‹ Les Jésuites et la Nouvelle-France au XVIIe siècle d'après beaucoup de documents inédits par le P. Camille de RochemonteixChapitre 283 sur 306 · Voir plus haut, p · texte numérisé non relu

Voir plus haut, p

Ingens anno superiore iter susceperat ad sinuin propè Mexicum; quo itinere alios inter populos, quos plurimos reperit, fideique nostrœ mysteriis imbuit, nuUus ad ea capessenda aptior visus est, quam Ilinensis. Est enim ea gens leni, facilique ingenio, atque ut inter barbaros humano prorsus : quare Ilinenses vocantur, quod patria ipsorum lingua humanos sonat, quasi ii soli homines essent, caeteri oinnes barbari atque agrestes. Accedebat quod eorum aliquos jam primis fidei christianœ elementis imbuerat, cum versaretur apud barbaros quosdam, qui extremam lacus superioris, seu Thraciani oram accolunt, quà ripae arctius coëuntes in anguluin concurrunt, oui à sancto spiritu nomen fecere ; hue enim commercii causa identidein comnieabant Ilinenses. Ubi vero pervenit in eorum pagos adeo mysteriorum nostrorum cupidos eos reperit, ut eà tantum lege eum dimiserint, ut aut ipse rediret, ubi rationem itineris reddidisset, aut alium certè iis procuraret, a quo christianam legem edocerentur. Nec promissis defuit; ubi enim paululum convaluit ex dysenteriâ qua totam a^statem post tantos labores gravissimè vexatus fuerat, obtinuit ab eo pâtre qui sociis apud Outaoiiacos commorantibus praeest, ut sibi bonâ ejus cum veniâ ad suos Ilinenses redire liceret, prima religionis nostrae fundamenta apud eos positurus. Itaque profectus est mense novembri cum duobus tantùra Gallis ex sinu, ut aiunt, fœtentium {sic enim vocati sunt a Gallis populi, qui hune sinum tenent non ex fœtore corporum, sed ex aquis saisis, maie inlellectà nempe barbarorum linguâ, apud quos quidquid acre est aut odorem seu blandum, seu gravem exhalât, idem nomen obtinet) ; ac primo quidem mense (tantum enim temporis insumpserunt in navigando lacu Ilinico) satis commodâ usus est valetudine ; at ubi nix cœpit decidere, dysenteriâ iterum correptus subsistere coactus est ad ripam fluminis, quod ex eo lacu ad Ilinenses ducit. Hic extructo ex arborum corticibus tugurio hyemem totam exegit, at ita fractis viribus morbo in dies ingravescente, ut exauditum se a Deo non dubitarit ; comitibus certè asseruit eo se morbo, atque adeo ipso itinere moriturum ; cui morti ut esset paratior hyemem auspicatus est ab asceticis sancti Ignatii commentationibus, quas obiit magno tum pietatis sensu tufh divinarum consolationum copia. Quod superfuit temporis, id totum dédit, vel piis cum Deo ac caelitibus coUoquiis, vel excitandis ad pietatem comitibus quibus bis in hebdomadâ

sacra pœnitentiîe atque Eucharistise mysteria impertiebat. lam desperata ejiis erat valetudo, at ille soUicitus de suis Ilinensibus, comités rogat, secum a Deo pétant ne prius è vitâ excedere se jubeat, quam Christi nomine possessionem adierit illius regionis. Instituitur in eam rern novendialis deprecatio in honorem Deijiarœ sine macula conceptae ; nec fi'ustra, statim enim praeter omnem opinionem depulsa morbi vis est, et ubi primum apertum fuit flumen, itineri se dédit ad 4i"i Cal. aprl. anno 1675. Asperum erat anni tempus, afflictae ex diuturno ac recenti morbo vires ; sed urgebat Christi charitas ; itaque pervenit in eorum pagum post undecim navigationis dies, non minori suo quam barbarorum gaudio, qui eum ut hominem de cœlo lapsum, ut parentem suum excepere. Ille hoc primo barbarorum ardore utendura ratus, Duces ac Seniores statim ac deinceps per aliquot dies convocat, adventus causam aperit, tum singula obit tuguria Christum ubique pra?dicans, dum tolius pagi ingens fiebat ad -eum quotidie concursus. Quare cum tantam Barbarorum multitudinem, qui ejus et visendi, et audiendi studio confluebant, non caperent angusti tuguriorum limites, conventum totius gentis extra pagum agere constituit.

