destitutus auxilio ad ripam Ilinensis lacus med^s inter operosa? missionis labores mortuus est.