Eligitur in eam rem pratum ingens pago proximum : hue statim •ex omnibus tuguriis Barbari confluere : locum more gentis rébus quibusque i)retiosissimis ornare, storeis nempè atque ursinis pellibus, quibus insternunt solum. Tum Pater ex perticis ac corticibus holosericâ veste sinica egregiè ornatis quatuor suspendit Beatœ Virginis effigies, ut ex omni loco conspici facile possent.

Erant in consilio quingenti partim Duces, partim seniores, qui in orbem assidebant Patri : stabt^it circum juventus omnis ad mille ac quingenta hominum capita : ingens pr^eterea tum mulierum, tum puerorum multitudo ; est enim is pagus familiarum facile 500, aut 600. Hic mira expectatione suspensis Barbaris, Pater suscepti itineris causam, ac praecipua fidei nostrœ mysteria decem muneribus (is enim est gentis ritus) explicare aggressus, Christum crucifixum quasi in publicis totius gentis comitiis praedicavit, pridiè illius diei quo Christus olim, ut homines in libertatem assereret, inter acerbissimos dolores in cruce mortuus est. Mirum illud, tam expeditam eum habuisse Ilinensium linguam, ut interprète non indigeret, nisi forte ut a remotioribus audiretur, Sub haec caelestem victimam obtulit Patri pro totius

illius gentis salute, stupenlibus tantœ rei novitate Barbaris, et sacra quadam veneratione perculsis ; quo in sacrificio tanta ille est divina" consolationis copia perfusus, ut colliquefacti pectoris impetus in ipsum vultum, atque oculos redundarent.

Tertio post die, eo nempe qui Christo è morluis exsurgenti sacer est, iterum rem divinam fecit eodem apparatu atque eàdem' Barbarorum frequentiâ.

Hinc tanta insedit in eorum animis divinae legis opinio, ut de eâ amplectendâ jam omnes cogitarent, at vocabant eum alio praepositi jussus et inorbi vis qui ingravescebat in dies. Id ubi sensere Barbari, scilicet enixè omnes petere, ne se desertos vellet, rediret quamprimum, aut si per valetudinem non liceret, alium certè suo loco subraitteret. .Egrè quidem avellebatur ille a suis- Ilinensibus, sed socios omnes convocabat Missilimakinacum, qui illis prœerat Pater. lam dicta profectioni dies advenerat, cum Barbari pro se quisque munera bénigne déferre , qufc recusavit vir Evangelica^ paupertatis amantissimus ; at certè, quod unum licebat, ejus sarcinas humeris imponere, quo suum aniorem in optimum patrem testarentur. Sic eum ad triginta leucas comitati sunt ; dum ])ervenere ad eum locum, ubi fluvii aquis è su[)eriori loco praïcipiti lapsu decidentibus, necesse erat non modo sarcinas, sed ipsum etiam lintrem humeris gestare ad inferiorem fluminis partem ubi leviori tractu fluit aqua, Hanc ubi ultimam operam Patri suo navaverunt Barbari, ab eo tandem avulsi sunt non sine magno utrimque dolore ; bac tamen spe solabantur se illi fore ut eum brevi révisèrent; sed aliter Deo visum ; vix enim attigit lacum Ilinicum, cum ita defecit viribus, ut neque se loco movere posset, neque ullum penè usum membrorum haberet; super erant tamen centum adhuc leuca^, tantum enim patet in longitudinem lacus, legenda erat ea stagni ora qua& ad austros pertinet ignota prorsus ac difficilis, quippe per septentrionalem vénérant : quare jam comités desperare eum se vivum posse Missilimachinacum perducere, quos ille amicis dictis solatus hortabatur, pergerent porro, quidquid esset laborum, id lubenter pro Deo sufferrent, ne seipsos desererent, affuturum illis post suam mortem divinum numen; fuit enim toto eo morbo animus sui semper similis, atque ex unius Dei voluntate pendens, mira mentis tranquillitas, quam et in verbis, et in totius oris bilaritate prie se ferebat, ut jam cœli deliciis in antecessum frui

sentires ; unius nempe cœli cupiditate tenebatur ; hue vota, hue cogitationes omnes dirigebat, ad illud iter totis animœ viribus se eomparabat ; atque hinc totos j^ene dies, mente divinis rébus intenta, modo cum Ghristo Domino, modo cum optimâ matre atque angelo tuteh\ri, modo cum omnibus eaelitibus suavissimè colloquebatur. Audiebatur identidem cum in eas erumperet voces, credo quod redemptor meus vivit etc. Maria maler gratia-. Mater Dei mémento mei etc. legebatur ei quotidie pius aliquis liber, cui addi voluit extremis diebus meditationem, quam de morte scriptam secum ferebat. In persolvendo vero sacerdctum penso adeo religiosus fuit, ut ne extremo quidem vitse die, quamvis debilitatis omnino non solum viribus, sed etiam oculorum acie, obtineri ab eo potuerit ut aliquid de eà contentione remitteret. lam ilhixerat dies qui mortem ejus praecessit, cum ille exultabundus monuit comités altero die migrandum sibi esse. Itaque omnia diligentius comparare, docere toto eo et altero die quà ratione funus efferrent, quem humando corpori deligerent locum, ut pedes, manus, vullum componerent , caeterum cupere se crucem in tumulo excitari, crederes eum funus alterius cujuspiam procurare adeo prsesens ubique sibi erat animus, ut etiam tribus ante mortem horis monuerit, ut tintinnabulum quod in sacra supellectili habebat, ubi primum excessisset, atque in ipso funere Eclesiie ritu pulsarent.

Inter eos sermones aperitur eminus collis qui ad ostium cujusdam fluminis paululum eminebat : hune ille conspicatus, ratusque humando corpori aptum, hic utique requiescendum sibi ait; at comités causari multam adhuc lucem, utendum polius tempore atque ulterius progrediendum. Nihil ille quidem adversatus, sed vix fluminis ostium pra^tervecti erant, cum repente exortus ex adverso vehementior ventus lintrem repulit. Quare reversi flumen subeunt, appulsàque ad ripam cymbà îcgrum exportant in collem, ubi accenso igné, atque extructo raptim ex corticibus tuguriolo illum deponunt.

^ger ut in eà solitudine se solum, nam comités, in exportandis è lintre sarcinis occupati erant, ac rerum omnium inopia Xaverii sui similem se vidit, scilicet vix ipse suam laetitiam capere, ut qui votorum omnium compos factus esset, grates agere Deo immortali pro tanto benelicio, earumque omnium virtutum actus iterare, quos toto morbi tempore exercuerat.

Post haec conversus ad comités, quos doloris vis absorbebat •eosqiie paucis solatus ad omne offîcium ac virtulein chrislianam pro viribus accendit, sperarent affuturam sibi opern divini numinis, cujiis gloricC promovendœ causa in reniotas eas regiones vénérant, gratias habere, quod tam fîdelem sibi operam tantâ eum cbaritatis testificatione navavissent, eorinn se memorem in cœlo futuruin, veniam darent, si quid forte ipsis molestine, aut offensionis exhibuissel, idernque suo noraine peterent ab omnibus sociis apud Outaouacos commorantibus. Demum jussos pec- •cata deponere sacramento pa^nitenti.c expiavit. Ipse quia sacerdotis non erat copia commissas ab ultima confessione noxas scripto tradidit deferendas ad Patrem sociis Outaoûacensibus pra^positum, qui eas suis apud Deum precibus deleret. His •peractis, ut vidit comités plurium dierum navigatione ac laboribus defatigatos, ut erat à natura propensus ad misericordiam, voluit trantisper quiescerent, necdum enim venisse suam boram, excitaturum eos ubi immineret, quod et prœstitit post duas tresve boras, cum jam instaret extrema cum morte lucta.

Accessere illi, et ad ejus pedes provoluti sunt manantibus ex oculis hicr37mis; quos iterum amplexatus, bono animo esse jussit. Tum petitâ aquà lustrali, quam in eam ipsam rem octo ante diebus solemni licclesiae ritu consecràrat cum sacra reliquiarum thecà, extraxit ipse sibi è coUo christi à cruce pendentis elfigiem, eorumque alteri datam vohiit sibi ante oculos sisti. Mox sentiens se deficere, collectis ut i)Otuit viribus, manus junxit, atque oculis in Christi effigie defixis contenta ac distinctâ voce professus est se mori Ghristianum, sanctae Romanae Ecclesite filium ; tum gratias egit Deo, quod in societate Jésu, quod in proseminando Christi Evangelico, sed maxime quod in tuguriolo, uti semper optarat omni humanà ope destitutus moreretur. Post haec conticuit, cœterum quod suj^erfuit tempus insumpsit tacitus piis cum Deo ac caelestibus colloquiis ; quanquam identidem •erumpebat in eas voces : sustinuit anima mea in verbo ejus, Mater Dei, memenio mei. Rogarat comités, ut cum esset in extremo vitae agone, sacra lesu, ac Mariae nomina sibi inclamarent, si forte id ipse facere prœtermitteret; id ubi praeètitit eorum alter, feger statim Jesum et Mariam intermortuis vocibus pluries a|)pellavit; atque hic tanquam si ca^lestis alicujus species

■oblata fuisset, ociilos, subito, qui {)rius in Ghristi effigie defixi «rant, quasi novo perlïisus gaudio ac gestienti similis paululum sustulit, nec intueri desiit objectam hanc specieni, magno, uti patebat ex oculis, voluptatis sensu, dum renidenti, atque inflammato vultu sine ullâ oris, aut corporis contraclione, uti fere fit, animam plaeidissiniè efflavit 15*^ Kalendas Junias anno post ■christum natum 1675 aetatis vero suje 38°, cum annos unum et viginti in societate, duodecim nempe in Gallià, novem apud ■Canadenses exegisset.

At comités, postquam lacrvmis, quas anior simul et pietas eliciebant, parentis optimi corpus irrigavere, funus extulerunt ad tintinnabuli pulsum eo quo prœscripseratritu magno tum doloris tum pietatis sensu; nec multo post quanti essent ejus a|)ud Deum preces experti sunt; jam enim erectâ ad tumulum ingenti -cruce, qu?e indicium esset sacri depositi, prope erat ut j)roficiscerentur, cum eorum aller, qui partim ex ma^rore, partim ex acerbo dolore pectoris jam aliquot dies vix capere cibum, aut spiritum ducere poterat, accessit ad optimi Patris tumulum bon;e spei plenus ; promiserat enim se suis apud Deiparam precibus, ubi in cœlum pervenisset, eum adjuturum. Hic positis ad terram genibus atcjue adhibita brevi comprecatione, terram accipit ex tumulo. Mirum ! vix fiducià plenus, eam reverenter ad pectus admovit, cum omnis conlinuo dolor ex pectore, ex animo mœror •evanuit, novoque delibutus gaudio quod deinceps tota navigatione retinuit, lintrem cum socio conscendit. Multa hic essent nobis addenda de tanti viri virtutibus, si vitam ejus conscribere propositum nobis esset; fuit enim vir admirabili plané vitœ sanctimonia, qui virtutes eas omnes in se collegit, qua^ et societatis Jesu fdium et Xaverii discipulum et apostolum decerent ; ardens nimirum gloria^ divin^e promovendae sludium quoincensus extremas hujus orbis regiones peregravit, easque nationes Ghristi instilutis excoluit, quîe nobis hactenus ignotie fuerant; huic egregiam quandam jungebat morum suavitatem, quâ omnium •sibi amorem conciliaret omnibus omnia factus, Gallus cum Gallis , huro cum huronibus , Algonquinus cum Algonquinis ut •omnes Ghristo lucrifaceret. Quid dicam de illà infracta animi fortitudine, qua vix dum è diuturno morbo recreatus, debilitatis omnino viribus, tantum iter suscepit ; de angelicà mentis corporisque castimoniâ; de candare animi, ut omnes intimos sensus

non iis modo , quos Christi colebal loco , veruni etiam aliis aperiret, ut nullus eum nosset, quin amaret? Eas autem omnes virtutes alebat orationis sludium qua mens divinis rébus ubique intenta Deo suavissimè jungebatur.

Sed elucebat maxime tener in sanctissimam Deiparam amoris affectus ; et quanquam omnia ejus mysteria summè venerabatur, pra3cipuo taraen affectu ferebatui* in immaculatam conceptionem, ut nunquam de eâ vel publiée, vel privatim loqueretur , nisi mira eum astantium voluptate; Immaculatam cerlè Virginem, sic enim eam appellare solitus erat, ubique et in colloquiis familiaribus, et in litteris, usurpabat; statas ei quotidiè preces, quas ofTicium conceptionis vulgo appellabant, à prima pueritia velut obsequii sui tributum oblulit, idemque ut facerent alios omnes hortabatur ; et quod mirum est in infante jam à nono a^tatis anno septimumquemque hebdomadœdiem jejunus egit, inhonorem Deiparaî sine macula concept.e : nunquam aut sacrum facere de immaculata conceptione, iis diebus quibus |)er Ecclesiœ leges id integrum fuit, vel oralione certè de conceptione recitare prcnetermisit. Paucis autem ante mortem diel)us coronam de hoc mysterio composuit, quam unam eum comitibus deinceps quolidie Reginae suîc offerebat. Haec autem sic se habet. Recitato fidei nostra? symbolocum oratione dominiçà,atque angelicasalutatione, dicitur qualer ave filia Dei patris, ave Mater Dei lilii, ave sponsa Spiritus Sancli, ave templum totius Trinitatis : per sanctam Virginitatetn et immaculatam conceptionem tuam purissiraa Virgo emunda cor et carnem meam, in nomine Patris, et lilii, et spiritus sancti, amen. Additur semel Gloria Patri etc. eaque omnia ter repetuntur. Denique ut perpetuum extaret suae pietalis monumentum, Ilinensium missioni nomen fecit ab immaculalà conceptione, ut ii quibus in terra nihil habebat charius, in ejus essent fide ac clientelà, à quA innumera in se totumque humanum genus bénéficia emanare in dies experiebatur.

Neque defuit optimo clienti mater sanctissima ; etenim ne infinita complectar, quœ longum esset hic recensere, quoniam de illius morte nunc solum agimus, decessit, uti semper ab eâ petierat, et in tuguriolo, et sabbalhi die, quem nempè cultui Deiparae Ecclesia consecravit; nec dubitant comités, quin hccc ipsa videndam ei se j)riebuerit , eum paulo ante mortem appellatis Jesu ac Mariie nominibus, oculos subito, ut diximus, supra

Christi effigiem paululum sustulit, atque ol)jectam hanc speciem visus est intueri, sed eo vultu qui animi ardorem, ac laetitiara testaretur ; persuasuin certè ii tune habuere illum animam efflasse in sinum sanctissimae Parentis.

Inventus est inter ejus scripta codicillus ubi agit de ratione, quam sequeretur Deus in regendis iis, qui in proseminando Christi Evangelio vitam insumunt; in quo facile agnoscas quo spiritu ipse duceretur. Sic certè scribebat ad R. Patrem Dablon sociis omnibus Ganadensibus prsepositum antequara ingens illud iter susciperet :

Hue, favente immaeulata Virgine, salvus ineolumisque appuli, eertus Deum voeantem sequi, eujus jussu ad eas nationes prolleiscor, quœ in austrum vergunt. hoe unum specto ut Dei voluntati ubique obsequar. Itaque nihil vereor, née me terret aut tôt Barbararum gentium eongressus, aut ipsi Nadvessii (est ea gens inter Barbaros bellieosa, adeoque eam omnem regionem cœdibus infestam tenet ; distat 60 leucis a laeu superiori, ripamque accolit fluminis, quod ex eo laeu in oeeasum fluit) : hoc unum scio, vel seelerum meorum, vitaxjue negligentiùs actœ pœnas expetet Deus, vel partem aliquam impertiet suœ crucis, quam needum tuli ex quo perveni in bas regiones ; at forte dabit hoe tandem Deus preeibus Virginis Immaculatae, aut mortem certe, ut finem tandem tôt sceleribus imponam : huic ego me pro viribus comj)aro; ca^erum Deo me totum committo. Reverentiam vestram etiam alque etiam rogo mei meminerit suisque apud Deum preeibus effieiat, ne ingratus sim, et immemor tôt benefieiorum quaî in me plena manu eongerit Deus.

(Archives de l'école Sainte Geneviève, à Paris; Ganada, cahier 1, n° V.)

N. B. Le récit que nous venons de donner de la mort du P. Marquette n'est pas signé ; mais il est probable qu'il est du P. Gholenec, ami intime et compagnon d'apostolat du zélé missionnaire.

Lettre du R. P. Pierre Cholenec 3iissionnaire en Canada.

AU Pi. P. DE FONTENAY A NaNTES ^

De la résidence de Saint-François Xavier, ce 10^ octobre 1675.

Mon Révérend et très cher Père Pax Ghristi

Quoy que j'aye mille sortes de remerciemens a vous faire et mille sortes de choses à vous dire, je laisse cependant a quartier pour ce coup tous les complimens, et toutes les autres nouvelles qui viendront par après, tant je suis dans limpatience de vous faire part de la meilleure et de la plus heureuse de toutes les nouvelles que vous pourries souhaiter de moy. Courage mon cher collègue, réjouisses vous, nous avons un nouvel Apôtre, un nouveau saint François Xavier dans le paradis, qui y prie Dieu pour nous, assurément d'une manière toute particulière. C'est votre bon amy le R. P. Marquette qui relictis hisce festis transiit ad celebritatem Angelorum. Mais vous vous etonneres peut estre d'où vient que je ne vous parle que de rejouissance a la mort d'un si cher Amy. C'est mon cher Père, parce que sa mort a este toute sainte et pretieuse devant dieu. Ouy ce grand homme, ce grand Missionnaire est mort en Apôtre, et en véritable saint François Xavier, puisqu'il a eu l'honneur de mourir comme luy dans une méchante cabane, sur le bord de l'eau abandonné de tout le monde, Id quod semper a deo petierat.

Vous scavés le grand voyage qu'il fit l'an passé jusqu'à la grande rivière, qui des Ilinois va au Mexique, dont il approcha, dit-on, de trente lieiies, ayant trouvé les Ilinois sur une rivière assés belle qui sort du lac qui porte leur nom, et qui prend son cours vers le Sud. Ce peuple luy sembla si doux, si honeste, si disposé a recevoir l'Evangile, et si passionné pour avoir avec eux un de nos pères, qu'il Jeur promit, ou de revenir luy

Page 1